Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 286

155 - Hydropiper ~ 156 - Ptarmica ~ 157 - Radicula seu Lanaria hrtba

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

nomen sortitum est. Caeterum calidum est. sed non tantum, ut piper. Attamen herba ipsa etiamnum viridis cum semine, cataplasmatis in modum imposita, sugillata, et tumores induratos digerit.

Cap. CLVI
Πταρμική PTARMICA

PTARMICA exiguus frutex est, surculos habens parvos, multos, rotundos, abrotono non dissimiles: et circa eos folia oleae, longa, multa: et in cacumine capitulum, uti anthemidis, parvum, rotundum. quod suo acri odore sternutamentum excitat: unde nomen accepit. Folia cum floribus illita, sugillationes rapiunt. Flores sternutamenta efficacissime movent. Nascitur in montibus, et petrosis.

[Ptarmicae historia.] PTARMICA in Hetruria frequentissima provenit. Nascitur et in Tridentino agro, praesertim Ananiensi tractu, surculis frequentibus, parvis, rotundis, abrotono non dissimilibus: e quibus plurima prodeunt folia incana, oleae modo oblonga: unde et Olivella a multis vulgo nominatur. Gerit in surculorum cacuminibus capitulum, chamaemeli deflorentis modo: cui quemadmodum et herbae, vis quaedam adeo acris inest, ut olfactu statim sternutamenta excitet. Rura nostra ex Ptarmica scopas, quibus pavimenta vertuntur, conficiunt, nec in alium colligunt usum. [Ptarmicae vires ex Gal.] Huiusce meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, his verbis. Ptarmicae flores ciendae sternutationis vim obtinent: est enim temperies eius calida, et sicca, viridis etiamnum ordine secundo, siccatae tertio.

Cap. CLVII
Στρούθιον RADICULA SEU LANARIA HERBA

STRUTHIUM herba vulgo nota: qua purgandis lanis utuntur, qui eas eluunt. Huius radix est acris, urinam ciet: prodest tussi, iocinerosis, orthopnoeae ex melle sumpta, cochlearis mensura: alvum solvit. Eadem cum panace, et capparis radice, calculos frangit, et cum urina exturbat: duritiam lienis absumit: menses imposita trahit: partus efficaciter enecat. Cum polenta autem, et aceto illita, lepras tollit: tubercula discutit, cum farina hordeacea, et vino decocta. Miscetur et malagmatis, et ocularibus collyriis, claritatis causa. Sternutamenta movet: per os purgat, trita cum melle, et naribus infusa.

[Struthii consideratio.] STRUTHION, seu Radicula, adeo olim vulgaris notitiae fuit, quod purgandis lanis ea uterentur, ut Dioscorides eam notis ullis repraesentare supervacaneum duxerit. Sed cum tractu temporis huius exoleverit usus, eius quoque notitia simul abolita videtur. Quo fit, ut arduum sit nobis nunc diiudicare, quaenam planta Italis Struthion iure dici possit. Mauritanis, et officinis Condisi ea nominatur, quam illi frequenter medicamentis admiscent, quibus naribus inditis sternutamenta cient. Nec propterea usquam in officinis reperitur, quanvis medicamentis medicorum compositionibus saepius inseratur. Quamobrem asserere non ausim, an Struthion nascatur in Italia: quippe quod hactenus ipsum non modo non viderim, sed neminem, qui illud cognosceret, et ostenderet, adinvenerim. Theophrastus inter folio aculeatas struthium habet lib. VI. cap. III. de plantarum historia. Plinius vero libro XIX. capite III. his verbis struthium describit. At quae vocatur Radicula, lavandis demum lanis succum habet: mirum quantum conferens candori, mollitaeque. Aeque nascitur sativa ubique, sed sponte praecipua in Asia, Syriaque saxosis, et asperis locis. Trans Euphratem tamen laudatissima, caule ferulaceo, tenui, et ipso cibis indigenarum expetito, et tingenti quicquid sit, cum quo decoquatur: folio oleae, struthion Graeci vocant. Floret aestate, grata aspectu, verum sine odore, spinosa, et caule lanuginoso. Semen ei nullum. radix magna, quae conciditur ad quem dictum est usum. [Struthii vires ex Galeno.] Struthii vires adnotavit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Struthii radice potissimum utimur, utpote gustu acri, et calida, siccaque temperamento, ex quarto quodammodo ordine. Sed et abstergit, et irritat: proinde quoque sternutationem provocat, ceu caetera omnia, quae calida sunt temperie, et gustu acria. [Fuch. lapsus.] Ex omnibus palam fit Fuchsium virum alioqui doctissimum, in hoc errasse, quod in suis de stirpium historia clarissimis commentariis, plantam vulgo Saponariam vocatam legitimum Struthium esse censeat, eamque pro Struthio depingat. Haec enim folio plantaginis exit, non oleae; laevi, non aculeato: caule geniculato, non lanuginoso: gustu potius insipido est, quam adeo acri, ut quartum excalfacientium ordinem attingat.

155 - Hydropiper ~ 156 - Ptarmica ~ 157 - Radicula seu Lanaria hrtba