Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 287

158 - Cyclaminus ~ 159 - Altera Cyclaminus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLVIII
Κυκλάμινος – CYCLAMINUS

CYCLAMINUS folia habet hederae, purpurea, varia, in quibus supra infraque albicant maculae: caule nudo, quaternos digitos aequante: floribus in eo purpureis, rosarum effigie: radice nigra, et aliquantum lata, ut rapum videri possit. Quae cum hydromelite pota, pituitam, aquamque detrahit: menses potu, apposituve ciet. Tradunt, si praegnans radicem transgrediatur, abortum fieri. partum appensa accelerat: contra venena, praesertim leporis marini, ex vino bibitur: illita contra serpentium ictus remedio est: immista vino inebriat: regium morbum discutit, tribus drachmis pota, cum passo, aut diluto mulso. sed oportet eum qui bibit, multis vestibus contectum, loco calido, et a perfrictionibus tuto, recumbere, quo facilius exudet: eiecti autem sudores fellei colore inveniuntur. Succus eius ad purgandum caput, naribus infunditur: ad deiicienda quoque alvi excrementa, in vellere sedi subiicitur: illito umbilico, et imo ventre coxarum tenus, alvum emollit, et abortum efficit: suffusionibus, et retusae oculorum aciei, oblitus cum melle succus prodest. medicamentis abortum inferentibus admiscetur. Succus cum aceto illitus, prociduam sedem restituit. Exprimitur tusa radice succus, et ad mellis crassitudinem decoquitur. Radix cutem purgat, eruptiones papularum reprimit: vulneribus ex aceto per se, aut cum melle medetur, lienem absumit, vitia cutis in facie, et alopecias emendat. Eius decocto luxata, podagras, et capitis ulcuscula, pernionesque foveri congruum est: ipsaque in oleo vetere fervefacta, illito oleo ulcera ad cicatricem perducit. Cavata radix oleo expletur, et cinere ferventi imponitur, adiecto interdum Tyrrhenicae cerae momento, ut strigmenti crassitudinem unguentum contrahat, cum primis utile pernionibus. Radix, scillae modo, concisa reponitur. Narrant, ad amatoria assumi contusam, et in pastillos divisam. Nascitur in umbrosis, Maxime sub arboribus.

Cap. CLIX
Ἑτέρα κυκλάμινος – ALTERA CYCLAMINUS

EST ET altera cyclaminus, quam cissanthemon, aut cissophyllon vocant: foliis hederae, sed minoribus: geniculatis caulibus, crassisque, circa vicinas arbores, capreolorum modo se volventibus: flore candido, odorato: acinis hederae mollibus, lenti gustus, aliquantulum acris: radice supervacua. Nascitur in asperis. Huius acini, drachmae unius pondere poti, cum vini albi cyathis duobus, quadraginta diebus, lienem per urinam, et alvum absumunt: ad orthopnoeam bibitur: reliquas a partu purgat.

[Cyclamini consideratio.] TAMETSI Cyclaminus prima, quae Panis porcinum dicitur, planta sit vulgaris notitiae; secundam tamen hucusque mihi videre non licuit in Italia: quanquam asserit Ruellius, hanc illam esse stirpem, quam herbariorum, et officinarum vulgus Sigillum sanctae Mariae vocat. Et cum plures sint herbae, quae ab imperitis eo nomine appellantur, polygonatum scilicet, Serapionis secacul, et tertia, quae hydropiperi similis est; [Ruel. lapsus.] harum Ruellius nullam esse Cyclaminum putat, sed aliam ab his longe diversam, cuius facies, ut ipse delineat, nil aliud repraesentare videtur, quam vitem nigram a Dioscoride libro quarto descriptam, quam nos in Hetruria vulgo vocamus Tamaro. Hanc scribit ipse Sigilli sanctae Mariae nomen sibi ascivisse, quod eam Mauritani Bothomarien nominent. Qua in re Ruellius, eius pace dixerim, aperte fallitur: quandoquidem tota Mauritanorum familia primum tantum genus, non autem alteram Cyclaminum Bothomarien nuncupat. [Cyclamini genera, et vires ex Mes.] Cyclamini primi generis duae (ut Mesues autor est) reperiuntur species, maior, et minor. Haec radice provenit parva, nucis avellanae, cicerumque magnitudine. Illa vero magna constat Radice, in rapi modum extuberante, pullo colore: quae (ut diximus) vulgaris admodum est, et passim in sylvis, et umbrosis nascens. Minorem vidi ego in agro solum Tridentino in vallis Ananiae montibus, ubi copiosa nascitur. Cyclaminus (ut idem Mesues memoriae prodidit) tam hausta, quam clystere infusa pituitam viscosam mirifice detrahit. Coli cruciatus tollit {a}, <a> pituita progenitos, aut ab induratis excrementis. Succus in crini<bu>s additur ad expurgandum cerebrum, quod diuturnos finiat capitis dolores, frigidisque conveniat hemicraniis. Item resolutis opitulatur, ac omnibus cerebri, et nervorum affectibus a frigiditate provenientibus. [Cyclamini vires ex Gal.] Cyclamini meminit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, ubi ita scribit. Cyclaminus varias vires obtinet: nam et abstergit, et incidit, et ora venarum aperit, et attrahit, et digerit. Clarum vero id est ex particularibus operibus. Adeo vehemens eius facultas est, ut abdomine illito, ventrem subducat, et foetum interimat.

158 - Cyclaminus ~ 159 - Altera Cyclaminus