Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 293

167 - Scilla ~ 168 - Pancratium ~ 169 - Capparis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

tres obolos in delinctu ex melle sumpsisse satis est. Coquitur cum melle, et estur eorundem gratia, maxime ut concoctionem adiuvet: strigmenta per alvum extrahit. Cocta, et simili sumpta modo, eosdem praebet effectus: sed cavendum scillae usus his, qui intestinum sentiunt ulcus. ad pensiles verrucas, et perniones, tosta efficaciter illinitur. Tritum semen, et in carica, aut melle devoratum, alvum emollit. Scilla tota in limine ianuae suspensa, mali medicamenti noxam arcet.

Cap. CLXVIII
Παγκράτιον PANCRATIUM

PANCRATIUM, quod aliqui scillam appellant, radice est magni bulbi, subrufo colore, aut suppurpureo, gustu amaro, ac fervente: foliis lilii, sed longioribus. Scillae vires, et praeparationem habet, eodemque pondere in morbis efficaciter assumitur: cui tamen mitior, quam scillae facultas inest. Radicis succus cum ervi farina digeritur in pastillos, qui hydropicis, splenicisque cum hydromelite, commodissime dantur.

[Scillae, et pancratii consid.] SCILLA, quam vulgus officinarum Squillam vocitat, omnibus vulgaris notitiae est, atque utilissima, medicamentis expetita, utpote sine qua legitima theriaca confici non possit. Pancratium, quod aliquibus pusilla scilla vocatur, quoniam hodie in medicamentorum usum non recipitur, ideo medicis, et seplasiariis neglectum est. Unde etiam pauci fortasse sunt, qui vel ipsum noverint, vel animadverterint: cum tamen variis in Italia locis gignatur, praesertim in Apulia, ubi magnus est Scillarum proventus. Verum etsi id in officinis non habeatur; mihi tamen iacturae in medicina fieri puto, quod eius vicem maior scilla valentius etiam praestet. Scillae duo notantur genera, unum album, alterum vero nigrum. Hinc nonnulli (ut Ruellius inquit) album mas, nigrum autem foeminam faciunt: quanquam magis rationi consentaneum videatur, ut contrarium existimari, et esse debeat. [Scilla praeparatio.] Quidam aetatis nostrae medici in cerebri, et nervorum frigidis affectibus, Scillam crudam ab involucris repurgatam minutim secant, et cum melle plurimo in vas vitreum coniiciunt, insolantque per aestatem, ardente praesertim sirio. Demum percolato melle utuntur ad comitiales, et alias cerebri aegritudinis, a frigiditate excitatas. Sed alia longe diversa fuit Galeni ad hos usus scillae parandae ratio. Quippe qui concisam Scillam nunquam melle commixtam exposuit insolandas: sed ut ab ea succum sole colliquatur in diebus canicularibus eximeret, in fictile, vel vitreum vas, in quo primum mel fuisset, dissectam scillam immittebat: deinde tantisper insolabat, donec solaribus radiis ipsa liquesceret. Ex quo palam fit, quod plerique a Galeni instituto prorsus aberrant, ut qui scillinum mel conficiant scillae liquoris vice. [Scillae vires ex Galeno.] Scilla (ut memoriae scriptum reliquit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum) admodum incidentem facultatem obtinet, non tamen admodum calidam Sed secundum hoc eam quispiam secundi ordinis censeat excalfacientium. Praestat autem aut assam, aut elixam sumere: sic enim virium eius vehementia exolvitur.

Cap. CLXIX
Κάππαρις CAPPARIS

CAPPARIS aculeatus frutex est, qui in terra stratus magis in orbem vagatur. Spinas, ut rubus, habet in hami modum aduncas: folia mali cotoneae, rotunda: fructum oleae similem, qui cum dehiscens panditur, florem candidum promit: quo excusso, nonnihil glandis oblongae figura invenitur, quod apertum grana acinis punicorum similia ostendit, parva, rubicunda: radices lignosis spargit, grandes, numerosasque. Tenui plerunque solo, asperisque locis, in insulis, et iuxta rudera nascitur. Caulis, et fructus, cibi gratia condiuntur. alvum turbat, stomacho adversatur, sitim gignit: cocta tamen stomacho, quam cruda utilior est. Fructus drachmis duabus in vino potus, quadraginta diebus, lienem absumit, et urinam, cruentumque excrementum emittit: bibitur utilissime in coxarum doloribus, et nervorum resolutione, item ruptis, et convulsis: menses ciet, caput purgat. Dentium dolorem sedat semen ex aceto decoctum, colluto inde ore. Aridus radicis cortex ad eadem proficit: ulcera omnia vetera, et sordida, et quae occalluerunt, expurgat: lienosis cum farina hordei illinitur: dente demorsa, dolori eius auxiliatur: cum aceto trita, vitiligines albas absterget. Radix, foliaque intrita, strumas, ac duritias discutiunt. Aurium

167 - Scilla ~ 168 - Pancratium ~ 169 - Capparis