Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
307

1 - Agaricum ~ 2 - Rhaponticum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ipsa, ac glandiferis (ut Plinius inquit) arboribus provenit. [Agarici vires ex Galeno.] Agarici meminit Galenus sub quodam radicis genere lib. VI de simplicium medicamentorum facultate, ubi inquit. Agarici radix, hoc est, quae trunco innascitur, primo quidem gustu dulcis, sed paulo post subamara apparet: et acrimoniae quandam speciem temporis spatio inducit, leviculaeque adstrictionis. est et consistentia laxa. Ex quibus omnibus manifestum est, si quidem quae superioribus commentariis dicta sunt, meminerimus, quod medicamentum hoc compositum est ex substantia aerea, et terrea a caliditate extenuata: porro minimum habet substantiae aqueae. Hac ratione et digerendi, et calfaciendi vim habet, et crassitudinem incidendi, tum infarctus viscerum expurgandi. Proinde regio morbo laborantes sanat, eos utique, qui sic ab infarctu iecoris laborant. Iuvat et morbo comitiali obnoxios eadem facultate, tum rigores per circuitum recurrentes ex crassis, aut viscosis humoribus natos sanat. Iuvat et morsos a bestiis frigore laedentibus, aut compunctos, tum foris in affecta parte impositum, tum intro in corpus sumptum pondere drachmae unius cum vino diluto. Est et purgatorium. haec Galenus. [Ex Mesue.] De viribus Agarici Mesues quoque scripsit, sic inquiens. Agaricum deiicit utranque bilem, ac etiam pituitam ipsam: crassos, lentos, putrescentesque humores expellit. Eius propria facultas est cerebrum, omniumque sensum organa, ac musculos expurgare: excrementa, quae spinali medullae pariter et nervis inhaeserint, educere: pulmonem, ac pectus a lentis, ac putrescentibus humoris detergere: ac deinde ventriculum, iecur, lienem, renes, et in mulieribus uterum mundare. Praeter haec solvit Agaricum compaginum omnium contumacem materiam. Quapropter non mirum videtur, vocasse Democritus agaricum familiarem medicinam, cum ad omnes corporis partes conformitatem habeat. Nam non imbecilles possidet vires ad plerosque tum capitis, tum cerebri, tum eiusdem membranarum morbos: nempe diuturnum dolorem, comitialem morbum, apoplexiam, vertigines, maniam, atram bilem, et cerebri inflammationes. Est etiam morborum omnium, quorum causa fuit obstructio, medicina admodum singularis. quo fit, ut regio morbo affectis, aqua intercute laborantibus, ac liene vexatis levamentum praestet. Urinam quoque pellit, ac menses commode ciet. Coloris nitorem Agarici usus toti corpori commendat. Ventris tineas necat, tum deiicit. Coxendicum doloribus convenit, et diuturnas febres discutit.

Cap. II
Ῥᾶ, ῥῆον – RHAPONTICUM

RHA, aliqui rheum, Latini Rhaponticum vocant, provenit in iis, quae supra Bosphorum sunt, regionibus, ex quibus afferunt. Radix nigra, centaurio magno similis, sed minor, et rufior, fungosa, aliquantum laevis, sine odore. Optimum habetur, quod teredines non sensit, si gustatu cum remissa adstrictione lentescat, manducatumque colorem reddat pallidum, aut ad crocum inclinantem. Id epotum facit ad inflationes, stomachi imbecillitatem, et omne genus dolores, ad convulsa, rupta, lienosos, hepaticos, tormina, et renum, vesicae, et pectoris vitia, adversus intenta praecordia, et vulvae mala, coxendicum dolores, sanguinis excreationes, suspiria, singultus, dysenterias, et coeliacorum affectus, contra febrium circuitus, et venenatorum morsus. Datur in singulis valetudinibus eodem, quo agaricum pondere, et cum eisdem liquoribus: si febri careant in mulso: sin aliter ex aqua mulsa: si tabem experiuntur, ex passo: si lienis exercet, in aceto mulso: si dissolutio est stomachi, id est, cum cibi tenax non est, manditur, et sine sorbitione ulla devoratur. Liventia, lichenasque tollit, cum aceto illitum. Inflammationes omnes veteres ex aqua oblitum dissipat. Summa eius vis adstringens, cum aliquanto calore.

[Rhapontici consideratio.] RHAPONTICUM officinae Rheuponticum vocant. Quod nomen sibi ascivisse videtur a Rha fluvio regionem quandam Ponto conterminam praeterluente, in cuius fluminis ripis numerosum nascitur. Cuius testis est Ammianus Marcellinus lib. XII. suarum historiam, ubi sic scribit. Tanais, qui inter Caucasias oriens rupes per sinuosos labitur circunflexus, Asiamque ab Europa disterminans, in stagnis Maeoticis delitescit. Huic Rha vicinus est amnis, in cuius superciliis vegetabilis quaedam eiusdem nominis gignitur radix, ad multiplices medelarum usus proficiens. haec Ammianus. Legitimum paucis abhinc annis ad nos advehi coepit. Nam multo antea tempore Rhapontici vice maioris centaurii radix in medicinae usum irrepserat. [Quorundam error.] Qua etiam nostra aetate non desunt, qui Rhapontici loco utantur, recentiorum inventa respuentes, cum hactenus legitimum Rhaponticum neque noverint, neque viderint: tanta est quorundam pertinacia. Credidere ad haec peritissimorum medicorum quidam, praeterito nuper aevo, Rhabarbarum a Rhapontico Dioscoridis nullo discrimine differre. Quippe quoniam eorum temporis curriculo legitimum Rhaponticum Italia non viderat. Quod cum paucos post annos ad nos esset allatum, non desuere qui priorum revocaverint sententiam. Id quod maxime palam facit Manardus Ferrariensis in suis epistolis. Quandoquidem is libro VI. epistola II. firma hac, et stabili ducebatur opinione, vulgare nostri usus Rhabarbarum, et Dioscoridis Rhaponticum e Moschovia allatum, quod Dioscoridis historiam notis omnibus referret, novam statim induit opinionem, et priorem, quam habuit, revocavit, ultima quinti libri epistola ad Leonicenum scribens. Rhaponticum primum vidi ego Venetiis in officina ad medici insignium e Constantinopoli allatum, ac deinde aliis pluribus in locis etiam ex Alexandria convectum. quod nullis reclamantibus notis, verum antiquorum Rhaponticum refert. [Vana Averrois calumnia contra Gal.] Invehitur Averroes lib. V. suarum collectanearum tum in Galenum, tum in reliquos, qui dixerunt Rhabarbarum facultate tantum adstringenti pollere, quod purgatoriam, quae illi inest, facultatem minime compererint: cum tamen Averroes ipse sit maximopere carpendus, cum neque Galenus, neque caeteri seniores Rhabarbari nostri usus usquam meminerint, nec quicquam de eo posteritatis memoriae prodiderint, tametsi de Rhapontico a Dioscoride descripto plura tradiderint, inter cuius facultates nulla penitus, quae

1 - Agaricum ~ 2 - Rhaponticum