Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
308

2 - Rhaponticum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

purgando sit, inveniri potest. Rhapontici meminere, sub Rhabarbari tamen titulo, nisi interpretis (ut fere suspicor) sit lapsus, cum Serapio, tum etiam Avicenna. quandoquidem non plures suo Rabarbaro assignavere facultates, quam qui eos praecesserunt, Rhapontico assignaverint. Quippe quod eorum neuter scripserit, suum Rhabarbarum deiectoria facultate pollere. Id quod verum indicium praebet, scripsisse hos de Rhapontico, non autem de Rabarbaro. Quo fit, ut non ab re putandum sit, id evenisse interpretum ignorantia Rhaponticum in Rhabarbarum permutantium. Cognovit tamen legitimum (ni fallor) aetatis nostrae Rhabarbarum Paulus Aegineta, cum ipsius meminerit lib. VII. cap. XI. in quibusdam medicamentis adversus podagras, quorum cognomina sunt diacorallion, compositio Agapeti, et compositio atactos. Verum non propterea credidit ipse, Rhaponticum a Rabarbaro differre. Cuius rei autor is fidem manifestam facit libro primo cap. XLIII. ubi scribit, quod devorata terebinthina resina olivae quantitate dormituris alvum leniter mollit, et quod id praestatur efficacius, si Rheipontici momentum admisceatur. Ex quibus palam fit, per rhaponticum Paulo Rhabarbarum designari, quod fortasse inter haec existimaverit nullam intercedere cognationis differentiam. quemadmodum credidere recentiorum quidam, de quibus paulo ante diximus. Paulo enim si Rheipontici, et Rheibarbari aliqua intercessisset differentia, ubi peculiariter de simplicibus medicamentis agit, de utrorunque facultate speciatim scripsisset. Sed cum ibi tantum Pontici meminerit, indicium haud dubium est, illi Barbari, et Pontici nullam fuisse differentiam. [Rhapontici, et rhabarbari discrimen.] Caeterum Ruellius eos acriter reprehendit, qui inter Rhaponticum, et Rhabarbarum nostrum discrimen faciunt, cum sua ferat opinio, alterum ab altero minime dissidere: atque si qua differentia reperiatur, eam non aliunde provenire, quam regionum, ubi gignitur, diversitate, clementia, vel inclementia caeli. Neque alia ratione asserit, Ponticum nullo odore commendari, quam aquilonarium regionum, in quibus oritur, immani frigiditate: cum tamen Pontica regio non usqueadeo sit frigida, ut Ruellii sententia admitti debeat, sed ut potius tanquam inanis reprobanda videatur. Quandoquidem sequeretur, quod caetera stirpium genera, quae tam in oriente, quam in meridie odoris fragrantia commendantur, in aquilonari plaga: et in ipsa Ponti regione penitus inodore reperirentur. Quod tamen falsum esse semper crediderim: nam quanvis stirpes omnes, quae in aquilonaribus regionibus oriuntur (de his, quae natura odorationes habentur, intelligo) ex climatum, et aeris algore, sint odore, ac caeteris qualitatibus imbecilliores; non ob id tamen harum qualitatum adeo expertes deprehenduntur, ut discerni nequeant: quin et in quemlibet usum, ubi scilicet conferant, non recipiantur suis in {regionibuus} <regionibus>. Quippe si ob frigoris, ac regionum inclementiam suas innatas qualitates penitus exuerent, adeo ut sola tantum forma remaneret, propriam omnino perverterent speciem. Quod tamen nulla ratione, nec auctoritate probatur. Siquidem compertum iampridem apud nos est, quod quanquam Celtica nardus, quae a quibusdam Carinthiae, et Siriae alpibus nobis affertur, a quibus pene quatuor, vel quinque totius anni mensibus, nix colliquata labitur; itemque acori radix, quae nostro aevo ex Sarmatia Europae glacie, et nivibus maiore anni parte semper obducta, advehitur in calami odorati usum, odore tam valido, naresque feriente fragrare non deprehenduntur, quemadmodum Celtica illa nardus, quae ex Liguria, et ex Istria defertur, et acorum, quod ex Ponto, Syria, et Aegypto petitur; non tamen ob hoc evenit unquam, quin suis propriis ac naturalibus fragrent odoribus. Quo fit, ut infirma admodum, quantum equidem coniicio, sit Ruellii sententia. Quare hinc nobis concludere liceat, Rhaponticum odoris expers non esse, aeris, soli, et regionis algore, sed quod alia a Rhabarbarico, vel Indico sit planta. Declarant praeter haec, Rhabarbarum a Rhapontico plurimum distare purgatoria vis, quam natura ipsa Rabarbaro largita est, odor nares feriens, compacta simul substantia, aureus color, ariditas, amaritudo, quae gustus percipitur, et ponderis gravitas. Quandoquidem Rhaponticum nullo odore commendatur, minime deiectionem molitur, cum potius adstringat; non est amarum, sed subacre; non aridum, sed lentum; non compactum, sed rarum; non pondenosum, sed admodum leve. [Ruellii, et aliquorum error.] Quibus rationibus fretus non temere asserendum putaverim, Ruellium hac in re magnopere hallucinatum fuisse, praesertimque cum dicat, nullo alio discrimine Rhabarbarum a Rhapontico differre, quam odore tantum. Vanum quippe videtur argumentari, Rhabarbarum, et Rhaponticum unam et eandem esse radicem, quod forma, colore, ac specie nihil inter se distare oculorum sensibus appareant, cum tam in facultatibus, quam qualitatibus, maxime inter se differant. In simili errore versantur etiam ii (sunt enim qui ita sentiant) qui sibi falso persuadent, abietis lacrymam a larigna nihil dissidere, ac unam et eandem lacrymam esse, eo quod in colore, in substantia, ac in caeteris notis, in quibus perpendendis oculi tantum indices sunt, adeo persimiles videantur, ut visibili facultate altera ab altera discerni non possit. Verum si quis rem caeteris sensibus experiri aggrediatur, discriminis certior fiet: nanque olfactu odoris fragrantiam haud insuavem, gustu vero amarorem in abietis lacryma comperiet, quibus larigna caret. Et quisnam iuniperi resinam a lentiscina secerneret, nisi rei ipsius incorruptus iudex fuerit gustus? Quis a strobolina resina, et a quibusdam gummi globulis thus ipsum agnosceret, nisi adulterium tum igne, tum gustu deprehenderetur? Tanta praeterea intercedit similitudo inter pistacium, et unguentariam glandem, ut nisi haec amaritudinem gustui relinqueret; illud vero dulcedinem, difficillimum sane fuerit alteram ab altera distinguere. Quid porro inter se similius reperitur, quam cassia, et cinnamomum, etsi haec omnino specie non conveniant? Hinc facile adductus sum, ut nullius momenti eorum argumenta semper existimaverim, qui res secundum quasdam tantum qualitates diiudicant, quibus etiam saepe decipiuntur, ut ii, qui hac levi ratione ducti, Rhabarbarum, et Rhaponticum idem esse contendunt. [Rhapontici vires ex Gal.] Meminit Rhapontici Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus ita scriptum reliquit. Rheum, quidam ipsum Rha nuncupant: mistam habet tum temperaturam, tum facultatem. Habet enim quiddam terrestre frigidum, ceu indicio est adstrictio, et adiuncta est quaedam illi caliditas: siquidem si plusculum mandatur, subacre conspicitur. Quinetiam aereae cuiusdam substantiae subtilis est particeps, quod indicat tum laxitas, tum levitas: verum non minime et opera. Ob id enim licet adstringens, tamen non tantum convulsis, sed et ruptis, et orthopnoeae prodest. Sic quoque liventia, et lichenas sanat cum aceto

2 - Rhaponticum