Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
309

2 - Rhaponticum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

illitum. Porro quod adstrictionis opera haud in strenua sunt, hinc discere liceat, quod sanguinem expuentibus, coeliacis, et dysentericis conferat: nec enim reclutatur terrestri frigido tenue aereum, imo eo quod deducat, et in altum perducat, valentioris effectus causa existit. Et in libro de antidotis primo: In Rheo, inquit, quoque fraus committitur: nam quibus in locis nascitur, simul atque evulsum est, quo succum remittant, ac tam succum, ut syncerum, et aquae impermistum, quam Rheum exiccatum, ut non elixum ad nos postea mittunt. Idcirco scire oportet adulteratum dignoscere. quod facillime ab his deprehenditur, qui Rheum sua sponte nascens viderunt. hactenus Galenus. Caeterum adulterium, quod in Rheo fieri prodidit Galenus, id (ut paulo post dicturi sumus) de Rabarbaro tradidit Mesues. Cui tria Rhei constituuntur genera, nempe Turcicum, Barbarum, et Indicum, quod et Sceniticum vocat, omnia a regionibus, a quibus convehuntur, cognominata vel in quibus proveniunt. [Rhei Turcici nomenclatio.] Quippe Turcicum nil aliud illi designatur, quam Ponticum, vel quod e Ponto ad Turcas vicinos deferatur, vel quod ab iis saltuosis convallibus, in quibus ultra Tanain fluvium priores Turcae, Pomponii Melae, et Plinii testimonio, venationibus fere vixere tantum, iampridem in Pontum fuerit delatum. Siquidem ab his non longe distat Rha fluvius, circa quem Rha, quod Ponticum posteri vocavere, probatissimorum autorum testimonio, oriri certo scimus, fluminis illius nomine pariter appellatum. Quo fit, ut hac in re non dubitaverim errasse etiam Mesuem. quippe qui inter Rhei genera alvum ducentia Ponticum admiscuerit, a caeteris tum specie, tum facultate diversum, quanvis fortasse rectius id Turcicum appellaverit, quam Ponticum. Porro Indicum ab India dictum, ubi frequentissimum provenit, nemo est qui ambigat. [Rhei Indici nominatio.] Sed quanam ratione Sceniticum, et Indicum idem esse dixerit Mesues, hactenus compertum non habeo: nisi fortasse Sinicum rectius legendum fuerit, quod a Sinis extremae Indiae populis (ut arbitror) deferatur, cum plura quoque aromatum genera ea regio mittat. Id quod manifeste idem declarat Mesues: quippe qui Scenicum, vel Sceniticum Indum esse affirmat. Scenitae enim (ut infra dicemus) Indiae populi non sunt, sed potius Sini, a quibus Sinicum, non Scenicum, ut vulgata habet lectio, mea quidem sententia, vocari debet. Sunt tamen qui velint Scenicum, nec Indicum esse, nec a Sinarum regione oriundum, quod a Mauritanis non Sinicum, sed Scenicum dicatur. Quamobrem eorum quidam, ut Adamus Lonicerus, in Arabia hoc nasci censet, et a Scenitis illius regionis populis Scenicum, sive Sceniticum vocari putat. Fuchsius vero Mesuis opinionem secutus, nullam inter Indicum, et Scenicum facit differentiam. quippe qui scripserit libro primo de compositione medicamentorum, Rheum Indicum esse vocatum, quod ex India, aut locis Indiae proximis, nempe a Scenitis populis, ut autor est Stephanus de urbibus Persidis, deferatur. Verum cum Scenitae desertae Arabiae populi omni aromatum genere sint destituti, cumque asserat Mesues Sceniticum rheum, et Indicum idem esse, cadit, peritque Loniceri opinio. Velim tamen si possem Fuchsii sententiam probare. Verum cum Scenitae etiam Straboni populi sint e Parthorum collegio Arlae, et Martyanae montes incolentes, distentque ab Indiae sinibus miliaribus plusquam mille et quingentis, nescio profecto, quonam modo Indicum rheum a Scenitis Parthorum populis Sceniticum dici possit. quo fit, ut etiam Fuchsii opinionem longius sustinere nequeam. [Rhei Barbarici nomenclatura.] Ad haec de Barbarici nomenclatura varia admodum est recentiorum medicorum sententia. Quandoquidem sunt qui velint sic dictum a Barbaria Africae provincia, sic vulgariter appellata, ubi olim Carthago clarissima habuit sedem. Horum opinionem sequitur Fuchsius, quod scripserit libro primo de compositione medicamentorum, id verum fuisse Rhabarbaricum, quod superioribus annis secum adduxere milites, qui cum Carolo Imperatore Tunetem expugnavere. Alii Barbaricum vocari credunt, quod a Barbari Indiae civitate, quae intra Indii fluvii fauces est sita, devesi censent, rati Indicum, et Barbaricum idem esse. Alii autem a Barbaria Erythraei pelagi insula, sic appellatum existimant, quod Indiae naves, ac liburnicae aromata deferentes magnum suae mercis ibi iampridem habuerint emporium, a quo per Arabicum sinum, traiecto prius angusto mari de Mecha, aromatum omne genus in Aegyptum per alias deferebatur nationes. Sed aliter se habet opinio nostra: quippe quod semper existimaverim, Rhabarbarum ex Troglodytica Aethiopiae regione ad nos deferri, et ibi etiam oriri, quod ea regio Barbarica antiquis fuerit appellata. Siquidem invenio Galenum scripsisse tum lib. VI. de simplicium medicamentorum facultate, tum lib. IIII. cap. VI. de tuenda sanitate, gingiber ex Barbaria ad nos convehi: quod tamen Dioscorides superiore libro, et Plinius lib. XII. cap. VII. a Troglodytis deferri, et in eorum regione nasci tradunt. Quinetiam reperio, glandem unguentariam, quam Galenus ex Barbarica regione adferri scribit, Dioscoridem libro sequenti in Aethiopia, ubi est Troglodytica regio, et Plinium lib. XII. cap. XXI. Troglodytis nasci posteritatis memoriae prodidisse. Ex quibus sane liquido constare puto, Troglodyticam regionem, et Barbaricam antiquis unam et eandem fuisse. Huc praeterea accedit alia Plinii auctoritas, qui libro iam bis citato, cap. XIX. ubi raritatis cinnamomi causam reddit, id accidisse scribit, incensis sylvis Barbarorum ira. Nam cum, ipso inibi teste, ortatur cinnamomum in Aethiopia Troglodytis connubio permixta, non alias utique gentes Barbaras appellasse credimus, quam Troglodytas. Quamobrem et myrrham Troglodyticam appellavit Barbaram cap. XVI. eiusdem voluminis. Nec ab re quidem Galeno, et Plinio Troglodytae Barbari speciatim dicuntur, cum scripserit Pomponius Mela gravissimus autor libro primo de situ orbis, eos magis stridere, quam loqui, specus tantum subire, et ali serpentium carnibus. Quae sane omnia ita in mea me firmant opinione, ut certo credam, Rheum illud vere esse Barbaricum, quod ex Troglodytica afferatur regione. Sententiam nostram magis adhuc confirmare videtur Strabo, quod libro XV. suae Geographiae aperte testetur, ea omnia in aromatum, et plantarum genere oriri in Arabia, et Aethiopia, quae in India australi proveniunt, quod hae regiones sole persimiles sint. Non placet igitur, ut dicam libere quod sentio, Fuchsii opinio, quoniam apud nullum usquam legerim ex ea Africae parte, quae vulgo dicitur Barbaria, Rha aliquod afferri, quod ibi provenerit. Quin nec aliorum sententias comprobaverim, quoniam nec illud, quod a Barbari Indiae civitate, nec illud, quod a Barbaria Erythraei pelagi insula advehitur, recte Barbarum dici potest, cum ex India utrunque petatur, et quod nullus extet autor, qui a Barbari civitate Rhabarbarum scribat suam dixisse originem. Quare illud

2 - Rhaponticum