Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
368

70 - Delphinium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

siliquarum quarum convexitate freti, et decepti, Delphinium esse crediderint. Quorum gravis error ita evidens est, ut iam ab omnibus explodatur. Idque non iniuria, quod(?) in Delphinio (si tamen eius caput legitimum est) folia, non siliquae, quae delphinorum formam repraesentent, requirantur: foliaque sint tenuia, longa, divisa: flores vero purpurei: et tota denique Delphinii facies ea depingatur, quae cum Sena quam maxime pugnet, ut mox patebit. Nam quoniam Delphinii occasione in Senae sermonem incidimus, cum huius nusquam, quod invenerim, meminerint Diosc. Galenus, Paulus, et veterum Graecorum alii, sitque in repurgandis humoribus non modo innoxium, sed etiam summe utile medicamentum, hunc locum non transeundum duximus, quin de Sena disseramus, eiusque historiam, et vires cum ex aliis, tum ex eo quod nobis compertum est, describamus. [Senae delineatio.] Constat itaque SENA, Mauritano nomine dicta, foliis glicirrhizae crassis, suppinguibus, fabarum sapore: caule cubitali, a quo ramuli exeunt in lori modum sexiles. Flores ei emicant aurei, veluti brassicae, purpureis intercursantibus venulis: quibus succedunt folliculi falcati, adeoque natura compressi, ut superior membrana inferiori cohaereat: in quibus semen continetur in nigro subvirescens, uvarum vinaceis usque adeo simile, ut non facile primo oculorum intuitu alterum ab altero discernatur. Folliculi e ramusculis prominent, tenui pediculo appensi. quo fit, ut maturescentes, parvo ventorum flatu facile decutiantur. Planta est frigoris impatiens. ob idque seri vult maio, nec ultra autumnum perdurat. Siquidem (ut pluries expertus sum) prius sata, facile frigore deperditur, serius vero hyemen similiter non tolerat. Meminit Senae Serapio in suo de simplicium medicamentorum volumine, ubi sic habet ex auctoritate Abohanisa. Sena asservatur sicca, siliquas lunatas, et oblongas profert: in quibus semina in ordinem digesta clauduntur. Siliquae tenui pediculo pendent: ob idque facile ventorum impetu deturbantur. Caducas opiliones colligunt. haec Serapio. [Ruellii hallucinatio.] Cuius postremis verbis fortasse deceptus Ruellius, Senam eam esse arborem existimavit, quam Theophrastus libro III. capite XVII. de plantarum historia Coluteam appellat. quandoquidem haec antiquis pastoribus fuit saginandis ovibus expetita. Unde facile Ruellius, qui nunquam forsitan in Hetruria fuerat, ubi passim legitima Sena seritur, praesertim in Florentino agro, magno errore putavit, Senam non herbam esse, sed arborem Coluteam vocatam, ratus easdem plantas esse. Sed eius error hinc praeterea apertissime diluitur, quod Colutea siliquas proferat colore in purpuram primum vergentes, mox albicantes, flatu turgentes, quae si premantur, crepitum magnum edunt: semine intus parvo, rotundo, lentis effigie. Sena vero siliquatur folliculis lunatis, qui nullo spiritu tumido distenduntur, quibus semen includitur vinacearum instar. Adde etiam, quod Colutea arbor sit multis perdurans annis, Sena vero non nisi paucis mensibus vivat. Quo fit, ut iam omnibus palam sit, Ruellium hac in re manifeste caecutivisse, et inter Senam, et Coluteam non parvam intercedere differentiam. Et quamvis asserat Fuchsius in suis de plantarum historia commentariis, has plantas facultate inter se minime differre; eum tamen in errore versari putaverim, quod certo sciam Coluteae semen non minus, quam genistae vomitiones ciere. [Coluteae, et Colyteae mentio.] Colutea, ut de ea quoque hic aliquid dicamus, Theophrasto autore loco paulo ante citato, Liparae propria traditur. arbos magnitudine praestans, fructum in siliqua ferens, magnitudine lentis, quo oves mirum in modum pinguescunt. Nascitur semine, et fimo praecipue ovillo. Tempus serendi cum Arcturus occidit. Serendum semine praemadefacto, cum iam in aqua pullulare inceperit. Folium habet non absimile foeno graeco. Germinat primo unicaulis, triennio maxime: spargitur deinde in ramos, quartoque anno arborescit. haec Theophrastus. Ex quibus sane verbis liquido apparet, quam maxime a Colutea disserat Sena. Fuchsius et medicinae, et Graeci sermonis peritissimus, plantam hanc non Colyteam, sed Coluteam a suo errore vindicans, appellandam censuit. Et recte quidem, meo iudicio. nam Colyteam, longe alia est ab illa, Theophrasto teste loco modo citato, ubi eam iis depingit verbis. Arbor circa Idam proveniens, quam Colyteam vocant, genus aliud est. Est autem fruticosa, ramosa, alosa, inventu rara, non crebra: folio laurino, lauri latifoliae, sed rotundiori, ampliorique, ut vel ulmeo simile appareat, oblongius tamen, colore parte altera herbido, tergo autem albido, nervosoque: cortice non levi, sed quasi vitigineo: radicibus per summa gracilibus, et solutis, verum vibratis, et admodum flavis. Fructu, floreque carere putatur. Ex his Theophrasti verbis perspicuum est, Colyteam a Colutea plurimum differre. Quae tamen etsi Theophrasti aevo Liparae peculiaris fuerit; hoc tamen tempore pluribus in locis sponte natam vidimus, praesertimque in Tridentino agro apud Ananios, ubi ego primum eam quam plurimis ostendi. [Mesuis, et Brasavolis lapsus.] Sed ut eo, unde digressa est, iam nostra redeat oratio, credidit Mesues Senae folliculos in deiicienda alvo foliis longe praestantiores esse. Huic vero reclamat non solum Manardus Ferrariensis vir doctissimus; sed etiam diuturna medicorum experientia: etsi Brasavolus, qui Mesuem tueri videtur, contrarium putet. Caeterum ne quis ex altercationibus confudatur, dicam ingenue quid hac in re sentio, nec quicquam ab eo recedam, quod experimento pluries comprobavi. Sciendum igitur est, Senae folliculos, qui siccati asservantur, duum esse generum: alterum per se caducum, et in planta arefactum, a quo semen eximunt, nigrum, et prorsus evanidum: alterum vero, quod ante maturitatem demetitur, crassum, ponderosum, succo praegnans, et tegetibus expansum in umbra siccatur, sed hoc venundatu rarum. Cui sane, ut iam millies periculum fecimus, non minor deiectoria vis inest, quam foliis. Primum vero genus, quo Venetiis omnes fere officinae scatent, non modo minorem huiusmodi vim habet; sed prope nullam. Ut hinc plane colligere liceat, Mesuem hic non esse sine limitatione damnandum: quandoquidem is, ut arbitror, de folliculis decerptis intelligat, non autem de caducis, quibus tantum utuntur ii, qui Mesui falso reclamant. In quorum numero ego quoque quandoque fui. verum cum postea integrum Senae campum sevissem, ut folliculos decerptos virentes, et succo praegnantes, mox siccatos experirer, rem aliter facto periculo se habere facile comperi. Quare nostro exemplo, qui folliculis uti voluerint: sin minus foliis tutius, et efficacius utantur. Obest Sena (ut idem Mesues inquit) nonnihil ventriculo. quamobrem ut haec tollatur noxa, et eius roboretur facultas, gingiber addendum praecipit: quin et ea, quae cor, et ventriculum corroborant. Veruntamen non desunt, qui hanc reprobent sententiam: quod degustatis Senae foliis, aliquid adstrictionis, nonnihil siccitatis, atque etiam tantillum amaritudinis

70 - Delphinium