Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
369

70 - Delphinium ~ 71 - Pyrethrum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

perceperint. quae omnia potius Senam roborare ventriculum indicant, quam ipsum perturbare, ac imbecillum reddere. In quorum sententiam ego quoque pedibus eo: nam etsi quibusdam, praesertimque mulieribus, quandoque contingat, ut epoto Senae diluto, eorum intestina torminibus vexentur, id nunquam ex Senae facultate provenire existimavi, sed ex crassis, pituitosisque excrementis, ab hoc pharmaco eo impulsis, quae sua crassitie intestinorum meatus adeo replent, ut in eis non parvam extensionem faciant, dum viam ad exitum quaerunt. Neque tamen me unquam aliquem invenisse memini, qui diceret se epota Sena, ventriculi dolore laborasse. Proinde Actuarius, qui solus, quantum extat, inter Graecos Senae vires descripsit, Senam citra noxam bilem, et pituitam deiicere memoriae mandavit. In quod non sine erubescentia silere coegit quendam Philippum de Set medicum, qui (ni fallor) ut suam potius tueretur sententiam, quam veritatem, pharmacum quoddam improbaverat ex Senae diluto, rhabarbaro, atque agarico conflatum, quod cuidam Illustriss. ac Reverendiss. Cardinalis, ac Principis Tridentini nepoti in quadam quotidiana febre dederat clarissimus medicus Andreas Gallus Tridentinus. Is autem pharmacum illud damnandum esse censebat, quoniam Senae dilutum, agaricumque excipiebat, argumento quod haec duo (ut ipse asserebat) maxime ventriculum laederent, immemor, ne dicam ignarus, quantum praestantiae, ac virium agarico tribuerint in febribus diuturnis finiendis, a pituitae praesertim infarctu exortis, Dioscorides, Galenus, et Mesues, quantisque laudibus Senam extulerit Actuarius. [Senae, et eius diluti vires.] Caeterum e Sena, ea magis praestat, quae ex Alexandria Aegypti, vel ex Syria affertur, quanvis e nostratis adhuc in agro virentis, et rosarum diluto ego quotannis Syrupum parare consueverim. qui tuto, largeque omnes purgat humores. Daturque commode praegnantibus, et pueris, et cuiuscunque aetatis hominibus. Dilutum tamen magis praestat, quam decoctum, quod nulla ex parte exhalet: cuius unciae quinque, vel sex alvum modestissime, et sine molestia solvunt. Quod tuto dari possit praegnantibus, et pueris, experientia docuit, cui subscribit Actuarius, qui Senam citra noxam purgare tradidit. Redditur medicamentum hoc in deiicienda alvo praestantius, atque valentius, si cassiae nigrae, aut mannae, aut rhabarbaro, aut rosarum diluto, aut rhodopharmaco, quod officinae Syrupum rosatum solutivum vocant, commisceatur, aut si macereretur Sena caprino sero. Praestantissimum dilutum hoc modo paratur. Sumuntur foliorum electissimae Senae drachmae sex, gingiberis, aut cinnamomi contriti drachma una, florum buglossi drachmae duae: misceturque omnia, et fictili vitro circumlito, sive stagneo vase angusti orificii excipiuntur, et affusis ferventis aquae, aut seri caprini unciis decem, vasis osculum adeo occluditur, ut nullus penitus spirandi pateat exitus. His peractis pulvinari plumis anserinis farcto, ignique calefacto vas involvitur, reponiturque in arca, ubi pernoctare sinitur. Sic enim conservato calore dilutum omne facultatem in se recipit. Sunt praeterea, qui vindemiae tempore Senae folia in mustum coniiciant, vinum inde conficientes, quod alvi deiectoriam vim obtinet. [Senae vires ex Mes. et Serap.] Educit Sena per inferna (ut Mesues testatur) bilem tum atram, tum flavam, et (ut Actuarius ait) non bilem tantum, sed etiam pituitam, quod sane experientia comprobatur. Mundat Sena cerebrum, cor, iecur, lienem, pulmonem, et omnes corporis sensus confertque omnibus eorum incommodis. Viscerum obstructiones aperit, auget iuventutem, seniumque retardat, et animi hilaritatem affert. Folia in capitis perfusionibus utiliter decoquuntur, praesertim addita anthemide. Roborat enim hoc modo cerebrum, nervos, oculorum aciem, et auditoriam facultatem. Optima demum in universum est medicina morbis omnibus diuturnis, et melancholicis. Quamobrem Serapio, Sena, inquit, mirifice prodest delirio, amentiae, scissuris totius corporis, resolutioni nervorum, phthiriasi, cephalalgiae, scabiei, pustulis, pruritui, et epilepsiae. Cor etiam roborat, si tamen iis potissimum commisceatur medicamentis, quae ipsum maxime confirmant, veluti viola.

Cap. LXXI
Πυρέθρον – PYRETHRUM

PYRETHRUM Romani salivarem vocant. Folia, caulemque emittit, ut daucum sylvestre, et foeniculum: umbellamque anethi, circinatae rotunditatis. radix longa est, pollicis crassitudine, gustu fervidissimo. Pituitam elicit: ideo in dolore dentium, decocta in aceto, colluto inde ore, auxiliatur: mansa pituitam extrahit. Sudores ciet, peruncto ex oleo corpore: diuturnis horroribus efficax. contra perfrictiones membrorum, resolutionesque eximie conducit.

[Pyrethri consideratio.] PYRETHRI radix officinis omnibus est nota, in frequentisque usu habetur, praesertim in dentium cruciatibus. Nascitur Pyrethrum in quibusdam quidem Italiae montibus, sed non adeo acre, ut quod ex Orientalibus regionibus Venetias advehitur. Huius plantas vidi primum ego in Bausano Tirolensium emporio

70 - Delphinium ~ 71 - Pyrethrum