Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
370

71 - Pyrethrum ~ 72 - Rosmarinum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

in hortulo quodam Blasii Sbaicher medici in simplicium facultate peritissimi, quae foliis, caule, radiceque nullis discrepantibus notis Dioscoridis Pyrethrum referebant. Veruntamen non illis erant umbellae anetho similes, quales Pyrethro reddidit Dioscorides, sed potius flores anthemidis modo spectabantur. id quod etiam testatur Ruellius de Pyrethro, quod in Gallia provenit. Ex quo facile adductus sum, ut suspicandum putem, aut hoc in loco Dioscoridis codicem librariorum negligentia depravatum esse, aut plura Pyrethri genera reperiri. Caeterum sunt ex rei herbariae prudentibus, qui novum quoddam Pyrethrum ostendant, passim fere in pratis, ac incultis nascens, foliis hortensi pastinacae proximis. Cuius radix etsi primo statim gustu acris non sentiatur; postea tamen cum diutius manditur, tum linguam, tum fauces sua ferventi acrimonia mordet, ac quodammodo incendit. Sed tamen huius acrimonia non est (nisi fallatur gustus) cum legitimi Pyrethri sapore comparanda: quippe qui et amarior, et multo acrior, et ferventior percipiatur. [Pyrethri vires ex Gal.] Pyrethri meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi eius vires iis descripsit verbis. Pyrethri radice potissime utimur, causticam, urentemve facultate obtinente: qua utique etiam dentium refrigeratorum dolores lenit: et ad rigores ante periodum cum oleo confricatur. Ad haec stupidos quoque, quos [GR] vocant, et resolutos adiuvat.

Cap. LXXII
Λιβανωτὶς – ROSMARINUM

DUO Rosmarini genera. Unum foecundum, frugiferumque, cuius semen cachrys vocatur. Folia foeniculi habet, crassiora, et latiora, in rotae speciem, humi sparsa, iucunde olentia: caulem cubiti altitudine, aut maiorem, multis concavum alis: in cacumine umbellam, in qua semen copiosum, candidum, spondylio simile, rotundum, angulosum, acre, resinaceum, quod in mandendo linguam exurit. radix thus redolet, candida, praegrandis. Est et alterum omnino consimile, semen ferens latum, nigrum, uti sphondylion, odoratum, minime exurens: radice foris nigra, intus si frangatur, alba. Verum id quod sterile dicitur, illorum plane similitudinem refert: sed neque caulem, neque florem, neque semen promit. Nascitur in saxosis, et asperis. Trita omnium herba communiter haemorrhoidum profluvia sistit: sedis inflammationes, et condylomata mitigat: concoquit strumas, et abscessus, qui ad maturationem aegre perducuntur. Siccae radices cum melle ulcera purgant: torminibus medetur cum vino potae, et contra serpentium morsus conveniunt: menses, et urinas cient: veteres tumores illitu discutiunt. Tam radicis, quam herbae succus, adiecto melle, illitus oculorum aciem exacuit. Potum semen ad eadem pollet: si comitiale malum sentiatur, aut vetus pectoris vitium, auxilio est. regio morbo laborantibus cum vino, et pipere

71 - Pyrethrum ~ 72 - Rosmarinum