Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
371

72 - Rosmarinum ~ 73 - Rosmarinum coronarium ~ 74 - Sphondylium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

datur: sudores movet, cum oleo perunctum: ruptis, et convulsis prodest. podagris, cum loliacea farina, et aceto tritum, illinitur: purgat vitiligines, addito aceto quam acerrimo. Semine in potionibus utendum, eius quidem quod cachryn non ferat: quippe illud sua acrimonia arteriam exasperat. Rosmarinum cum erica nasci, foliis lactucae sylvestris amarae asperioribus, candidioribusque, radice brevi, Theophrastus author est: potuque idipsum alterutra parte purgare. Cachrys vim habet excalfaciendi, et vehementer exiccandi. Quare abstergentibus medicamentis inseritur. contra oculorum fluxiones capiti illinitur, ita ut tertio die solvatur.

Cap. LXXIII
Λιβανωτὶς στεφανοματικὴ (?) ROSMARINUM CORONARIUM

ROSMARINUM, quo coronarii utuntur, ramos mittit tenues, et circa eos folia minuta, densa, longa, exilia, subter incana, superne virentia, graviter odorata. Excalfactoria vi praeditum est. Regium sanat morbum, si decoctum in aqua, ante exercitationes bibatur: et ubi laborans exercitationi se crediderit, in balnea descendat, et merum potet. Acopis, glecinoque unguento admisceri solet.

[Rosmarinorum consid.] PRIMUM, ac summum Libanotidis, sive Rosmarini genus, quod mas appellant, sub duplici differentia a Dioscoride repraesentatum, aliquoties vidi Venetiis in horto amoenissimo Maphei medici excellentissimi, nullis sane deficientibus notis, quas illi Dioscorides assignavit. Verum alterum genus, quod foeminam dicunt, hactenus in Italia nusquam mihi videre licuit, tametsi id inibi nasci non negaverim. Sed certe Cordum in suo dispensario hallucinatum crediderim: quippe qui existimaverit sylvestrem Angelicam esse Libanotim. Porro Rosmarinum, quo (ut Dioscorides inquit) coronarii utuntur, nostras nimirum vulgare est, quod in hortis, ac viridariis passim, et in vineis alicubi plantatum conspicitur. Id in frequentiori usu est, notiusque omnibus, quam ut de eo plura dici debeant. Caeterum variat, mea quidem sententia in Rosmarini descriptione Theophrastus, qui libro IX. cap. XII. de plantarum historia, de Rosmarinis haec posteritatis memoriae prodidit. Rosmarini genera, inquit, duo, alterum sterile, alterum fertile: et alterum tam fructu, quam folio utile, alterum tantum radice. Fructus cachrys vocatur. Fertile folium habet palustri apio simile, sed multo maius: caulem ad magnitudinem cubiti, aut maiorem: radicem magnam, crassam, candidam, et veluti thus redolentem: fructum candidum, scabrum, oblongum. Nascitur potissimum solo squalido, atque saxoso. Radix medicamento ulcerum utilis, et mensibus pota in vino nigro austero. Fructus ad urinae stillicidia, et aures, et argemam, et ad oculorum morbum lippitudinem nuncupatum, et lactis ubertatem mulieribus facit. Sterile illud folio lactucae amarae constat, sed scabriori, candidiorique: radice brevi. Nascitur id quoque praedicto solo (alias, ut Hermolaus legendum censet, et hic a Dioscoride commovemur, ubi erica) laetissimum. Radix partim superius, partim inferius purgat. Quod enim germen versus consistit, superius purgat: quod terram versus, inferius. Prohibet et vestibus interposita vermiculos noxios. Colligitur per messem tritici. haec Theophrastus. [Rosmarini tum historiam, tum facultates descripsit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Libanotides tres sunt, una sterilis, duae fructum ferentes: omnes vero eiusdem facultatis, emollientis, et digerentis. Succus tum radicis, tum herbae, mistus melli obtusam oculorum aciem ab humorum crassitudine curat. Porro eius libanotidis, quae ad coronas est utilis, quam Romani rosmarinum nuncupant, decoctum, regio morbo laborantes potum adiuvat. Omnes enim libanotides abstergentis, et incidentis facultatis participes sunt. haec Galenus. [Cachrys quid.] Caeterum Cachrys non modo Rosmarini semen, significat; se etiam quarundam arborum nucamenta, vel potius excrementa, quod nec fructus, nec flores proprie dici possint: quae tamen ante fructus erumpunt, et decidunt, qualia visuntur in corylo, cui sunt longo piperi similia, item in nuce, ac quercu. Nisi inter haec veteres Graecos autores aliquam novisse differentiam sit iudicandum, quod apud plerosque non cachrys, sed canchrys pro Rosmarini semine scriptum reperiatur. quae tamen voces hactenus a recentioribus confundi invenio.

Cap. LXXIIII
Σφονδύλιον SPHONDYLIUM

SPHONDYLIUM folia quadantenus platani, et panacis habet: caules foeniculaceos, cubitali altitudine, aut amplius assurgentes: in quorum cacumine semen duplex, seseli simile, sed latius, candidius, et magis paleaceum, gravis odoris; flores eius albi; aut pallentes: radice raphani, candida. Nascitur in palustribus, et aquosis. Potum semen pituitam per alvum extrahit. medetur iocineris vitiis, regio morbo, comitialibus, orthopnoicis, vulvarum strangulationi: veternosos suffitu revocat. Cum oleo commode infunditur capitibus phreneticorum, et lethargicorum, item capitis doloribus: cum ruta illitum, serpentia ulcera cohibet. Datur radix contra regium morbum, et iocineris vitia: circumrasa eadem, et iniecta callos fistularum derodit. Recentis floris succus exulceratis auribus, purulentisque accomodatur. qui caeterorum succorum more exprimi, dein recondi solet.

72 - Rosmarinum ~ 73 - Rosmarinum coronarium ~ 74 - Sphondylium