Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
372

74 - Sphondylium ~ 75 - Ferula

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Sphondylii consideratio.] RARA admodum sunt prata. uligine madentia, quae inter alias complures herbas, innumeras quoque Sphondylii plantas non habeant: eaque praecipue, quae in montibus potius, quam in planitie virent. In his sane Sphondylium copiosum nascitur, folio platani, aut panacis: caule foeniculi, cubitalem longitudinem excedente: in cuius cacumine umbella insidet, albis floribus referta: e quibus semen prodit, seseli non absimile, latius tamen, ac squamosum, sapore iniucundo, ut quod cimices ferme resipiat. Radicem profert albam, raphani aemulam, gustu non ingrato. Huius semine utuntur quidam seselis vice, quod alterum alterius effectus praestare existiment. [Fuch. error.] Porro Fuchsius non videtur satis Sphondylium novisse, quod ipsum una cum Acantho depingat, vocetque Acanthum Germanicam. Cui facile imposuerunt officinae Germaniae, quae foliorum similitudine deceptae, pro Branca ursina Sphondylium usurpant. [Sphondylii vires ex Gal.] Sphondylii facultates memoriae prodidit Galenus libro VIII. simplic. medicamentorum, sic inquiens. Sphondylii fructus acris, et secantis est facultatis. Itaque ad asthma, et comitialem morbum aptum est medicamentum: prodest et regio morbo. Et radix nimirum adsimilis facultatis, ad eadem accomodatur. Sed et insuper fistularum callos tollit: caeterum imponere eam oportet circumrasam. Porro floris etiam succus ad diuturniora aurium ulcera conveniens reponitur.

Cap. LXXV
Νάρθηξ – FERULA

E VIRIDI Ferula medulla pota utilis est ad cruentas excreationes, coeliacosque: contra viperarum morsus in vino datur: erumpentem naribus sanguinem indita sistit. Semen potum torminosis auxiliatur: sudores ciet, uncto ex oleo corpore. Caules si edantur, capitis dolores faciunt: muria condiuntur. Ferula itaque caulem profert ternum saepe cubitorum: folia foeniculi, longe asperiora, et latiora. qua ab imo caule vulnerata sagapenum efficiuntur.

[Ferulae historia.] FERULA aestuosis nascitur locis: ideoque nil mirum, quod Apulia Ferularum sit maxime ferax. Quinetiam frequens provenit in Romano agro Tyrrheni maris contermino, praesertim apud Centumcellas, et in universis Hetruriae maritimis. E quibus prima tantum germinatione corculum quoddam pastores eximunt ovi luteum induratum referens, quod sub cineribus assatum, prius tamen charta, aut linteo madefactis convolutum, mox pipere, et sale conspersum, non modo gustui gratissimus est cibus; sed etiam ad excitandam venerem valentissimus. De Ferulis latius disseruit Theophrastus libro VI. cap. II de plantarum historia, ubi ita scribit. Ferulaceum genus in plures spargitur species. Sed primum de eo, quod commune omnium constat, dicendum est, scilicet de Ferula, atque Ferulagine: seu idem genus ambabus, differens magnitudine tantum: seu etiam alterum sit, ut nonnulli putarunt. Ergo natura earum, quae conspici possit, consimilis certe sentitur, praeterquam ratione magnitudinis. Ferula enim grandis admodum surgit, Ferulago autem humilis. sed unicaules ambae, et geniculatae sunt. Folia, et cauliculi quidam, geniculis erumpunt, ac alternatim exeunt folia: alternatim inquam, quod non ex eadem parte geniculorum, sed permutatim, caulem magna ex parte amplexa, sicuti arundinea proveniunt: nisi quod deflexa haec magis, mollitiae, magnitudinisque causa. Folium enim grande, molle, multifidum, ut capillamenti modo fere inspectetur: maxima, quae terrae proxima sunt, et reliqua subinde ad portionem. Flos melinus: semen obscurum, anetho simile,

74 - Sphondylium ~ 75 - Ferula