Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
373

75 - Ferula ~ 76 - Peucedanum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

sed maius. Finditur cacumine, et in stipites quosdam haud magnos dispergitur: quibus flos, semenque insidet. nec flore, fructuve laterales caules carent, sed anethi modo ferunt. Annuo caule constat, et germinatio in vere primum foliorum, tum caulis, ut etiam in caeteris fieri solet. Radice alte descendit, eademque singulari innititur. Talis Ferula est. haec Theophrastus. Porro Ferulae (ut Plinius est autor libro XXIIII. cap. primo) asinis gratissimae sunt in pabulo, caeteri vero iumentis praesentaneo veneno. qua de causa id animal Libero patri assignatur, cui et ferula. Natura Ferularum (ut idem Plinius libro XX. cap. XXIII. testatur) muroenis infestissima est: tactae siquidem ea moriuntur. In insula quadam ex fortunatis nomine Morion, ferulas in arborum amplitudine grandescere, scripsere quidam. Apuli lignorum vice, quibus maxime carent, ferulis ad ignem utuntur. [Ferulae vires ex Gal.] Ferulae meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Ferulae semen excalfacit, et attenuat. At interna eius pars recentis adhuc, quod medullam vocant, adstringentem qualitatem participat. Cuius nomine sanguinem spuentibus, et coeliacis convenit.

Cap. LXXVI
Πευκέδανος – PEUCEDANUM

PEUCEDANUM caulem emittit tenuem, gracilentum, foeniculo similem: comam habet statim ab terra copiosam, spissamque: flore luteo: radice nigra, crassa, gravi odore, succosa. gignitur in montibus opacis. Tenera radix cultello conciditur, profluensque e plaga succus umbrae mandatur: in sole siquidem confestim evanescit. Colligitur capite prius, et naribus rosaceo perfusis, ne capitis dolor premat, et vertigo sentiatur. Assatione radix inutilis fit. Tam lac, quam succus radice, et caulibus extrahi solet, sicuti e mandragora: verum inefficacior succo lacryma habetur, et velocius expirat. Interdum etiam concreta invenitur lacryma, thuris similitudine, caulibus, radicibusque adhaerens. Praefertur succus e Sardinia, et Samothrace, colore rufo, odore gravi, fervens gustu. Ex oleo, et rosaceo illitum Peucedanum prodest lethargicis, phreneticis, vertiginosis, comitialibus, et longis capitis doloribus, resolutis, ischiadicis, convulsis. omnibus, in universum, vitiis nervorum, ex oleo, et aceto illitum, prodest. Eius olfactu respirant vulvae strangulatus, et veternosi revocantur. Incensum serpentes abigit. Aurium doloribus convenienter ex rosaceo instillatur: cavernis dentium inditum, mitigat dolorem. contra tussim efficacissime ex novo assumitur: suspiriis, torminibus, et inflationibus subvenit. Ventrem leniter emollit, lienem absumit, difficiles partus mire adiuvat. Facit ad vesicae cruciatus, et renum distentiones potum: vulvam aperit. Radix ad eadem utilis est, sed inefficacior: eius decoctum bibitur. Farina eius, sordida ulcera purgat, et vetera cicatrice obducit: squamas ossium extrahit. Incerata, et calfacientia malagmata additur. Radix eligi debet recens, quae cariem non senserit, firma, odoris plena. Succus ad potiones amaris amygdalis, aut ruta, aut pane calido, aut anetho resolvitur.

[Peucedani consideratio.] QUONIAM nullis prorsus foliorum, ac seminis, et paucis admodum floris notis Peucedanum repraesentavit Dioscorides, utpote plantam, quae omnibus fortasse suo tempore notior erat, quam ut longiorem descriptionem postularet; idcirco nobis quidem perdifficile esse iudico, decernere quodnam genus herbae hodie in medium afferri possit, quae legitimum Peucedanum referat, praesertim cum Theophrastus, Plinius, Apuleius, ac antiquorum alii, qui simplicium historias descripserunt, plura, quod legerim, de Peucedano memoriae non prodiderint. Veruntamen cum scribat Dioscorides, Peucedanum nasci coma statim a terra copiosa, ac spissa, hinc plane coniectandum videtur, Dioscoridem ipsum innuere, quod Peucedanum constet multis foliis, capillaribus, tenuibus, ac longis, foeniculi, aut anethi effigie. Huic coniecturae illud etiam accedit, quod cum Peucedanum, Dioscoridis testimonio, florem proferat melinum, sive luteum, non temere credendum arbitror, hunc non in alio, quam in umbella sustineri, cum omnes ferulaceae stirpes, et quae foeniculo, et anetho similes habentur, cuiusmodi sunt, quae hoc in loco a Dioscoride recensentur, umbellas in caulium cacuminibus gignere conspiciantur, e quibus semen prodit foeniculi modo. Quod si ita se res habet (ut equidem existimo) asserere non dubitaverim, quae non solum praedictis notis Peucedanum vidisse in Ananiensibus montibus, ubi huiusmodi plantae frequentissimae proveniunt, quae non solum praedictis notis Peucedano adstipulantur; sed etiam radice, quam habent nigram, crassam, succi plenam, graviterque olentem. In hac itaque sententia persistam, ut hanc herbam, quam etiam pictam damus,

75 - Ferula ~ 76 - Peucedanum