Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
381

86 - Piscium glutinum ~ 87 - Viscum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXXXVI
Ἰχθυόκολλα PISCIUM GLUTINUM

PISCIUM gluten, venter est piscis cetacei. Praestat candicans, natione Ponticum, subasperum, minime scabrum, et quod celerrime liquescit. Utile emplastris capitis, et leprarum medicaminibus, et tetanothris, quae cutem faciei erugant, et extendunt.

[Glutini consideratio.] NEMO est, qui taurinum, et piscium Glutinum non cognoscat: quare hac in re non pluribus verbis opus est. Verum sciendum, quod Glutinum taurinum hac aetate non modo e taurinis coriis conficitur; sed ex omnium quadrupedum pellibus. Huius, neque alterius non reperio meminisse Galenum in simplicium censu. quandam inibi libro VII. illius glutinis librarii mentionem fecerit, quod ex polline farinae, et muria paratur, sic scribens. Gluten, quod ad libros praeparant ex similagine, et garo, emplasticae, concoctoriaeque facultatis est, quibuscunque ipsum partibus illinas. Caeterum illud gluten, quod e piscibus fit, inter caetera simplicia Paulus quidem retulit, sed ea tantum fere de eo scribit, quae Dioscoridi accepta referri possunt.

Cap. LXXXVII
Ἰξὸς VISCUM

VISCUM optimum est recens, intus porraceum, extra fulvum, quod asperi nihil, aut furfurosi conceperit. Fit + acinis in quercu nascentibus, buxeo fruticis folio. Contusum acinum lavant, et postea in aqua decoquunt. Sunt qui commanducando ipsum efficiant. Gignitur quoque in malo, pyro, et plerisque aliis arboribus. quinetiam invenitur in quorundam fruticum radicibus. Emollit discutit, extrahit. parotidas, tubercula, caeterasque collectiones ad maturitatem perducit, cum resina et pari cera mixtum: epinyctidas in splenio sanat: vetera ulcera, abscessusque, quos cacoethes vocant, ex thure mollit. Lienem cum calce, gagate, aut Asio lapide coctum, et impositum absumit: cum sandaracha, aut auripigmento illitum, ungues extrahit. mixtum cum calce, et vini faece, suam vim intendit.

[Visci consideratio.] VISCUM fit pluribus, ac diversis modis. Verum omnium praestantissimum est, quod e granis in quercu nascentibus conficitur. Huius praeter id, quod invalidum in pyris, malisque nascitur, ingens in Hetruria proventus. Siquidem inibi non modo in quercu laudatissimum provenit; sed etiam in cerro, ilice, et castanea, in nostris praesertim maritimis Senensibus, ubi vastissimae assurgunt sylvae, quae non parvo pretio iis locantur, qui viscum efficiunt. Scandunt autem illi arbores immensas, non sine magno vitae suae periculo, saepiusque funibus adalligati id muneris in aere pendentes obeunt. Grana, quae legerunt, in aqua decoquunt, donec disrumpantur: postea contundunt, et tandiu lavant in aqua, quousque furfuracea excrementa eximant. Refert Plinius, nasci Viscum in quercu tantum, robore, ilice, sylvestri pruno, sed etiam domestico, quanvis penitus inutile. [Visci utilitas in Hetruria.] Visci maxima Hetruscis utilitas est: nam praeter eius usum in aucupiis, quibus mirum in modum delectantur ob ingentem turdorum copiam, qui autumni tempore, in sylvis quibusdam ex iuniperis arte constructis, eo capiuntur, id etiam in primis utile est vitibus muniendis, ne prima germinatione ab erucis, quibus omnia scatent, gemmae devorentur. Siquidem agricolae Visco vites omnes circundant, quo postea erodentes vermiculi, qui tam praestantissimo latici insidiantur, e terra sursum petentes, merito implicantur. Quod cum perspexisset natura omnium rerum parens, visci multum Hetruriae largita est, ne hanc ob pestem vino destitueretur. Visci fructu vescuntur turdi, praecipue magni, quos nostri vulgo turdellas appellant. Quorum stercore visci semine pleno inficiuntur, et seruntur arbores, in quibus pernoctant, et victitant, e quo tandem semine nascitur planta, quae viscum creat. Unde scite a Plauto dictum est. Turdus exitium sibi cacat. Caeterum Viscum per se non est arbor, sed in arboribus vivit, fronde plerunque perpetua. Id quod etiam testatur Virgilius lib. VI. Aeneidis, cum inquit.

86 - Piscium glutinum ~ 87 - Viscum