Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
382

87 - Viscum ~ 88 - Aparine

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Quale solet sylvis brumali frigore Viscum
Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos.
Proinde Plinius lib. XVI. cap. ultimo ita scriptum reliquit. Quaedam enim in terra gigni non possunt, et in arboribus nascuntur. Nanque cum suam sedem non habeant, in aliena vivunt, sicut Viscum. Omnino enim satum nullo modo nascitur, nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis, et turdis. Haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium non proveniat. haec Plinius. Quae ante ipsum memoriae prodidit Theophrastus libro II. cap. XXIII. de plantarum causis, unde illa mutuatus est Plinius. Porro id, quod in pinu, et abiete nascitur, quod (ut Plinius inquit) stelin Euboea dicit, hiphear Arcadia, frequentissimum in Tridentino agro in vallis Ananiae sylvis conspicitur, ubi ingens turdellarum copia victitat. Sed hoc ad aucupia prorsus inutile est: decoctum enim et deinde elotum omnem amittit lentorem. Quod autem in pinu, abiete, amygdalo, malo, pyroque provenit, perpetua fronde viret. Id vero contra, quod quercui robori, et castaneae innascitur, utpote cui appetente hyeme omnia folia decidant. [Theophrasti sententia non accepta.] Huius rei causam reddere tentavit Theophrastus loco paulo ante citato, cum ita scribit. Viscum aliud folio esse perpetuo, aliud deciduo, haud quaquam absurdum est. Siquidem aliud virentibus semper arboribus, aliud frondem amittentibus insidet. fit enim, ut in his careat alimento, in illis habeat, quantum abunde sit. Causa enim perpetuae, deciduaeve frondis haec est, quemadmodum diximus. hactenus Theophrastus. Verum enimvero haec Theophrasti sententia non omni ex parte probanda videtur. quippe quoniam universum Viscum, quod in amygdalo, pyro, maloque in Italia provenit, tam aestate, quam hyeme fronde perpetua viret, cum tamen hae arbores hyeme frondibus destituantur. Quo fit, ut aliunde huius rei causam petendam existimem. Fit praeterea Viscum aviculis tantum capiendis commendatum, in Syria ex myxis, quae Aphris Sebestena dicuntur, ut libro primo in prunorum mentione de iis disserentes retulimus. Utuntur hoc Insubres suis in aucupiis, quod arboreo visco careant, illudque e Venetiis deferunt, quo primum ex Damasco Syriae advehitur: unde Damascenum vocatur. Sed id querno bonitate cedit. Fit quoque Viscum e quarundam arborum radicibus, agrifolii praesertim, et viburni, quarum etiam arborum historiam libro primo paliuri, et rhois commentariis inseruimus. Qui autem ex huiusmodi arboribus viscum conficiunt, cortices radicum sumunt, effossaque scrobe inter suarum arborum frondes humido solo sepeliunt, ibique tanto tempore dimittunt, quoad computrescant: mox eximunt, et tandiu in pila contundunt, donec lentorem concipiant: deinde aqua calida lavant, et manibus commiscent. Hac etiam ratione quibusdam in locis fit ex ibisci radicibus. Sunt qui querni visci lignum in tenuissimum pulverem redigant, et comitialibus hauriendum praebeant. quo tantum medicamento multos fuisse sanatos pro certo affirmant. Sed novi ego complures. morbi, et medicamenti prorsus ignaros, qui ligni loco Viscum ipsum in catapotiis devorandum dederunt. [Visci vires ex Galeno.] Visci meminit Galenus libro VI. simp. med. ubi de eius viribus disserit iis verbis. Viscum ex plurima aerea, et aquea calida, paucissima terrena substantia constat. Nam acrimonia in eo amaritudinem excellit. Itaque etiam affectus substantiae respondent. Siquidem valenter ex alto humores extrahit, nec eos tantum tenues, sed et crassiores, eosque diffundit, ac digerit. Est autem ex eorum genere, quae non protinus post primam appositionem excalfaciunt, sed quae tempus requirunt, velut thapsia. Sed et supra commonuimus, inesse calidis facultate medicamentis, ubi largum continent {hnmorem} <humorem> recrementitium.

+ Nulla hic in Graecis codicibus fit acinorum mentio, sed haec tantum leguntur. [GR] hoc est. Fit ex quodam fructu rotundo. Cui etiam lectioni adstipulatur Serapio. Sed interpres videtur secutus Plinium, qui lib. XVI. cap. ultimo sic inquit. Viscum fit ex acinis, qui colliguntur messium tempore immaturi.

Cap. LXXXVIII
Ἀπαρίνη APARINE

APARINE ramis multis, et parvis fruticat, asperis, quadrangulis, per intervalla orbiculato foliorum ambitu, ut in rubia: flos albus: semen durum, rotundum, concavum, album, umbilici figura, asperitate vestium tenaci. Ea pastores coli vice utuntur ad eximendos e lacte pilos. Seminis, caulium, ac foliorum succus, potu contra viperarum, phalangiorumque morsus auxiliatur: infusu aurium dolori medetur. Herba cum axungia trita, strumas discutit.

[Aparines consideratio.] APARINE nusquam non provenit, sed praesertim (ut Theophrastus inquit) inter lentes. Itali hanc vulgo vocant Speronella, quod folia circa caulem ad calcarium stimuli modum,

87 - Viscum ~ 88 - Aparine