Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 413

130 - Onosma ~ 131 - Nymphaea ~ 132 - Nymphaea altera
133 - Androsaces

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

caule, et reliquis viduam videre mihi licuit. [Onosmatis vires ex Gal.] Onosmatis vires tradidit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Onosma, vel osmas, vel phlonitis, vel ononis, ex acri, et amara constat substantia: proinde quoque creditur foetus necare, et eiicere, foliis eius in vino potis.

Cap. CXXXI
Νυμφαία NYMPHAEA

NYMPHAEA nascitur in paludibus, et stagnantibus aquis, foliis fabae Aegyptiae, minoribus, et longioribus, aliis in summa aqua, aliis demersis, pluribus ex radice eadem prodeuntibus: flore lilio simili, albo, et in medio crocos habente. cum defloruerit, ut rotundum malum, aut papaveris caput, extuberat: nigro semine, denso, et lato, lenti gustus. Caulis est laevis, niger, minime crassus, Aegyptiae fabae cognatus: radix nigra, scabra, clavae similis, quae autumno secatur. Sicca cum vino pota coeliacis, dysentericisque auxiliatur, et lienem absumit. Radix stomachi, ac vesicae doloribus illinitur: vitiligines ex aqua emendat: imposita cum pice, alopeciis medetur. eadem contra veneris insomnia bibitur: siquidem ea prorsus adimit. pota assidue aliquot diebus, genitale infirmat. Idem semen potum efficit. Nymphaeae nomen sibi vendicasse videtur, quoniam aquosa amet. Plurima invenitur in Elide, in Anygro amne, et in Boeotiae Aliarto.

Cap. CXXXII
Νυμφαία ἑτέρα NYMPHAEA ALTERA

EST ET altera nymphaea, cuius flos blephara dicitur, foliis antedictae: radice alba, scabra: flore luteo, nitente, rosae simili. Huius semen, et radix contra foeminarum profluvia efficaciter ex vino nigro bibuntur. Nascitur in Thessalia, amne Peneo.

[Nymphaeae consider.] NYMPHAEA utraque seplasariis Mauritano nomine Nenuphar appellatur. Nascitur ubique frequentissima in paludibus, lacubus, et aquis stagnantibus. Unde non mirum, si ea sit vulgaris admodum planta, et omnibus notior, quam ut indicari deceat. [Vires ex Galeno.] Nymphaeae facultates retulit Galenus libro VIII. simplicium medicament. his verbis. Nymphaeae tum radix, tum semen desiccandi vim habet citra morsum. Itaque ventris profluvia cohibet, semenque sive per insomnia, sive alio pacto immodice profluens retinet. Iuvat porro etiam dysentericos. Caeterum Nymphaea, quae candidam radicem habet, potentioris est facultatis, ut et muliebri profluvio medeatur. Verum et haec, et ea quoque, quae atram habet radicem, ex vino nigro austero bibitur. Porro nonnullam etiam abstergendi vim obtinent, ita ut et alphos sanet, et alopecias. Ad alphos vero maceratur aqua, ad alopecias pice liquida. Sed ad haec aptior est ea, cuius radix nigra est, sicut alia, cuius alba.

Cap. CXXXIII
Ἀνδρόσακες ANDROSACES

ANDROSACES herba est amara, + tenues spargens iuncos, sine foliis, folliculos in capitulis habens, in quibus semen continetur. Gignitur in Syriae maritimis. Ea drachmis duabus in vino pota, copiosam hydropicis urinam ciet. Idem effectus est semini poto, et herbae decocto: podagris utiliter illinitur.

130 - Onosma ~ 131 - Nymphaea ~ 132 - Nymphaea altera
133 - Androsaces