Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina 414

133 - Androsaces ~ 134 - Asplenum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Androsacis consider.] ANDROSACES ex Syria, quod sciam, non defertur in Italiam. Verum, quia eam herbam inibi etiam nasci posse nihil prohibeat, quoddam plantae genus nuper inventum est in Hetruriae maritimis, cuius hic picturam ideo exhibere libuit, quod id a quibusdam Androsaces existimetur. Idipsum ad me misit hoc anno Pisis Lucas Ghinus medicus clarissimus, et rei herbariae peritissimus: a quo (si is illi opinioni subscriberet, et Androsaces in Italia nasceretur) non mihi ex eo dissentiendum esset, quod praeter alias notas haec planta (ut Oribasius ex Dioscoride transcribens habet) tota candida spectatur. [Androsacis vires ex Gal.] Androsacis meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Androsaces humida, et acris herba est. Potest autem resiccata, exhibitaque tum ipsa, tum fructus eius magnopere urinam movere, et nimirum discutere, et desiccare.

+ In vulgatis exemplaribus hoc loco scriptum reperitur [GR], hoc est tenuis: quam vocem, ut supervacaneam, omisit Ruellius. In Oribasio vero [GR], id est, alba legitur: et hanc ex aliquo forte antiquo codice vertit Marcellus. Caeterum non desunt, qui ubi paulo post [GR], hoc est, sine foliis legitur, [GR], hoc est, cum foliis legendum putent.

Cap. CXXXIIII
Ἄσπληνον ASPLENUM

ASPLENUM aliqui scolopendrion vocant, alii splenion, alii hemionium: foliis est multis, scolopendrae animali similibus, ab radice una prodeuntibus. Nascitur in parietibus, saxisque siliceis, et opacis: nec caulem, nec florem, nec semen habet. Folia polypodii modo dividuntur, subter flavescentia hirsutaque, superne viridia. Vim hanc habent folia in aceto fervefacta, ut per dies quadraginta pota lienem absumant: quibus etiam contritis lienem ex vino illini oportet. stranguriae, et regio morbo prodest, singultum sedat, calculos in vesica comminuit. Conceptum adimere creditur, per sese, aut cum muli liene appensa. Tradunt noctu, silente luna, huius rei gratia effodiendam.

[Aspleni consideratio.] ASPLENUM, sive Scolopendrium tam a medicis, quam pharmacopolis, qui plane Mauritanorum scripta sequuntur, Cetrach barbara voce vocantur. Nec diu est, quod novere rei herbariae periti Arabum Ceterach esse legitimum Scolopendrium. Quandoquidem antea universa herbariorum schola Aspleni loco phyllitim, quam etiam vulgo Linguam cervinam appellant, suis immiscebant medicamentis. Verum enimvero quanquam hoc adeo clarum est, ut nullus amplius dubitandi locus relinquatur; adhuc tamen inveniuntur e veteribus nostris seplasariis, qui ut suam potius pertinaciam, quam veritatem ipsam tueantur, nullo pacto sibi persuasum esse volunt, phyllitim non esse legitimum Scolopendrium: eo tantum argumento pertinaciter innixi, quod

133 - Androsaces ~ 134 - Asplenum