Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 443

16 - Limonium ~ 17 - Lagopus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Limonii consideratio.] PROVENIT Limonium, nullis prorsus reclamantibus notis, innumeris fere plantis in paludibus, quae Timavi fontibus irrigantur, ac etiam Tergestino tractu. Plinius Libro XX. cap. VIII. Limonium sylvestrem betam vocari tradit. Sed huic, ut in beta notavimus, refragatur Galenus libro secundo de alimentorum facultatibus, ubi se nullam unquam sylvestrem betam novisse scribit: nisi quis pro ea rumicem accipiat. [Limonii vires ex Gal.] Limonii vires memoriae prodidit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Limonii semen utpote austerum, coeliacis, dysentericis, et sanguinem spuentibus cum vino exhibent. Iuvat et profluvium muliebre. Satis autem est acetabuli mensura.

Cap. XVII
Λαγώπους LAGOPUS

LAGOPUS herba sistit alvum in vino pota: aut in febri, ex aqua. Eadem inguini alligatur in inflammatione. Nascitur in segetibus.

[Lagopi consideratio.] SANE tam paucis Lagopum perstrinxit Dioscorides, utpote qui ne ullam quidem eius imaginis notam designavit, ut arduum aeque, atque difficile sit asserere, quinam statuendus sit in tam ingenti plantarum multitudine, quarum nulla apud homines extat cognitio. [Sylvatici caryophylla.] Caeterum Matthaeus Sylvaticus parum recte, meo quidem iudicio, tradidit Lagopum eam esse herbam, quam herbariorum vulgus Caryophyllatam appellat: quandoquidem haec non gignitur in segetibus, sed in montibus, et in viis iuxta septa. quod mirum in modum sepibus opacari gaudeat. De hac veteres, quod sciam, nihil memoriae prodiderunt. Nisi fortasse fuerit Geum a Plinio descriptum libro XXVI. cap. VII. cui radiculas reddidit tenues, nigras, et bene olentes. [Caryophyllatae vires.] Porro CARYOPHYLLATA planta est non vulgaris, neque viribus inefficax, argumento quod eius radices manifestum caryophylli spirent odorem. Ea recentiores utuntur pota ad thoracis interna vulnera. Quin et eius succum admixta aerugine cuniculosis, contumacibusque ulceribus utiliter iniiciunt. Eadem olfactu spiritus recreat, et frigidum roborat cerebrum. Epota prodest coeliacis, dysentericis, foeminarum profluviis, et cruenta expuentibus. Tam intus sumpta, quam foris illit enterocelis auxilio est. Temperamentum ei excalfaciens, et exiccans, ut manifesto sunt indicio eius radices: quippe quae gustu odoratae, adstringentesque deprehendantur. Quibus qualitatibus non modo attenuare, discutere, et adstringere valent; sed etiam roborare. Sed, ut ad nostrum institutum revertamur, Germanorum vulgus Lagopum appellat herbam, quae folia habet trifolio similia, oblonga: caulem tenuem, rotundum, hirsutumque: semen in paniculis parvis, muscosis, lanuginosisque: cui non obscura adstringendi vis inest. Proinde sunt e Germanis, qui ea utantur ad detergendam sedem in dysenteria.

16 - Limonium ~ 17 - Lagopus