Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 444

17 - Lagopus ~ 18 - Medium ~ 19 - Epimedium ~ 20 - Gladiolus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Nascitur haec quidem in segetibus. verum an ea legitima sit Lagopus non ausim affirmare: nullus enim, quod sciam, Lagopi faciem repraesentavit. [Lagopi vires ex Galeno.] Lagopus facultatis est desiccantis, adeo ut fluxus alvi probe exiccet.

Cap. XVIII
Μήδιον MEDIUM

MEDION in saxis, et opacis nascitur. folia habet iridis: caulem tricubitalem, et in eo florem grandem, purpureum, rotundum: semine cnici, minuto: radicem dodrantalem, crassitudine baculi, gustu acerbo. Quae trita in farinam, et ex melle decocta, rubros menses foeminarum sistit, eclegmate per aliquot dies sumpto. Semen in vino potum, menstrua pellit.

[Medii consideratio.] MEDION in Media duntaxat nasci quibusdam proditum est. Quod ita se res haberet, mirum profecto non esset, si non proveniret in Italia, ubi ipsum hactenus fateor me non reperisse, aut vidisse. Sunt qui eius folia intubo similia faciant, non autem iridi, ut communis habet lectio, quibus etiam Oribasius adstipulatur. Et certe facilis potuit esse librariorum lapsus, ut qui vocabulorum affinitate decepti [GR] pro [GR] in Dioscoride scripserint. [Medii vires ex Galeno.] Medii facultates tradidit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Medii radicem contra atque semen ipsum, temperatam esse contigit. nam illa quidem austera est, et fluxiones cohibet cum alias, tum profluvium muliebre quod vocant. At semen tantum abest, ut tale quid efficiat, ut etiam menses cieat, utpote quod tenuium partium, et incidentis est facultatis.

Cap. XIX
Ἐπιμήδιον EPIMEDIUM

EPIMEDIUM, caulis est non magnus, hederae foliis, denis atque duodenis, neque florem, neque fructum ferens: radice tenui, nigra, gravi odore, gustu fatuo. nascitur in humidis. Folia cum oleo trita, imposito cataplasmate, mammas increscere non sinunt. Radix conceptum adimit. Folia trita quinis drachmis, post menstruas purgationes, quinque diebus in vino pota, praestant mulieribus, ne concipiant.

 [Epimedii consideratio.] QUI Epimedium in Italia, quantum mihi perquirere licuit, hoc tempore cognoscat, demonstretque, hactenus reperi neminem. Quare putaverim aliis in regionibus hanc plantam provenire: vel si fortasse nascatur in Italia, nondum ad nostram pervenisse cognitionem. [Opinio cuiusdam medici explosa. Non tamen nos fugit medicum esse in Italia materiam medicam profitentem, cuius nunc nomen libet silentio dissimulare, qui Epimedium eam plantam esse censet, quae a triquetra foliorum figura quibusdam recentioribus Trinitas appellatur, idque illis constanter affirmat, et persuadet, qui maiorem forsan ei fidem praestant, quam ipsi Dioscoridi. Sed quod his aperte hallucinetur, etsi unicuique mediocriter etiam in re herbaria versato perspectum esse possit, pro aliis tamen iam nobis ostendendum est. Quod facile constabit, si expendatur utriusque plantae descriptio: siquidem Epimedium, Dioscoridis testimonio, caulis est non magnus: folia habet hederae similia, dena aut duodena. Trinitas vero nullo constat caule, sed foliis tantum, modo vicenis, modo tricenis, modo quadrigenis, pluribusque a radice cyclamini modo exeuntibus. Praeterea Trinitas primo statim vere florem edit coeruleum, mox semen. Epimedium vero, Dioscoride autore, neque florem, neque semen profert. Adde quod Trinitas radice nititur multifida, odore non ingrato, et sapore adstringente. Radix vero Epimedii tenuis describitur, gravi odore, et insipido ac fatuo gustu. Ex quibus omnibus, ni fallor, harum plantarum discrimen luce clarius ostenditur, et medici illius opinio vana apertissime exploditur. Caeterum Plinius libro XXVII. cap. IX. Epimedii historiam ad verbum ferme a Dioscoride mutuatus est: cui item Galenus suam acceptam referre potest libro VI. simplicium medicamentorum, ubi ita scribit. [Epimedii vires ex Gal.] Epimedii vis est moderate refrigeratoria cum aquea humiditate. quare nullam habet insignem qualitatem. Mammas cataplasmate impositum rectas servare potest. Aiunt vero epotum concipiendi spem adimere.

Cap. XX
Ξιφίον GLADIOLUS

XIPHION, alii phasganon, alii machaeronion, Romani gladiolum vocant. nomen inde accepit, quod folium gladii praebeat speciem. Iridi simile erat, nisi minus, et angustius videretur, et gladii modo mucronatum, nervosumque. In caulem exit cubitalem, in quo purpurei flores, in ordinem digesti, inter se distant: rotundo semine: radicibus geminis, una parvorum bulborum modo, super alteram insidente, quarum inferior gracilis est, superna uberior. nascitur in arvis. Superior cum thure illita, admisto vino, spicula et aculeos e corpore extrahit: panos cum lolii farina, et hydromelite discutit: qua de re huiusmodi emplastris inseri solet. menses imposita trahit. Superiori radice ex vino pota, venerem stimulari, et inferiore sumpta sterilescere tradunt. Superiorem quoque utiliter infantium enterocelis, cum aqua potui dari praecipiunt.

17 - Lagopus ~ 18 - Medium ~ 19 - Epimedium ~ 20 - Gladiolus