Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 464

51 - Chrysogonum ~ 52 - Helichrysum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LI
Χρυσόγονον – CHRYSOGONUM

CRYSOGONUM, dense fruticat, quernis foliis, flore coronarii verbasci: radix ut rapum extuberat, intus ruberrima, foris nigra. Quae trita cum aceto, atque imposita, muris aranei morsibus auxiliatur.

CHRYSOGONUM, nisi aliunde in Italiam deferatur, inter plantas, quae minime cognoscuntur, et ipsum perpetuo recensendum esse putaverim: vel nobis in abditissimis naturae hortis, ubi delitescit, investigandum erit. Id siquidem hactenus mihi neque invenire, neque ab aliis compertum videre licuit in Italia.

Cap. LII
Ἑλίχρυσον – HELICHRYSUM

HELICHRYSON, quidam chrysanthemon, nonnulli et id amaranton vocant, quo deorsum simulacra coronant. Ramulum habet candidum, virentem, rectum, firmum: folia intercedentibus spatiis angusta, abrotono similia: comam aureae lucis, in orbem: umbella rotunda, veluti siccis corymbis dependentibus: radice tenui. Nascitur in asperis, et torrentium alveis. Contra serpentium ictus, coxendicum dolores, urinae stillicidia, ruptaque, coma e vino pota opitulatur: ciet menses. Sanguinem concretum ventris ac vesicae absumit, pota cum mulso: ieiunis, trium obolorum pondere, sistit destillationes, data in vino albo diluto. Vestibus inseritur, ut eas ab erodentium iniuriis tueatur.

[Helichrysi consideratio.] HELICHRYSON copiose provenit in Hetruria in pratis gracili solo, incultisque locis, siticulosis collibus, necnon etiam in fluminum alveis. Caule constat recto, aequali, ac lignoso, cubitalem longitudinem non excedente: foliis per intervalla emergentibus, abrotoni aemulis: comantibus in cacumine floribus, aureo colore fulgentibus, et in orbem umbellae modo cohaerentibus, corymbacea facie, veluti myriophylli, vel agerati: qui exiccati aureum colorem diutius retinent. Proinde commode hyeme, quod eo tempore flores deficiant, puellae siccum Helichrysum coronamentis suis inserunt, quemadmodum et Amarantum purpureum, quod nostris Hetruscis vulgo dicitur Fiorvelluto. [Fuchsii error.] Helichrysum depinxit Fuchsius in suis clarissimis de stirpium historia commentariis, folio echii aculeato, et floribus buphthalmi. Qua in pictura ipsum deceptum suspicor, quod ea Helichryso minime respondere deprehendatur. Helichrysi meminit Plinius lib. XXI. capite XXV. ubi de eo disseruit his verbis. Heliochrysum, inquit, quod alii Chrysanthemon vocant, ramulos habet candidos: folia subalbida, obrotono similia: ad solis repercussum aureae lucis in orbem veluti corymbis dependentibus, qui nunquam marcescunt. qua de causa deos coronant illo. Quod diligentissime observavit Ptolomaeus rex Aegypti. Nascitur in frutetis. [Helichrysi vires ex Gal.] Helichrysi sub Amaranti nomine mentionem fecit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Amarantum facultatis est incidentis, et extenuantis. Coma igitur eius menses cum vino pota educit: et grumos sanguinis liquare creditur, non solum in ventre, sed et in vesica: sed tunc potius cum mulso bibenda. Et omnes simpliciter fluxiones, pota desiccat, stomacho infesta. haec Galenus. [Amaranti purpurei mentio, et vires.] Caeterum cum Helichrysum tam Dioscoridi, quam Galeno Amarantum dicatur, opportuna nobis sese offert occasio, ut hic AMARANTI purpurei, quod ut paulo ante diximus, a nostris vulgo vocatur Fiorvelluto, historiam, et vires tradamus, praesertim quod puellis gratissimum sit hyeme in suis texendis corollis, utpote quod tam recens, quam siccum purpureum, ac flammeum colorem diutius conservet. Hoc itaque folia profert ocimi maiora: caulem crassum, pinguem, subrubentem: florem spicatum, admodum purpureum. qui quanquam diu siccatum (ut supra dictum est) asservatur, haudquaquam tamen suum deperdit colorem. Amarantum hoc, quantum equidem reor, memoriae prodidit Plinius lib. XXI. capite VIII. cum sic inquit. Amaranto non dubie vincimur. Est autem spica purpurea, verius quam flos aliquis, et ipse sine odore. Mirumque in eo gaudere decerpi, et laetius renasci. Provenit augusto mense: durat in autumnum. Alexandrino palma, qui decerptus asservatur. Mirumque postquam defecere cuncti flores, madefactus aqua reviviscit, et hybernas coronas facit. Summa eius natura in nomine est, appellato quoniam non marcescit. Hactenus de amaranto Plinius. Huic facultas inest (ut recentiorum quorundam fert opinio) frigida et sicca: proinde flos eius potus

51 - Chrysogonum ~ 52 - Helichrysum