Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 465
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
coeliacos, et dysentericos iuvat. Mensium abundantiam cohibet, et albas uteri fluxiones. Quinetiam cruenta expuentibus prodest, praesertim si in pulmone, vel pectore, vas aliquod fractum fuerit.
Cap. LIII
Χρυσάνθεμον
– CHRYSANTHEMUM
CHRYSANTHEMON aut caltha, nonnullis buphthalmos. herba est tenera, fruticosa, laeves proferens caules, et multifida folia: flores supra modum splendentes, luteos, orbem oculi imitantes, unde buphthalmi nomen traxit. propter oppida nascitur. cuius caules oleris vice manduntur. Flores cum cerato triti, steatomata discutere produntur. Regio morbo correptis, colorem bonum brevi reddunt, si sequente longo balnei usu, post exitum ebibantur.
[Chrysanthemi consider.] QUANQUAM non desunt, qui crediderint Buphthalmum, et Chrysanthemum unam, et eandem plantam esse, quod paribus notis inter se certare videantur; tamen si particulares quaedam notae in utrisque diligenter expendantur, facile inter has plantas discrimen aliquod notari deprehendetur. Quod cum optime sciret Dioscorides, diversis libris, diversisque capitibus de his speciatim disseruit. Quod utique minime fecisset, si compertum habuisset, nullam inter eas intercedere differentiam. Quae tamen hinc cognosci potest, primum quod Buphthalmo folia insint foeniculo similia, quae plane capillaria constant: Chrysanthemo vero tenera, multifida, minutimque per ambitum laciniata. Deinde Chrysanthemi caules in cibis mandi aliorum olerum modo scribit Dioscorides: id quod de Buphthalmo agens silentio praeteriit. Praeterea flores Buphthalmo reddidit anthemidi similes: Chrysanthemo vero luteos, et vehementer splendentes. Caeterum de horum viribus disserens, Buphthalmi flores, cum cerato tritos, tumores, duritiasque discutere tradidit in universum, et affirmanter locutus. Verum postea de Chrysanthemo scribens, huius flores, inquit, steatomata discutere produntur, particulariter, et dubie locutus. Haec sane harum plantarum manifesta discrimina faciunt, ut credam, quod aliquis antiquorum curiosus, nimisque sciolus Buphthalmum, et Chrysanthemum unam tantum referre plantam forte existimans, omnia in Chrysanthemo adiecerit, et confuderit, quae libro tertio de Buphthalmo memoriae prodidit Dioscorides. quemadmodum imprudenter de Ruta et Hyperico, Asaro et Bacchari ab aliis factum esse in praecedentibus ostendimus. [Chrysanthemi caput restitutum.] Hoc itaque argumento fretus crediderim ego hoc modo Chrysanthemi caput esse legendum. Crysanthemon herba est tenera, fruticosa. laeves proferens caules, et folia multifida: flores luteos, admodum splendentes. Eius caules manduntur olerum modo. Flores cum cerato triti steatomata discutere produntur. Hinc itaque, sic Crysanthemi capite restituto, facile patebit, quantum aberraverint ii, qui Chrysanthemum cum Buphthalmo confuderunt. Crysanthemon, cui nulla prorsus ex modo traditis reclamet nota, frequentissimum provenit in Senesi agro prope Montem nigrum oppidum ita appellatum, esturque ibi a rusticis veluti beta, et brassica. Buphthalmum vero etsi antea a me non visum in nostris commentariis Italica lingua conscriptis confessum essem; ad nos tamen hoc anno verum Patavino allatum esse superius in sua mentione indicavimus. quod etiam postea accepimus Pisis a Luca Ghino medico clarissimo, et rei herbariae peritissimo, omnibus prorsus adstipulantibus notis, quae illi tribuuntur. Quo factum est, ut certius ausim affirmare Chrysanthemi historiam auctam, depravatamque esse in Dioscoride. [Fuchsii error.] Credidit Leonardus Fuchsius medicus doctissimus in suo de plantarum historia commentario, Crysanthemum illud esse ranunculi genus, quod folio apii, luteis floribus, in pratis plurimum nascitur. Qua opinione quantum, pace eius dixerim, hallucinetur, evidentius omnibus esse puto, quam ut a nobis ostendi debeat. Chrysanthemi meminisse Galenum in libris de simplicium medicamentorum facultatibus, hactenus incompertum habeo.
Cap. LIIII
Ἀγήρατον
–
AGERATUM
AGERATON fruticosa herba est, palmari longitudine assurgens, simplex, humilis, origano maxime similis: umbellam gerit, in qua flos bullis aureis emicat, helichryso minor. Nomen ei inditum est, quoniam diutissime flos in sua coloris specie conservetur. Vis decocti fervens: huius ustae nidor urinam cit, et vulvae duritias emollit.