Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 466

54 - Ageratum ~ 55 - Verbenaca ~ 56 - Sacra herba

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Agerati consideratio.] NASCITUR Ageratum passim in universa Hetruria, foliis origano proximis: floribus aureis, in umbella emicantibus, helichrysi modo. Hanc herbam Mesues Eupatorium existimat, ut superius in Eupatorii commentatione abunde diximus. Ea a nostris Senensibus vulgo appellatur herba Giulia. [Vires ex Gal.] Agerati vires paucis perstrinxit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Ageratum digerit, et inflammationes leviter quodammodo resolvit.

Cap. LV
Περιστερεών VERBENACA

PERISTEREON, sive verbenaca, nascitur in aquosis. Nomen ex eo duxisse videtur, quod columbae circa hanc perquam libenter versari soleant. Dodrantis altitudine, et interdum amplius adolescit. Folia e caule prodeunt incisa, et subalbida. ea singulari ramo, radiceque sola, constare saepius invenitur. Folia cum suilla adipe recenti, aut rosaceo imposita, vulvarum dolores finire putantur: ignem sacrum illita ex aceto reprimunt: putrida ulcera cohibent: vulnera glutinant, veteraque ex melle ad cicatricem perducunt.

Cap. LVI
Ἱερά βοτάνη SACRA HERBA

SACRA HERBA, quae et peristereon nominatur, ramulos emittit cubitales, aut maiusculos, angulosos, in quibus ex intervallis folia quercus, sed minora, angustioraque, eisdem divisuris in ambitu, colore aliquatenus caesio: radix longa, tenuis: flores purpurei, graciles. Folia cum radice in vino pota, illitave adversus serpentes pollent. eadem drachmae pondere cum thuris obolis tribus in vini veteris hemina, quadragenis diebus, ieiuno ore, contra regium morbum bibuntur: veteres tumores, et inflammationes mitigant: sordida ulcera purgant. Tota in vino decocta, tonsillarum crustas abrumpit: oris nomas gargarizatu cohibet. Aiunt si aqua spargatur triclinium, qua maduerit, laetiores convictus fieri. Datur potandum in tertianis febribus tertium a terra geniculum ad amuleta, expiationesque commendetur.

54 - Ageratum ~ 55 - Verbenaca ~ 56 - Sacra herba