Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 467

56 - Sacra herba ~ 57 - Astragalus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Verbenacae consider.] VERBENACA Hetruscis vulgo Verminacola, aliis vero Italis Berbena, et Berbenaca dicitur. Huius (ut ex his duobus capitibus elici potest) duo habentur genera, quae hoc tantum inter se differunt, quod alterum caulibus in altum attollatur, rara ex intervallis proferens folia. Alterum veri resupinatis caulibus humi procumbat, et numerosioribus foliis constet. Nec sane alia inter haec tum foliorum, tum florum deprehenditur differentia. [Fuch. error.] Hinc fit, ut in suo insigni de stirpium historia commentario Fuchsium virum alioqui eruditissimum, aperte errasse existimem: quippe qui discriminis causa Verbenacae rectae florem luteum tribuat. Quod tamen in Dioscoride mihi nunquam licuit invenire: quemadmodum neque in Plinio, qui utranque Verbenacae speciem libro XXV. capite IX. his verbis descripsit. Nulla tamen Romanae nobilitatis plus habet quam hierbotane, aliqui peristereon, nostri verbenacam vocant. Haec est, quam legatos ferre ad hostes indicavimus. Hac Iovis mensa verritur, domus purgantur, lustranturque. Genera eius duo sunt: foliosa, quam foeminam putant: mas rarioribus foliis. Ramulis utriusque plures, tenues, cubitales, angulosi. Folia minora, quam quercus, angustioraque, divisuris maioribus: flos glaucus: radix longa, tenuis. Nascitur ubique in planis aquosis. Quidam non distinguunt, sed unum omnino genus faciunt, quoniam utraque eosdem effectus habeat. Utraque sortiuntur Galli, et praecinunt responsa. Sed magi utique circa hanc insaniunt. Hac perunctos impetrare quae velint existimant, febres abigere, amicitias conciliare, nullique non morbo mederi. Colligi circa canis ortum debere, ita ut ne luna, aut sol conspiciatur, favis ante, et melle terrae ad piamentum datis. Circumscriptam ferro effodi sinistra manu, et in sublime tolli: siccari in umbra separatim, folia, caulem, radicem. haec Plinius. Ex quibus verbis, ut arbitror, facile deprehendi potest error Fuchsii Brunfelsium forte secuti, quod in suis de plant. historia commentariis primo editis, pro Verbenaca foemina eam plantam depinxerit, quae a Dioscoride, caeterisque antiquis scriptoribus Erigeron, sive Senecio nuncupatur, tametsi mutata sententia libro primo de compositione medicamentorum in ultima methodo, rectam verbenacam perperam, meo iudicio, alteram sinapi speciem esse contendat. [Verbenacae vires ex Gal.] Caeterum haud nescius Galenus nullum, vel parvum inter utrasque verbenacas discrimen esse, breviter de earum viribus sub una tantum specie disseruit libro VIII. simplicium medic. sic inquiens. Verbenaca ideo peristereon appellata est, quod in ea peristereae, hoc est, columbae versentur. Vim habet adeo desiccantem, ut vulnera conglutinet. Et libro secundo de compositione pharmacorum secundum locos, de antiquo capitis dolore scribens, sic inquit. Omnium porro longe maxime discutit, et perfecte corroborat verbenaca recta, maxime viridis: imo et arida cum radicibus, et simul cum serpyllo, oleo incocta. Coniicienda etiam ad ea crocodiliadis maximae iuxta aquas nascentis radix. Quin et ipsam per se verbenacam, si oleo incoxeris, caputque inde rigaveris, omni capitis dolori antiquo ex frigiditate, aut ex crassis humoribus oborto medeberis.

Cap. LVII
Ἀστράγαλος – ASTRAGALUS

ASTRAGALUS parvus est a terra frutex, foliis, et ramis ciceri similis: flore purpureo, parvo: radice rotunda, raphani modo grandi, quae adnatas appendices firmas habet, nigras, praeduras, veluti cornua, inter se implicatas, gustu adstringentes. Nascitur in ventosis, opacis, et in nivalibus. eo Memphis Arcadiae scatet. Alvum sistit radix in vino pota: urinam movet: vetustis ulceribus sicca efficaciter inspargitur: sanguinem supprimit. aegre propter duritiam tunditur.

56 - Sacra herba ~ 57 - Astragalus