Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 468

57 - Astragalus ~ 58 - Hyacinthus
59 - Papaver erraticum
~ 60 - Papaver sativum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Astragali consideratio.] ASTRAGALUS frequens nascitur in agro Tridentino, in vallis Ananiae montibus, folio ciceris maiore, floribus purpureis: radice raphani aemula, adnatis appendicibus firmis, nigris, praeduris, inter se implicatis, et gustu adstringentibus. Astragalus aliter a Plinio, quam a Dioscoride describitur. Plinius siquidem libro XXVI. capite VIII. Astragalus his notis repraesentavit. Astragalus, inquit, folia habet longa, incisuris multis, obliqua, circa radices: caules tres, aut quatuor: florem hyacinthi: radices villosas, implicatas, rubras, praeduras. Nascitur in petrosis, apricis, et iisdem nivalibus, sicut Pheneo Arcadiae. [Astragali vires ex Gal.] Meminit Astragali Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. Astragalus frutex est exiguus, radices habens adstrictorias: quamobrem etiam in numero est non instrenue exiccantium. Nam ulcera vetera cicatrice obducit, et alvum fluxu tentatam sistit, si quis in vino decoctam radicem bibat. Plurimus huius fruticis proventus est in Pheneo Arcadiae.

Cap. LVIII
Ὑάκινθος HYACINTHUS

HYACINTHUS folia habet bulbi: dodrantalem caulem, laevem, minimo digito tenuiorem, herbacei coloris: comam procumbentem, florum purpureorum plenam, incurvam: radicem quoque bulbaceam. Quae, ut creditur, pueris cum vino albo illita, pubertatem coercet, et non patitur erumpere: sistit alvum pota, et urinam impellit: phalangiorum morsibus auxiliatur. Semen adstringentius est, theriacis expetitum: regium morbum emendat, cum vino potum.

[Hyacinthi consideratio.] HYACINTHUS in universum in campestribus inter segetes, et in sylvis provenit: foliis, et radicibus bulbaceis: caule dodrantali, viridi, tenui, laevique: floret cum violis circa finem Martii, et Aprilis initium: florentem emittit comam, ab ipso caulis medio usque ad summum purpureis circundatam floribus, qui maturescentes ad terram incurvatur, perdurantque diu anteaquam contabescant. Hetruscis nostris Hyacinthi vulgo vocantur Cipolle canine. Flores primo statim exortu nostrates pueri colligunt ob purpurei coloris praestantiam. Caeterum scire convenit, quod Hyacinthus hic non est ille, quem ex Aiacis sanguine editum poetae fabulantur, in cuius flore ipsius Aiacis nomen primis literis expressum legitur, Siquidem is (ut poetae canunt) florem profert rubentem, lilio adsimilem. [Hyacinthi vires ex Gal.] Hyacinthi vires memoriae prodidit Galenus lib. VIII. simp. medic. sic inquiens. Hyacinthi radix bulbosa est, ordinis primi in desiccando: secundi vero completi, aut certe tertii incipientis in refrigerando. Itaque pueros diutissime servare impuberes illita cum vino creditur. Semen leviter extergit. et adstringit: quamobrem et ipse regio morbo laborantibus exhibetur in vino, ordine quidem tertio quadantenus desiccans, caeterum in medio consistens caliditatis, ac frigiditatis.

Cap. LIX
Μήκων ῤοιάς PAPAVER ERRATICUM

PAPAVER erraticum, quod rhoeada vocant, vere quidem in arvis cum hordeo nascitur: flore protinus deciduo, unde et nomen apud Graecos accepit. Folia erucae, aut origano, aut cichorio, aut thymo similia spectantur, sed longiora, divisa, scabra: iunceus ei caulis, rectus, cubitalis, asper: flos sylvestris anemones, puniceus, interdum albus: oblongum caput, sed quam anemones minus: semen rufum: radix longa, subalbida, minoris digiti crassitudine, gustu amara. Huius capita quinque, aut sex in vini cyathis tribus ad dimidias decocta, potui dabis, quibus somnus accersendus est. Semina acetabuli mensura ex aqua mulsa pota, alvum leniter emolliunt: ad idem praestandum mellitis placentulis, et dulciariis libis admiscentur. Folia cum calycibus illita, inflammationes sanant: eorundem fotu, et perfusione somnus allicitur.

Cap. LX
Μήκων ἥμερος PAPAVER SATIVUM

E SATIVI papaveris genere, quod hortense est, semen in panem densatur, qui sanis in usu sit: eo etiam ex melle pro sesama utuntur: thylacitin vocant. Capitulum habet longum, et semen candidum. Sylvestre vero caput habet insidens, demissusque, et nigrum semen: quod pithitis

57 - Astragalus ~ 58 - Hyacinthus
59 - Papaver erraticum ~ 60 - Papaver sativum