Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 469

60 - Papaver sativum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

nominatur: nonnullis tamen et ipsum rhoeas dicitur, quoniam eius scapo lacteus succus emanat. Tertium magis sylvestre, et ad medicinas valentius, multo his longius, productiore capitulo. Omnium in commune natura refrigeratrix. quare si capita ipsa, et folia decoquantur in aqua, somnum fotu conciliabunt. Bibitur decoctum contra vigilias. Calyces cum polenta triti, et cataplasmatis admisti, ignibus sacris, et inflammationibus prosunt. Tunduntur quoque virides, et digeruntur in pastillos, qui siccati ad usum reconduntur. Capita quoque per se in aqua coquuntur ad dimidias, iterumque adiecto melle, dum humor coeat in eclegmatis lentorem. Id medicamentum in tussi, arteriae fluxionibus, et coeliacorum affectu, doloris levamentum praebet. efficacius tamen redditur, addito hypocistidis succo, et acacia. Papaveris nigri semen tritum cum vino bibitur, contra citam alvum, et foeminarum profluvia. in pervigiliis fronti, temporibusque illinitur ex aqua. [Opium.] Opium eius magis refrigerat, inspissat, siccatque. Sumptum ervi magnitudine, dolorem sinit, concoquit, et somnum allicit: tussi, atque coeliacorum valetudini auxiliatur: verum si copiosius hauriatur, nocet, cum lethargicos efficiens interimat. Ad dolores capitis cum rosaceo perfusum, efficax est: aurium dolori cum amygdalino, myrrha, et croco instillatur: inflammationibus oculorum cum torrefacto ovi luteo proficit: igni sacro, et vulneribus cum aceto: podagris, cum lacte mulieris, et croco. somnum accersit subditum sedi pro balano. Optimum habetur grave, et densum, gustu amarum, odoratu soporiferum, quod facile aqua diluitur, laeve, candidum, neque asperum, neque grumosum, quod inter colandum non ut cera coeat, et in sole diffundatur: dein admotum lucernis, non atra luceat flamma: extinctum denique odoris vim conservet. Sed opion glaucio, gummi, aut sylvestris lactucae succo adulterant. Verum glaucio fucatum, in diluitione croci colorem reddit: lactucaceo succo fictum, exiliter spirat, et asperius spectatur: gummi vitiatum splendescit, et infirmum est. Nec desunt, qui eo dementiae devenerint, ut adipem ei admiscerent. Fictili novo torretur ad oculorum medicamenta, dum mollius, atque rufius appareat. Diagoras, ut Erasistratus author est, usum eius damnavit, oculorum lippitudinis, et aurium vitiis infundi vetans, quoniam visus aciem hebetaret, et soporem gigneret. Addidit Andreas, illitos eo protinus excaecari, si non adulteraretur. Mnesidemus usum duntaxat olfactandi probavit, quoniam ad conciliandum somnum conveniret: alioqui nobis ut noxio intercidit. Quae commentitia esse experimento deprehenduntur: siquidem effectus, virium huiusce medicamenti fidem faciunt. Quare non alienum fuerit scriptis mandare, quonam

60 - Papaver sativum