Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 479
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
mala insana: de quibus nihil veteribus scriptum fuisse iam desino mirari, quod multa huiusmodi reperio, sicut hercle multa quondam fuere, quae modo vel ignorantur, vel certe non habentur. Mala ergo insana e frutice vulgari sunt, passim nascente, ut melones, et cucurbitae: pari quoque cultu, foliis prope ficulneis: flore oblongo, specioso, candido. Manditur vulgo pomum ex oleo, sale, pipere, fungorum modo coctum. Haec ad verbum Hermolaus. Ex quibus equidem omnibus palam fieri arbitror, quod perperam tum Brasavolus, tum Fuchsius hac in re Barbarbarum insimulaverint. [Malorum insanorum vires.] Sunt e nostratibus, qui Malis insanis vescantur ad venerem excitandum, Quod forte ideo praestant, quoniam flatus gignunt, concoctuque contumacia existunt. Verum cum frequentius manduntur (ut testis est Avicenna) biliosos generant humores. Quinetiam pariunt viscerum obstructiones, carcinomata, elephantiasin, capitis dolores, tristitiam, et iecinoris et lienis infarctus: unde postea diuturnae proveniunt febres, et habitus malus. Hinc itaque fit, ut Averroem mirari subeat, quod libro V. collectaneorum, mala insana commendaverint suo quodam modo parata. [Mala aurea.] Iam et aliud horum genus importari coepit, pressum, orbiculatorum malorum modo, melopeponum more sectum, colore primum viridi, deinde ubi maturitatem senserit, in quibusdam plantis aureum, in quibusdam vero rubeum visitur. Ideoque vulgo appellantur POMI d’oro, hoc est, mala aurea. Eduntur et haec quemadmodum illa. [Mandragorae vires ex Galeno.] Mandragorae vires descripsit Galenus libro VII. simp. medic. his verbis. Mandragora vincentem habet facultatem refrigeratoriam, adeo ut tertii sit ordinis refrigerantium. Veruntamen et caliditatis cuiusdam particeps est, et in pomis humiditatis: proinde soporem conciliandi vim ea habent. Radicis cortex, cum sit valentissimus, non tantum refrigerat; sed et desiccat. reliquum quod intus est, imbecillum existit.
Cap. LXXII
Ἀκόνιτον
–
ACONITUM
ACONITUM, aliqui pardalianches, alii cammoron, alii thelyphonon, alii theriophonon vocant. Folia habet cyclamini, aut cucumeris, tria aut quatuor, minora, et subhirsuta: caulem palmo altum: radix scorpii caudam aemulatur, et alabastri modo splendet. Torpescunt, ut fama est, scorpiones