Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 480
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
admota radice, stupentque: qui rursum ellebori contactu, excitantur. Oculorum medicamentis levandi doloris gratia adiicitur. Enecat pantheras, sues, lupos, et feras omnes, in carnibus obiectum.
Cap. LXXIII
Ἀκόνιτον
ἕτερον – ACONITUM ALTERUM
EST ET alterum Aconitum, quod aliqui cynoctonon, alii lycotonon appellant. Huius genera sunt tria: unum, quo utuntur venatores: alia duo in usum suum vertere medici. e quibus tertium, quod Ponticum nominatur, plurimum in Italia, montibus Iustinis exilit, a priore distans, quoniam folia faciat effigie platani, crebiore divisura, longiora, et multo nigriora: caulem filicis pediculo similem, nudum, cubitali altitudine, aut ampliorem: semen in siliquis oblongis recondit: radices in modum squillae marinae cirrorum nigrescunt. Quibus ad venationem luporum utuntur: insertae siquidem crudis carnibus, et devoratae lupos enecant.
[Aconiti genera, et consideratio.] DUO DIOSCORIDI produntur Aconiti genera, quanquam postremum triplici distinguit differentia. Primum, quod pardos enecet, Pardalianchen: alterum vero, quod canes, luposque conficiat, Cynoctonon, Lycoctononque vocari ait. Hoc (ut diximus) in tria genera distribuit: veruntamen postremum tantum describens, duorum priorum historiam, et vires silentio praeteriit. [Dioscoridis locus suspectus.] Quo fit, ut Hermolai, et Marcelli sententiam probandam putem: qui non temere quidem suspicantur, in altero capite plura desiderari, quibus et priorum historia, et quonam pacto tum medici, tum venatores iis antiquitus uterentur, palam fieret. Huius diminutae lectionis illud non parum suspicionem auget, quod in tertio genere, quod Ponticum appellavit, nihil sit ab ipso Dioscoride praetermissum. ex quo quis forte coniicere potest, in caeteris quoque eum quicquam non praetermisisse. Tertium hoc genus passim in Italia omnibus fere montibus nascitur, foliis quae platanum quadantenus aemulantur, magis tamen per ambitum serratis, albis quibusdam maculis respersis: caule filicis, bicubitali: floribus subluteis, acutis galericulis facie similibus: e quibus siliquae prodeunt, semen continentes: radice multiplici, ac nigra. Habetur et aliud genus iisdem fere foliis, et caule, floribus tamen melinis, ranunculo non dissimilibus, longe tamen maioribus, adeo ut sylvestres rosas hic aequet amplitudine. Hoc Tridentini montes scatent, ubi rura non modo Lupariam, sed et Vulpariam ipsum passim nominant, utpote quod praeter lupos, vulpes etiam interimat. Quin et canes occidit, et feles, et mures, et omnia denique animalia, quae suo exortu tanquam caeca producuntur. Primum genus thelyphonon appellatum, quo venatores pantheras, et pardos interficiunt, saepius legimus in Tridentinis montibus. Huius generis est et illud, quo utuntur quidam in Romano, et Neapolitano agro, lupis eo tantum caedem procurantes. Radices eius pluries venales vidimus Romae in Aurelio ponte iuxta molem Adriani: quandoquidem non desunt, qui eas expetant, ad mures, canes, et lupos enecandos. Primi generis Aconiti, quod thelyphonum vocant, meminit Theophrastus lib. IX. cap. XIX. de plantarum historia, ubi ita scribit. Telyphonum, quod alii scorpionem appellant, quia radicem scorpioni similem habet, admotum, scorpionem occidere tradunt: et cum reviviscere posse, si elleboro candido linatur. Enecat idem et oves, et boves, et iumenta, et ad summam omnes quadrupedes eodem die, si genitalibus folium, vel radicula imponatur. Proficit potum contra scorpionum ictum. Folium habet cyclamino simile: radicem, ut dictum est, scorpionis effigie. Nascitur graminis modo, et geniculis constat. loca amat umbrosa. Quod si vera sint, quae de scorpione narrantur, iam et reliqua eiusmodi haudquaquam incredibilia, et fabulosa dici debent. Haec Theophrastus in thelyphono. qui alterius quoque Aconiti mentionem fecit cap. XVI. eiusdem voluminis, sic inquiens. Aconitum nascitur in Creta, atque Zacyntho: sed plurimum, optimumque in Heraclia Ponti. Constat id folio intubaceo, radice tum specie, tum colore nuci proxima. vim illam mortiferam in hac esse, folium, et fructum nihil nocere affirmant. Fructus herbae est, non humilis materiae: herba ea brevis est, et nihil supervacui habens, sed frumento similis: semen non spiceum. Nascitur ubique, et non in Aconis solum, a quibus habet appellationem: is autem vicus est Periandinorum. Amat autem loca potissimum saxosa. Pascitur eo neque pecus, neque ullum animal. Praeparari ad afficiendum modo quodam enarrant, nec nosse quenquam: quamobrem medicos, quoniam componere nesciant, pro putrefactorio uti. Haec ille de secundo Aconiti genere. quod duorum alterum Dioscoridi esse potest, et illud fortasse, quod (ut ipse inquit) in usum suum vertere medici. Sed et de tertio Aconiti genere disseruisse Theophrastum equidem crediderim, cum eodem loco paulo post haec verba subdit. Aliud quoque venenum vim