Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
quartus
pagina 481
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
diurnariam enecandi sortiens compertum affirmant: esse nanque radiculam quandam, quae eodem die possit occidere: folium hanc habere ellebori, notamque omnibus esse. hactenus Theophrastus. In quo nihil moveor, quod huic Aconito, quod tertium suspicor, veratri folia tribuerit. nam et Dioscorides nigro veratro folia platani reddidit, quemadmodum etiam tertio Aconitorum generi. [Fuchsii error. Herba Paris.] Fuchsius in suis claris de stirpium historia commentariis, primis generis Aconitum eam plantam esse censet, quam herbariorum vulgus HERBAM Paris appellat. Sed is plane, mea sententia, aberrat: siquidem haec uno tantum constat caule, rotundo, duorum palmorum altitudine: e cuius medio quatuor erumpunt folia, eodem ambitu, crucis instar patentia, sanguineae virgae simillima: alia praeterea quatuor eodem modo prodeunt prope caulis summitatem, sed haec minima sunt, et longiuscula: in quorum medio purpureus, vinosusque extat globulus, acino uvae similis, in quo semen concluditur album, minutum, copiosumque, halicacabi modo. Radix, quae illi subest tenuis, in capillares fere particulas dissecta, pallescit, nulla scorpionis caudae effigie, nec alabastri modo aliqua ex parte nitet, ut primum Aconiti genus a Dioscoride repraesentatur: cuius folia (ut etiam Plinius lib. XXVII. cap. IIII. est autor) praeter id quod cyclamino, aut cucumeri similia sunt, nunquam, quod viderim, in caulis medio suam habent originem, sed statim ab ipsa radice exeunt, hirsuta, humique recumbentia. Semen huic nullum, quod sciam, a rei herbariae scriptoribus redditur. Sed ex herbae Paridis acino semen colligitur, cui modo nulla deleteria vis inest; sed etiam contra veneficia praestantissimum est medicamentum. Novi enim ego quosdam, quorum aliqui morborum diuturnitate, alii vero veneficiis semistulti facti erant, hoc tantum Paridis herbae semine ad vigesimum usque diem in pulverem hausto drachmae pondere, pristinae sanitati omnino restitutos esse. [Fuchsii error alius.] Porro idem Fuchsius in suis paradoxis nil aliud Aconitum esse putat Mauritanis, et praesertim Avicennae, quam Napellus. Qua in re rursus, meo quidem iudicio, fallitur. quippe quod reperio Avicennam de utroque Aconiti genere scriptitasse, et alterum appellasse strangulatorem adib, alterum vero strangulatorem leopardi, quae nomina eadem sunt, quae apud Graecos lycoctonos, et pardalianches: atque eundem prius magna differentia speciatim de Napello egisse constat. [Napelli historia, et vires.] Praeterea NAPELLUS radicem Aconitis longe dissimilem profert: sicuti et folia, quae potius artemisiam, quam cyclaminum, et plantarum referunt. Flores idem edit purpureos, qui anteaquam dehiscant, mortui hominis calvariam repraesentant, dehiscentes vero pandunt sese urticae mortuae modo. Caules ei cubitales, et aliquando maiores: semen parvum, nigrum, corniculis conclusum brevibus. Quae certe omnia et harum plantarum discrimen aperte ostendunt, simul et Fuchsii sententiam refellunt. Hinc itaque colligendum putaverim, Aconitum cuiusque generis nullam habere cum Napello cognationem. Napelli vis in necandis hominis adeo immanis, saevaque existit, ut nullis fere antidotis occurri possit, nisi quam primum, et statim succurratur, quod tamen Aconitum sumentibus non evenit. Napelli immanitatem vidimus nos Romae anno a Christo nato 1524. mense novembri in Capitolio Clementis VII. Pont. max. anno primo. Nam cum decrevisset experiri olei cuiusdam praestantissimi vires, quod Gregorius Caravita Bononiensis chirurgicus tunc praeceptor meus contra deleteria medicamenta, et venonosorum animalium quoruncunque morsus paraverat, iussit Pontifex venenum dari duobus latronibus, quos leges damnaverant, quo suorum facinorum poenas luerent, laqueo vitam finire, ut in iis olei huius experimentum fieret. Horum alterum, qui plurimum Napelli sumpserat dulciariis panibus commixtum, pontificii medici statim oleo inungendum praebent, qui post tertium diem saepius oleo perunctus evasit incolumis: quanquam non sine magna formidabilium symptomatum accessione. Alterum vero, cui longe minus venenati panis exhibuerant, oleo inungi vetant, ut assumpti veneni effectum, saevitiamque cernerent. Id quod illis rei exitus facile comprobavit: quandoquidem paucis post horis obiit infelix, iis omnibus incommodis, cruciatibus, et symptomatibus correptus, quae ab epoto Napello provenire scribit Avicenna. [Avicennae defensio.] Caeterum idem quoque Fuchsius loco supra citato Leoniceni testimonio nixus in Avicennam acerrime invehitur: nec sane eum, ut nostri recentiores, principem, sed tyrannum, et homicidam nuncupat, eosque pariter detestatur, qui eius sectantur doctrinam. quippe quod Avicenna scripserit (ut ipse inquit) Napellum perniciosum esse venenum: mox subdiderit, quod linitum, et bibitum delet albaras cutanei morbi genus. Qua in re non possum non admirari Fuchsium virum alioqui ingenio et eruditione clarum, quem etiam hoc nomine plurimum diligo, quod in tam celebrem et antiquum scriptorem paulo acrius et immodestius egerit. Hominum enim eruditorum partes esse semper existimavi, etsi eas usquequaque servare non potuerim, ut non vanis contentionibus, neque convitiis aliorum scripta refellant, sed rationibus, iisque probatissimis, praesertim cum eos accusant, qui multis ante seculis e vita decesserunt, nec amplius a calumniis se tueri possunt. Qui praeterea considerare debent, an in quo aliquem reprehendunt, in eo proprius sit authoris lapsus, an interpretis, aut librarii, anteaquam ullum iurgiis potius, quam rationibus invadant. Quippe relictis tam Mauritanorum, quam Graecorum sectis, quarum uni magis quam alteri addictus esse nolo; mihi quidem non videtur existimandum, quod Avicenna vir sane singulari doctrina, et admirabili ingenio ab omnibus recentioribus nostris maxime commendatus, eodem in loco sibi omnino contraria scripserit in veneno tam saevo, cui exitiales formidandasque vires tribuit. Cuius rei firmissimum praebet indicium scriptura Avicennae ab Andrea Bellunensi castigata, in qua nusquam legitur Napellum bibitum albaras delere, sed quod hoc efficit quaedam eius confectio in potu sumpta. Verba enim Avicennae secundum castigationem Bellunensis ita sonant. Napellus delet albaras linitum, sicut et confectio eius dicta alberzucali in potu sumpta. Ex quibus verbis plura mihi sese offerunt coniicienda, ut tuear Avicennam, aut quod confectio illa tam exiguam Napelli partem excipiat, aut ea, quam recipit, adeo antidotis correcta sit, ut non solum necem non inferre possit, sed ne tantillum quidem obesse. Aut quod Napellus in illam additus, is forte est, quem Avicenna appellat Napellum Moysi, aliqui vero Avicenna, inesse similiter huic plantae vim ad albaras, et lepras: aut in eadem confectione fortasse mus ille interponitur, qui Napelli radicibus victitat, a nobis pluries inventus in Ananiensibus