Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 492

88 - Umbilicus Veneris alter

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXXXVIII
Κοτυληδών ἕτερα UMBILICUS VENERIS ALTER

EST ET alterum umbilici Veneris genus, cymbalion aliqui vocant, pinguibus foliis, latioribus, ligularum modo, densis circa radicem, medium oculi ambitum describentibus, ut in maiore sempervivo, adstringentis gustus: cauliculo tenui, in quo flores et semina hyperici: radice maiuscula. Facit eadem, quae sempervivum.

[Umbilici Veneris utriusque consid.] UMBILICUS Veneris, quem primo generi assignant, frequens nascitur in universa fere Hetruria, saxis, et vetustis aedificiorum parietibus. Huius folia, quod fictilium operculis similia sint, vulgo Senenses appellant Copertoiuole. Alterum vero eius genus a quibusdam Cymbalion vocatum, vidimus primum in Foroiuliensium civitate Austriae, in hortulo quodam excellentissimi medici Italiani a Marostica Tervisiensis. Hanc porro plantam in pluribus montibus saxis inhaerentem invenimus. Cui, meo quidem iudicio, omnes prorsus conveniunt notae, quae alteri umbilico Veneri tribuuntur. [Officinarum error.] Caeterum apud Insubres officinae legitimae Cotyledonis, sive umbilici Veneris loco, herbam quandam in parietinis, et maceriis nascentem usurpant, quae ex iis eminet, et comae modo dependet, caule tenui, foliis hederaceis, per ambitum mucronis instar laciniatis. Hanc forte, quod Cymbalaria vulgo vocetur, putant a cymbalio corrupte nomen traxisse, et ideo verum Veneris umbilicum esse. Sed evidentius errant, quam ut ostendi debeat. [Fuchsii hallucinatio.] Fuchsius quoque, cuius viri alioqui eruditi pace dixerim, in hac re hallucinatus deprehenditur, quod in parvo suo libro, in quo plantarum duntaxat imagines expressit, pro utroque umbilico Veneris eas nimirum plantas depinxerit, quae nonnullis vulgo Fabariae, et Fabae crassae appellantur: quas tamen prius in suo de stirpium historia commentario pro telephio ostenderat. Verum tam prima, quam altera eius opinio, ut dicam quod sentio, mihi plane reprobanda videtur. [Umbilici Veneris vires ex Galeno.] Umbilici Veneris meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Cotyledon facultatis mistae est, nempe humidae, subfrigidae, et cuiusdam obscure adstringentis, et cum ea leviter amarae: unde refrigerat, repercutit, abstergit, et discutit. Itaque phlegmonas erysipelatodes, et erysipelata phlegmonode curat: et maxime stomachi ardore aestuantis admodum utile est epiplasma. Putantur folia cum radice manducata calculos confrigere, et urinam movere.

88 - Umbilicus Veneris alter