Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 493

89 - Urtica

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXXXIX
Ἀκαλύφη URTICA

DUO URTICAE genera. Altera sylvestrior, asperior: latioribus, nigrioribusque foliis: semine lini, sed minore. Altera non aeque aspera, minuto semine. Folia utriusque illita, canis morsibus addito sale, medentur: gangraenas, carcinomata, sordida ulcera, et quae cacoethe vocantur, item luxata, panos, tubercula, parotidas, suppurationesque sanant: lienosis cum cerato imponuntur: faciunt ad profluvia narium cum succo trita, et naribus indita: menses ciunt eadem detrita cum myrrha, et imposita: procidentes vulvas recentia contactu resilire cogunt. Semen potum ex passo venerem stimulat, et vulvae ora patefacit : cum melle delinctum orthopnoeae, lateris et pulmonum inflammationibus prodest: thoracem expurgat. erodentibus medicamentis admiscetur. Cocta cum conchis folia alvum emolliunt, urinas movent, inflationes discutiunt: decocta cum ptisana, vitia pectoris extrahunt: mulierum menses evocant, cum myrrhae modico pota. Inflammationem turgentem uvam, gargarizatus succus reprimit.

[Urticae consideratio.] URTICA adeo vulgaris notitiae est, ut non modo interdiu; sed etiam noctu in tenebris solo tactu ab omnibus facillime cognoscatur. Proinde operaepretium non est, ut hic pluribus eius faciem depingamus. Veruntamen ignorandum non est, quod etsi Dioscoridi duo tantum Urticae assignentur genera; tria tamen in Italia reperiuntur. Siquidem praeter Urticas a Dioscoride traditas, alia est, quam aliqui sylvestrem appellant, caeteris acrior, et mordacior, foliis parvis, hirsutioribusque caulibus

89 - Urtica