Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 494

89 - Urtica ~ 90 - Galiopsis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

omnibus et haec nota. [Urticae vires ex Galeno.] Urticae vires memoriae prodidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Urtica, et huius herbae tum semen, tum folia (nam haec potissimum in usum veniunt) digerentis sunt facultatis, adeo ut et phymata, et parotidas sanent. Sed et quiddam flatuosum obtinent, quo et venerem extimulant, et maxime ubi cum musto semen bibitur. Porro quod non vehementer calfaciat, sed admodum tenuium sit partium, testimonio est crassorum, viscosorumque humorum ex pectore, pulmoneque eductio, tum quod partes, quas contigerit, pruriant. Caeterum flatuosum eius, cuius particeps esse dicta est, dum concoquitur, nascitur: non enim actu flatuosa est, sed potestate. Ventrem autem modice subducit, duntaxat abstergendo, ac veluti titillando, non purgando. Et gangraenosa, et carnosa, et in totum quae exiccari citra mordicationem postulant, ea convenienter sanat. nimirum cum alimentorum facultatibus, idem de urtica ita scribit. Urtica, herbarum agrestium una etiam haec est, tenuium partium vim obtinens. Iure itaque nemo ipsa, ut alimento utitur, nisi maxima prematur fame. Utilis autem est, ut obsonium ac medicamentum, quod alvum deiicit. hactenus de urtica Galenus. [Cardiacae historia, et vires.] Sed quoniam herba illa, quam hodie herbarii CARDIACAM nominant, nunc ob cognationem, quam cum Urtica habere videtur, mihi in mentem venit, ideo non alienum puto, quod hic de ea quoque aliquid disseramus. Haec itaque urticae proxima est, tametsi foliis, quae prope terram prodeunt, rotundioribus constet, ranunculi modo per ambitum laciniatis. Ei caulis est quadrangulus, in quo bina ubique folia paribus intervallis exeunt, oblonga, urticae similia, sed per ambitum serratiora. Flores, qui in purpura albicant, urticae foetidae, de qua sequenti capite dicturi sumus, non dissimiles profert, minores tamen: qui verticillato ambito marrubii modo caulem circundant in ipso foliorum exortu. Radix in rubro pallescit, aliis pluribus parvis radicibus adnatis. Provenit ubique iuxta semitas, circa sepes, et post urbium moenia. Gustu usqueadeo amarescit, ut facile existimari possit ad secundum excalfacientium ordinem, et ad tertium siccantium accedere. Praestat haec, ut recentiores quidam tradunt, ad cordis affectus, unde etiam apud vulgares nomen accepit. Medetur item convulsis, ac resolutis. Obstructiones aperit, quas causa frigida induxerit: urinam cit, et menses. Pectus a pituita detergit, et lumbricos necat. Caeterum in pulverem contrita, et cochlearis mensura ex vino hausta, difficile parientibus mirum in modum opitulatur.

Cap. XC
Γαλίοψις GALIOPSIS

GALIOPSIS, frutex in totum caulem, et folia habet urticae, laeviora, et quae gravem odorem trita reddant: flore purpureo, tenui. nascitur circa sepes, aedificiorum areas, ac semitas ubique. Folia, caules, semen, succusque, duritias, et carcinomata dissipant: strumas, panos, et parotidas discutiunt. Oportet bis die tepidum ex aceto cataplasma imponere, et eius decocto fovere. ad putrescentia, gangraenas, et nomas, cum sale efficaciter illinuntur.

[Galiopseos consider.] GALIOPSIN eam quidem plantam crediderim esse, quam nos in Italia Urticam foetidam appellamus, quae ubique fere provenit, in aedificiorum areis, in plateis, iuxta semitas, et circa hortorum sepes, odore ingrato: unde et foetidae cognomen adinvenit. Quandoquidem haec foliis, et caule constat urticae similibus, tactu tamen non mordentibus: floribus item purpureis, tenuibusque. [Opinio quorundam reprobata.] Hinc itaque fit, ut ii, mea quidem sententia, in errore versentur, qui putant Galiopsin esse herbam illam vulgarem, quae officinis, et herbariorum vulgo Scrophularia maior, Millemorbia, Ferraria, atque etiam Castrangula dicitur: hoc fortasse argumento nixi, quod ea flores edat, qui galeae similitudinem referunt. Sed eorum error ex eo, ut arbitror, aperte diluitur, quod Scrophularia maior dicta folia non proferat urticae admodum aemula, nec ea gravi odore praedita sentiantur. Adde quod huic radix subsit magna, alba, undique strumosa, unde forte Scrophulariae nomen traxit, adeo notatu digna, ut non videatur verisimile, quod eius faciem non depictam reliquisset Dioscorides, quando sensisset hanc herbam esse Galiopsin. Huc etiam illud accedat, quod illa ut plurimum in scrobium marginibus, in riguis, et uliginosis locis nascitur, non autem (ut Dioscorides inquit) circa sepes, et in aedificiorum areis. [Fuchsii erratum.] In hac sententia fuisse invenio Fuchsium virum alioqui eruditum, qui a galea, cuius effigiem Scrophulariae flores repraesentant, hanc sibi nomen ascivisse existimat. Id quod mihi plane non videtur esse rationi consentaneum, quod non fit ex more Graecorum veterum praesertim, apud quos nulla verborum inopia fuit, ut ex Latinis, et Graecis dictionibus plantarum, et aliarum rerum nomina componant: galeam

89 - Urtica ~ 90 - Galiopsis