Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 495

90 - Galiopsis ~ 91 - Galion ~ 92 - Senecio

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

enim Graecum nomen esse constat. Ex his igitur adducor, ut in hoc neque Fuchsio, neque aliis adstipulari possim, quorum potius sententiam ex supra dictis reprobandam esse censeo. [Urtica lactea.] Est praeterea alia planta Urticae foetidae non absimilis, quae a lacteis forte quis Galiopum dixerit, si a [GR], quod vocabulum Graecis lac significat, Galiopsin dictam esse statuat. Quod autem res haec ita esse possit, ex Dioscoridis ordine coniectura quadam colligi posset. nam quod statim post Galiopsin Galion descripserit, cui ex eo nomen inditum esse tradidit, quod in cogendo lacte coaguli vicem expleat, videtur innuisse, inter utrunque magnam esse nominis cognationem. [Lamium Plinii.] Hanc itaque legitimam esse Galiopsin quasi affirmare non dubitarem, nisi Plinius libro XXII. cap. XIIII. eam Lamium appellari prodidisset, laudibusque extulisse album, quod habet in medio folio, ad sacros ignes, et foliorum reliquum cum universa planta, addita mica salis, ad contusa, incussaque, ad ambusta, strumas, tumores, podagras, et vulnera. Quibus sane Plinii placitis decernere cogimur, primam, quam Urticam foetidam diximus, esse Galiopsin: alteram vero Plinii Lamium. Sed si sustinere velimus hanc secundam esse veram Galiopsin, dicere nobis liceat, Plinium non cognovisse Galiopsin. neque id fortasse temere diceretur, quod in multis aliis Plinius evidenter errasse deprehendatur. [Scrophularia vires.] Caeterum quanvis ex rationibus superius adductis perspicuum, ni fallor, factum sit, SCROPHULARIAM non esse Galiopsin; ea tamen viribus pollet non contemnendis. nanque eius radix strumas, et haemorrhoidas sanat. In quem usum radix effoditur autumnali tempore, et repurgata tunditur cum recenti butyro, operculatoque fictili in uliginoso loco reponitur, ubi dimittitur per quindecim dies. Deinde lento igne butyrum illud liquefit, et percolatum asservatur. quo praedicti morbi utilissime illinuntur.

Cap. XCI
Γάλιον GALION

GALION nomen ex eo traxit, quod in contrahendo lacte, coaguli vicem impleat. ramulum, foliumque habet aparinae simillimum, rectum: florem in cacumine luteum, tenuem, densum, copiosum, odoratum. Flos igni ambustis illinitur, et sanguinis profluvia sistit. Cerato rosaceo galion admiscetur, insolatum usquedum albescat, et sic lassitudines reficit. Radix venerem concitat. Nascitur in palustribus.

[Galii consideratio.] GALIUM ubique copiose nascitur prope sepes, et secus vias, foliis aparinae minoribus: flore tenui, spicato, partim luteo, partim albo. Verum non propterea omnibus nota est vis, quam coagulandi lactis habet: nam si ea pastoribus innotuisset, non minus apud eos huius herbae invaluisset usus, quam cinarae apud Hetruscos, qui eius flore, ut dulcior suaviorque caseus evadat, tum ovillum, tum etiam caprinum lac cogunt, ac spissant. [Galii vires ex Galeno.] Galio vires reddidit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Galium inde adeo nomen sortitum est suum, quod lac coagulet. Adsimile autem est aparinae, facultatem obtinens exiccatoriam, et subacrem. Flos eius sanguinis profluviis competere videtur, et combustis mederi. Est autem boni odoris, et coloris lutei.

Cap. XCII
Ἠριγέρων SENECIO

SENECIO cauliculo est cubitali, subrubro: foliis continuis, per extremitates erucae modo divisis, sed minoribus multo: luteis floribus, qui celeriter dissecti vanescunt in pappos. Nomen vero sibi vendicavit, quoniam flores capillorum ritu canescant. radice supervacua. Nascitur maxime in maceriis, et circum oppida. Folia cum floribus refrigerant: quare illita cum vini modico, vel per sese, testium et sedis inflammationes sanant: quin et ex manna thuris medentur, cum reliquis vulneribus, tum iis quae nervi acceperunt. Illi per se cum aceto pappi, idem munus praestant: verum recentes epoti, strangulant. Totus caulis, si coctus in passo potui detur, stomachi dolores a bili contractos persanat.

90 - Galiopsis ~ 91 - Galion ~ 92 - Senecio