Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quartus
pagina 496

92 - Senecio ~ 93 - Thalictrum ~ 94 - Muscus marinus
95 - Fucus marinus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Senecionis consideratio.] SENECIO, quae Graece Erigeron dicitur, aliquibus vulgo Cardoncello, aliis vero Spellicciosa vocatur. Planta est vulgaris notitiae. Cauliculis exit (ut Dioscorides inquit) subrubentibus: foliis laciniatis, erucae aemulis, minoribus tamen, et asperioribus: floribus luteis, qui dehiscentes in pappos abeunt. Nascitur passim, adeo ut etiam super urbium moenia, et in parietinis proveniat. [Brunfelsii error.] Hanc herbam Otho Brunfelsius esse Verbenacam supinam magno et aperto errore existimavit. [Senecionis facul. ex Gal.] Senecionis quam brevem mentionem fecit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, eius tantum facultatem referens his verbis. Erigeron, sive Senecio facultatem mistam obtinet, simul refrigeratoriam, et modice digerentem.

Cap. XCIII
Θάλικτρον THALICTRUM

THALICTRON folia coriandri habet, pinguiora paulo: caulem rutae crassitudine, in quo folia. Quae trita illitu antiqua ulcera ad cicatricem perducunt. Nascitur maxime in campestribus.

[Thalictri consideratio.] THALICTRON, si Ruellio credimus, herbarii in Gallia Argentinam appellant, quod argenteo micet coloratu, caeteris notis Thalictri picturae adstipulantibus. Haec (ut ipse scribit) invenitur ubique, saepe in campestribus, et maceriis. Verum cum mihi hactenus non contigerit eam herbam videre, idcirco Ruellii sententiam non ausim probare, neque etiam refellere. [Vires ex Gal.] Thalictron Thalietron nominat Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi de eius viribus in hunc modum disserit. Thalietrum folia habet coriandro similia, caulem crassitudine rutae. Vis ei inest exiccatoria citra morsum: itaque ulcera inveterata ad cicatricem perducit.

Cap. XCIIII
Βρύον θαλάσσιον MUSCUS MARINUS

MARINUS muscus nascitur in scopulis, testaceisque haud procul a mari, gracilis, capillaceus, caulis expers. Praecipua ei spissandi vis, et collectiones cohibendi, et podagras, quas refrigerare opus sit.

[Musci marini consider. Corallina.] NON possum eorum non probare sententiam, qui dicunt Muscum marinum eam capillaceam esse plantam, quam officinae Corallinam appellant. Hanc circunforanei in pulverem contritam in plateis venditant ad puerorum vermes necandos, mirisque laudibus efferunt. Qua in re nimirum caeteris praestat medicamentis: siquidem non modo interficit lumbricos, sed eos quoque eadem die expellit, magna saepe cum astantium admiratione, quod quandoque visus sit puer, qui ex assumpta huius pulveris drachma centum vermes excreverit. Crediderim itaque Corallinam hanc esse Muscum marinum, quod certo sciam, eam ab iis reperiri, qui corallia expiscantur, coralliis, sicuti etiam scopulis, et piscium testis inhaerentem, eo sane modo, quo arboreus muscus arboribus ipsis innascitur. Is utique caeteris praefertur, qui coralliis adnascitur, unde ei nomen. Probatur secundo loco, qui saxis adhaeret, colore rubicundo: cinereus vero improbatur. Sed marinum muscum hac pollere facultate non novere veteres: quandoquidem nusquam apud ipsos legerim marino musco interaneorum vermes necari. [Musci marini vires ex Gal.] Meminit huius Galeno libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Muscus marinus compositus est ex terrena, at aquea essentia, utraque frigida. Siquidem et gustum adstringit, et calidis quibusvis illitus, ea evidenter refrigerat, et adiuvat.

Cap. XCV
Φῦκος θαλάσσιον FUCUS MARINUS

E PHYCI marini generibus, quoddam latum, et alterum sublongius, et rubens: tertium candidum, nascens in Creta, floridum valde, quod nulla corruptionis labe polluitur. Omnia vim habent refrigeratoriam, non podagrae modo, sed etiam inflammationibus, in cataplasmatis efficaciter utilem: verum iis uti humidis convenit, priusquam exarescant. Nicander puniceum adversus serpentes dedit. Huc fuco quidam putant mulieres suum colorem mentiri, cum tamen sit radicula eiusdem nominis, qua sese fucant.

92 - Senecio ~ 93 - Thalictrum ~ 94 - Muscus marinus
95 - Fucus marinus