Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 580

20 - Thymoxalme ~ 21 - Scillinum acetum ~ 22 - Scillinum vinum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XX
Θυμοξάλμη THYMOXALME

THYMOXALME veteres utebantur, dabantque laborantibus imbecillitate stomachi, ternos quaternosve cyathos, aqua calida dilutos: item in articularibus morbis, et inflationibus. Crassos humores, atrosque trahit. Hoc modo factitatur. Thymi triti acetabulum, salis idem modus, rutae, pulegii, polentae, singulorum exiguae portiones in vas coniiciuntur, aquae terni sextarii, et aceti terni cyathi infunduntur, et circumposito linteo sub dio madescunt.

Cap. XXI
Σκιλλητικόν ὄξος SCILLINUM ACETUM

SCILLINUM acetum hoc modo fit. Scilla, quae candida fuerit, expurgata conciditur, traiectaque lino segmenta modicis intervallis, ne se contingant, siccantur in umbra quadraginta diebus: mina eorum in aceti boni sextarios duodecim immergitur, et vase diligenter operto septenis diebus in sole madescit: post eum dierum numerum scilla eximitur, et expressa abiicitur: defaecatum acetum transfunditur, et reponitur. Aliqui scillae minam quinque aceti sextariis miscent. Alii citra exiccationem repurgantes, parem mensuram adiiciunt, et senis mensibus macerari patiuntur. Id multo magis humorum lentitias digerit. Gingivas humore praegnantes collutione stringit, firmatque, et motos dentes stabilit. putredines oris, et graves halitu tollit. durat fauces sorbitione, et callosa facit: vocem expedit, et lympidam, canoramque reddit. Datur stomachicis, aegre cibum concoquentibus, melancholicis, comitialibus, vertiginosis, mente captis: item vulvarum strangulationibus, lienis incremento laborantibus, ischiadicisque. Imbecillos admodum recreat, corpus sanum reddit, et bonum colorem praestat: oculorum aciem exacuit: tarditatem quoque aurium infusione purgat. In summa ad omnia efficax. Cavendum tamen intestinis exulcerationibus, in capiti dolore, aut nervorum vitiis. Datur quotidie ieiunis sorbendum inter initia exiguum, paulatim adaugendo, ad cyathum usque. Nonnulli binos dant cyathos, aut largius.

[Scillini aceti vires mirabiles.] QUANQUAM satis superque de Scillino aceto a Dioscoride dictum est; non tamen alienum fore existimo commemorare hoc in loco, quae de eo miris laudibus scriptis Galenus libro III. de medicinis paratu facilibus, sic inquiens. Salubre optimum acetum Scillinum a Pythagora scribitur, quo omnes Imperatores usi sunt. Ab ipsius authore fertur, quicunque hoc utatur longae vitae fore, et eius extrema integra, usque ad finem permansura. Et ipse quidem Samius senex huiusmodi extitit: quantum enim temporis vixerit, haud ignoras. de ipso in libro traditum est, quod cum suis consanguineis hanc facultatem communicavit: cumque hoc medicamento uti incepit, quinquagesimum annum natus erat, et usque ad centesimum decimum septimum vitam produxit integer, et nulla unquam adversa valetudine tentatus. Haec sane medicamenti author disseruit, quod fortasse vir philosophus erat, mentiri nescius. Nos autem viri huius fidei periculum fecimus, ac firmam, constantemque huiusce medicamenti facultatem esse testamur. Oportet igitur sumere Scillam montanam librae unius ponderis, et dura circuncidere, et mollia minutatim concidere, et aceti acerrimi sextarios octo in vitreum vas mittere atque obturare, ac per triginta dies in Caniculae caloribus, ut maceretur, permittere: deinde scillam extractam exprimere. Id genus aceti parum mane sorbeto. Tibi autem haec evenient, ut ne faucium orisque partes unquam remollescant, os ventriculi bene valebit, facile spiritum duces, vox recte habebit, oculi acutissime cernent, aures in officio manebunt, nullusque flatuosus vapor in ventre unquam excitabitur, nullum viscus suspensum erit, et bene spirans, bene coloratus deges. Ad civilia negotia recte affectus, non acidum, non salsum ructabis, si aliquid aceti huius assumpseris: et a ieiunus ut assumas praecipio, septemque postea stadios deambules. ita enim dissolvetur. Hoc aceto qui utitur, in victu quanvis licentiosus esto: omnia enim cibaria conficiet, et a nullo unquam offensam patietur, neque valde implebitur, sed in melius proficere videbitur. nihil supervacui in corpore residebit, non flatus, non bilis, non stercus, non urina, sed omnia facile excernit, atque educit. Alvus lubrica omnino est, totiusque corporis purgatorium medicamentum, etiam si in ossibus sordes inhaereant. Item phthisicos ad omnibus deploratos, hoc medicamento sanitati restitutos novimus. Morbo comitiali diuturno efficaciter profuit, ut nisi post longa temporis intervalla, non redierit: incipientem vero ac novum perfecte discutit, neque reverti amplius hunc affectum permittit. Ad podagras praeterea, et articulorum morbos, iecoris, lienisque duritias vehementer facit: et particulares quidem aceti scillini effectus hi sunt. Communes autem quam plurimi, quibus nos commoti salutare hoc medicamentum, sanitatis, integritatisque causa, tibi tradidimus. Haec ille, quicunque fuerit. nam liber is inter nothos, et Galeno adscriptos recensetur.

Cap. XXII
Σκιλλητικός οἶνος SCILLINUM VINUM

SCILLINUM vinum fit hoc modo. Dissectam, uti dictum est, scillam, et sole siccatam contundito: minam eius tenui cribro incernito, et linteo raro illigatam in vicenos sextarios musti recentis, ac boni demergito. ubi trimestri spatio maduerit, elutriatum vinum, obstructo diligenter vase, recondito. Licet quoque sic humida scilla uti. In orbiculos, rapi modo, dissectam duplicato pondere, quadraginta diebus insolari oportet, et valde inveterascere. Alia parandi ratio. Scillae

20 - Thymoxalme ~ 21 - Scillinum acetum ~ 22 - Scillinum vinum