Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 581

22 - Scillinum vinum ~ 23 - Vina marina ~ 24 - Vinum cydonites
25 - Hydromelum ~ 26 - Omphacomeli
~ 27 - Vinum ex pyris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

dissectae, et repurgatae tres minas in Italicam metretam musti demittito, et senos menses in vase obstructo macerari sinito. post id tempus defaecatum, et excolatum vinum recondito. Utile est contra cruditates, et ciborum corruptiones: item iis, qui revomunt cibum, et si pituita in ventre, aut stomacho coierit. Prodest lienosis, male habitis corporibus, aquae inter cutem, regio morbo, difficili urinae, torminosis, inflationibus, resolutioni nervorum, horroribus longis, vertiginosis, et vulsis. menses pellit: minime nervos infestat. Hoc vinum vetustate fit melius. Cavendus in febre usus, aut si interanea sentiant.

[Scillini vini vires.] SCILLINI vini meminit Galenus libro tertio de medicamentis paratu facilibus, his verbis. Vinum hoc potui datum, omnem sanitatem adfert. humores enim attenuat, sed maxime pituitam, neque ipsam in stomacho, aut ventre, aut capite, aut iecore, aut liene, aut nervis, aut ossibus consistere permittit, neque alium id genus tenacem humorem obstructionem facientem: sed omnia dissolvit, et ventrem lenit, atque ita subducis, et urinam movet, et per ipsam causas attenuat, excernitque. Adeo vero caput purgat, ut nares humiditate vacent. Commodum est podagrae, articulari, et comitiali morbo: denique omnis sanitatis est author. Ex his constat. Scillam albam, montanam circiter Canis exortum accipito in librae pondere, per dies decem in umbra refrigera: deinde scillae laminas refrigeratas in vitreum vas mitte, et vini albi veteris sextarios duodecim superinfunde, et suspensum vas per quadraginta dies habeto: postea {scyllam}<scillam> exime, et abiice, et vino ad antedicta vitia utere, et eius vim percipies. Subinde ante cibum vini duas uncias exhibe, sin a cibo unciam mediam. Quod si ipsum potui commodum efficere velis, ut magis delectet, mellis sextarios duos, aut tres admisceto.

Cap. XXIII
Οἴνοι θαλάσσιοι VINA MARINA

VINA ex marina aqua, varie factitantur. Aliqui enim statim cum decerptae sunt uvae, aquam maris admiscent. Alii in area uvas sole siccant, quibus calcatis marinam adiiciunt. Alii passas prius uvas in doliis marina aqua macerant, mox calcatas exprimunt. id magis passi generibus adscribitur. Quae tamen austeriore gustu temperantur, contra febrium adventantium indicia valent, si modo meliora non adsint: alvum subducunt: prosunt purulenta extussientibus, et si dura alvus exerceat. Quae ex Aminaeis uvis fiunt, caput tentant, stomacho adversantur, flatus creant. Verum quo plenior habeatur historia, iis qui huius studio tenentur, non inutile existimamus varias vinorum compositiones adferre, non quod ad eorum rationem attinet. Sunt autem quaedam ex iis factitia, minoris curae ac impendii, quae cadunt in usus: uti quae cotoneis malis, pyris, siliquis, item myrti baccis componuntur.

Cap. XXIIII
Κυδωνίτης οἶνος VINUM CYDONITES

CYDONITES, nomine alio melites appellatur, et ita fieri consuevit. Mala cotonea exemptis seminibus, frustatim rapi modo scinduntur, et duodecim minarum pondo, in musti metretam, triginta diebus macerantur: postea defaecatum vinum reponitur. Alia faciendi ratio. Oportet ad singulos mellis sextarios denos succi cotoneorum tusorum pressorumque adiicere, et ita recondere. Vinum hoc adstringit: prodest stomacho, dysenteriae, hepaticis, renum vitiis, et urinae difficultati. Melomeli, quod et cydonomeli nominant, sic fit. Cotonea mala seminibus suis castrata, in quam plurimum mellis, quo penitus demersa contegatur, coniiciuntur: id post annum mitescit, mulso non dissimile. Praestat eadem, quae superior compositio.

Cap. XXV
Ὑδρόμηλον HYDROMELUM

FIT hydromelon duabus mensuris aquae coctae, et sub Caniculae sydus insolatae, additis ad unam melomelitis facti ex cotoneis. Vis huius eadem est.

Cap. XXVI
Ὀμφακομέλι OMPHACOMELI

OMPHACOMELITIS faciendi ratio haec est. Acerbae uvae adhuc immaturae, et tribus diebus insolatae exprimuntur, et ad ternas succi partes, mellis optimi despumati singulae partes adiiciuntur: et insolatur in vasa transfusum. Vim reprimendi, ac refrigerandi habet. stomachicis, coeliacisque convenit. Usus post annum est.

Cap. XXVII
Ἀπίτης οἶνος VINUM EX PYRIS

FIT et e pyris, perinde atque cotoneis, vinum, apiites nomine, sed ita ut pyra non magnopere maturescant. Ex siliquis etiam, mespilis, sorbis, simili modo temperatur. Omnia haec genera acerba sunt, et adstringunt. stomacho utilia sunt, atque intestinas fluxiones cohibent.

22 - Scillinum vinum ~ 23 - Vina marina ~ 24 - Vinum cydonites
25 - Hydromelum ~ 26 - Omphacomeli ~ 27 - Vinum ex pyris