Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 582

28 - Vinum oenanthium ~ 29 - Vinum ex punicis ~ 30 - Rosaceum vinum
31 - Myrtites vinum ~ 32 - Myrsinites vinum ~ 33 - Lentiscinum et terebinthinum vinum
34 - Palmeum vinum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XXVIII
Οἰνάνθινος οἶνος VINUM OENANTHIUM

FIT e feraci vite sylvestri, quod vocatur oenanthinum. Sicci flores minis duabus musti cado macerati, post triginta dies mutantur, mox colatum vinum reconditur. Facit adversus stomachi imbecillitatem, cibi fastidia, coeliacos, et dysentericos.

Cap. XXIX
Ῥοίτης οἶνος VINUM EX PUNICIS

FIT e punicis malis maturis, quod rhoeten nominant, succo expresso ab acinis eorum, quibus lignosus nucleus abest, apyrena vocant, ac decocto ad tertias, et ita reposito. Efficax est contra fluxiones internas, et febrim cum alvi profluvio exortam. stomacho utile, adstringit alvum, et urinam movet.

[Vini e punicis varia confectio.] VINUM e Punicis malis multifariam conficitur in Italia. Aliqui enim repurgatos punicorum acinos praelo statim subiiciunt, et expressum succum vitreis amphoris recondunt: ibique per se tandiu effervescere sinunt, quousque deferbuerit, et subsidat faex. deinde in alias transfundunt amphoras, quod a faecibus repurgatum eximunt, et oleum superinfundunt, ne evanescat, et corrumpatur, vel acescat. Alii, qui magis punicis abundant, acinos in ligneum cadum altera parte patulum coniiciunt, et uvarum modo pedibus calcant, donec universus exiliat succus: deinde per se in sole effervescere sinunt, cado linteo spissiore cooperto, usquedum faex universa residat, nuclei supernatent, et vinum defaecatum, ac pellucidum reddatur. Ubi autem haec facta sunt, perforato paulo supra faecem vase, vinum eximunt, et cadis ligneis asservant. Huic oleum superinfundere non opus est: servatur enim sic paratum per se, modo vasis osculum pice vel cera obturetur. Sunt praeterea, qui repurgatos punici acinos, cum pari mensura nigrae uvae austeriusculi saporis commisceant, calcent, et per se effervescere sinant, quoad vinum claritatem consequatur. Subinde in doliolis asservant: siquidem hoc gustui plurimum arridet.

Cap. XXX
Ῥοδίτης οἶνος ROSACEUM VINUM

RHODITES sic fit. Rosarum siccarum, tusarumque minam linteolo deligatam in sextarios octo musti demergito: et post tres menses defaecatum vinum transfundens, recondito. Utile iis, qui febri carent: et ad stomachi coctiones, et dolores, a cibo potum: et contra humidas alvos, et dysenterias. Fit quoque ex succo rosarum addito melle, quod rhodomeli vocant: quod arteriae scabritiis convenit.

Cap. XXXI
Μυρτίτης οἶνος MYRTITES VINUM

MYRTITES fit, baccis nigris, quae maturitatem excesserint, tusis, et organo expressis. Aliqui ad tertias coquunt. Alii baccas prius sole torrent, et quaternis sextariis contusarum, ternas aquae heminas adiiciunt, et vini veteris parem modum: postea exprimunt, et servant. Magnopere adstringit. stomacho utile: fluxionibus ventris, ac stomachi prodest, et contra intestinas ulcerationes, et profluvia. denigrat capillos.

Cap. XXXII
Μυρσινίτης οἶνος MYRSINITES VINUM

MYRSINITES sic temperatur. Rami nigrae myrti cum suis baccis, et foliis tusi, decem minarum pondo, in tribus musti congiis fervescunt, donec duo supersint, aut certe dimidium. id vinum colatum ad usus reconditur. Contra furfures, ulcera in capite manantia, eruptiones papularum, gingivas, tonsillas, et purulenta aures efficax est: sudores sistit.

Cap. XXXIII
Σχίνινος καὶ τερεμίνθινος οἶνος LENTISCINUM ET TEREBINTHINUM VINUM

LENTISCINUM similiter ut myrsinites temperatur. Nec secus terebinthinum. nanque bacciferi eorum rami sumi debent. Similes insunt vires. adstringunt, stomacho accommodantur, et defluxionibus intestinorum, vesicae, et stomachi, et sanguinis profluvio. Ulcera omnia fluxionibus obnoxia, fotu ad cicatricem perducunt: fluxiones vulvae, ac sedis, insessione cohibent.

Cap. XXXIIII
Φοινικίτης οἶνος PALMEUM VINUM

PALMULAS maturas, quas vocant chydaeas in urceolum imo pertusum, et obstructum picata arundine, demittito: lino foramen sit obturatum, et quadragenis sextariis ternos aquae congios infundito.

28 - Vinum oenanthium ~ 29 - Vinum ex punicis ~ 30 - Rosaceum vinum
31 - Myrtites vinum ~ 32 - Myrsinites vinum ~ 33 - Lentiscinum et terebinthinum vinum
34 - Palmeum vinum