Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber quintus
pagina 583

34 - Palmeum vinum ~ 35 - Vinum ex caricis factum ~ 36 - Resinatum vinum
37 - Vinum strobilites ~ 38 - Cedrinum et ex aliquot arboribus ac fructibus vinum
39 - Picatum vinum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quod si ipsum ita dulce esse non libeat, quinque congios infudisse satis est. post decem dies detracto arundine linteo, assumito vinum crassum, et dulce, et reponito. Suave illud quidem, sed capiti noxium. contra fluxiones propter adstrictoriam vim efficax: stomachicis, coeliacis, sanguinem expuentibus convenit. Aliqui idem addita aqua iterum capiunt, et tertio, quarto, quinto, sextove faciunt, quod tandem acore vitiatur.

Cap. XXXV
Κατορχίτης οἶνος VINUM EX CARICIS FACTUM

CATORCHITES, aliquibus sycites vocatur, in Cypro fit, ita ut palmeum: sed hoc interest, quoniam pro aqua tantundem humoris adiiciunt, in quo recenter pressa vinacea maduerint. Caricae, quae chelidoniae, aut phoeniceae appellantur, praesertim nigrae macerantur, uti diximus: et post decem dies humor excipitur, atque iterum, aut tertio, idem modus aquae, in qua vinacea maduerint, infunditur. simili modo intercedente spatio, quarto, aut quinto assumitur. Demaceratorum liquor non secus acorem contrahit, et aceti usum praebet. Id tenue est: flatus gignit, stomacho adversatur, fastidium parit, alvo tamen prodest, urinam ciet, menses trahit, lactis ubertatem facit, vitiosum sanguinem creat, et elephantiasin adfert, ut potio, quam zython appellamus. Aliqui sex amphoris, decem salis sextarios adiiciunt. Alii muriae amphoram. quod non facile vitiatur, et alvo idoneum fore censent. Alii thymum, et foeniculum imo subiiciunt, et caricas superponunt: et ita vicissim, donec vas expleverint. Fit et e sycomoris eodem modo vinum, sed in acetum acre degenerat: quoniam non ita prevalet vis eorum, ut fluentis liquoris dulcedinem retinere possit.

Cap. XXXVI
Ῥητινίτης οἶνος RESINATUM VINUM

RESINATUM vinum populatim factitari solet. copiosum in Galatia: quoniam vinum illic coacescat, uva non maturescente, ob coeli algorem, nisi picea resina temperetur. Resina autem cum cortice tunditur, et amphorae dimidiata hemina permiscetur. Aliqui ubi efferbuit, excolant, separantes resinam: alii relinquunt. Haec vina vetustate dulcescunt. Omnia capitis dolorem, et vertigines faciunt: coctionem tamen adiuvant, et urinam cient: tussientibus, ac destillationes vexatis conveniunt: item coeliacis, dysentericis, et hydropicis, et foeminis fluxione vulvae laborantibus: altis exulcerationibus infunditur. In hoc autem genere nigricans magis albo constringit.

Cap. XXXVII
Στροβιλίτης οἶνος VINUM STROBILITES

STROBILITES fit maceratis in musto nucibus pineis, recentibus, fractisque: praebetque resinati effectus. Siquis madefactas nuces pini musto decoquatur, potum affatim convenit iis, qui tabitudine conficiuntur.

Cap. XXXVIII
Κέδρινος καὶ ἐκ τίνων δένδρων καὶ καρπῶν οἶνος
CEDRINUM ET EX ALIQUOT ARBORIBUS AC FRUCTIBUS VINUM

CEDRINUM, iuniperinum, cupressinum, laurinum, pineum, aut abiegnum, simili ratione fiunt. Divisos recenter ramos, cum fructum edunt, aut soli, aut balneo, aut igni admovere oportet, uti consudent, congioque vini minam unam permiscere, et post duos menses transfundere, et antequam recondantur, insolare. Factitiorum vinorum vasa impleri debent: nanque non plenis vasis, vina in acorem corrumpuntur. Medicata autem vina recte valentibus insalubria. Omnia excalfaciunt, urinam cient, et substringunt. Laurinum tamen vehementius excalfacit. Fit quoque e fructu cedri maioris vinum, congio musti, adiecta tusarum baccarum selibra. diebus quadraginta insolari debet, et defaecatum in vasa transferri. Fit etiam vinum e baccis iuniperi, non aliter quam cedrites, et ad eadem valens. Cedrites hoc modo fit. Cedriam dulci aqua lavant, et singulas amphoras singulis cyathis diluunt, et ita musto replent. Hoc genus vini excalfacit, extenuat: tussi antiquae utile sine febre, pectoris laterisque doloribus, torminibus, ventris, et iteraneorum ulceribus, purulentis excreationibus, mulieribus vulvae causariis, hydropicisque: facit adversus ventris tineas, et horrores. Contra venenatos ictus auxiliatur: serpentes necat: aurium doloribus instillatum medetur.

Cap. XXXIX
Πισσίτης οἶνος PICATUM VINUM

PICATUM ex liquida pice, et musto temperatur. Picem autem primum marina, aut muria tantisper eluere oportet, dum inalbuerit, et syncera maris aqua defluat: mox aqua dulci proluenda:

34 - Palmeum vinum ~ 35 - Vinum ex caricis factum ~ 36 - Resinatum vinum
37 - Vinum strobilites ~ 38 - Cedrinum et ex aliquot arboribus ac fructibus vinum
39 - Picatum vinum