Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 663
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Cicutae venefica vis.] CICUTAE historiam, et facultates, quibusque in locis magis exitialis proveniat, ita copiose retulimus libro quarto, ut opus non sit, ea hoc loco repetere, nec plura nobis restent addenda. Sed iam ad vires veneficas transeundum est. Pota haec, vel in cibis sumpta (ut Dioscorides inquit) vertigines excitat, visum adimit, oculis caligine offusa, et mentem usqueadeo perturbat, ut in furorem agi videantur, qui hauserint. [Historia cuiusdam casus.] Quae omnia experimento nobis comperta sunt. Quippe cum rusticus quidam magnifici Ioannis a Turri vinitor non longe a Goritiae arce suas coleret vineas, ligone forte fortuna erutis cicutae radicibus, secumque domum delatis, pastinacae radicis loco decoxit, comeditque in coena una cum uxore: mox statim (quae rusticorum consuetudo est) ambo ivere cubatum. Media autem nocte, a somno expergefacti, omni penitus amissa ratione, huc atque illuc per domum in tenebris vagabantur, amentia, et furore ducti: unde adeo caput, faciem, et oculos in parietes percusserunt, ut mane accurrentibus vicinis, partim percussionibus tumidi, partimque effuso sub cute sanguine liventes, tumentibus admodum oculorum palpebris, horrendam ac monstruosam ostenderent faciem. Vocor ego statim ad curam, percontatisque domesticis, quibus eduliis in coena victitassent, reperi hos cicutae esitasse radices, quas pastinacae esse crediderant. Quandoquidem mihi in propinquam vineam adeunti, ostenderunt alii locum, ubi rusticus ille radices effoderat, ibique inveni alias cicutae radices, quae iam folia emittere incipiebant. Qua re perspecta celeriter ad aegros redii, quos quidem non multo post tempore, Deo adiuvante, in pristinam mentem et sanitatem restitui. tametsi percussionum curatio multo longior fuerit, quam veneni. Decepta quoque hisce radicibus est superioribus annis quaedam nobilis matrona a Coloreto Utinensis, quae cicutae radices proprio in horto effossas toti familiae decoxit, praebuitque esitandas carotarum loco. Quinetiam monachum Franciscanum curavimus, qui pluribus mensibus modo amentia, modo furore agebatur, quod cicutae folia hortensis petroselini vice piscium quorundam iusculis imposita comedisset. Caveant igitur omnes, ne in haec veniant discrimina. [Cicutae sumptae curatio.] Exhibet Aetius, praeter Dioscoridis antidota, cicutam haurientibus apii semen, ex vino potandum, aut iridis radicem, aut seseli Massiliense: item nitrum ex aqua copiosiore potum. Totum praeterea corpus calefacere conducit, et praesertim praecordia. quamobrem ad vehementiorem motum, ac cursum (ut ipse inquit) cogendi sunt aegrotantes. Conciliator tamen theriacam maximopere commendat, duarum drachmarum pondere, ex dictamni decocto potam: aut gentianae radicem ex vino. Nanque hoc cicutae verum esse antidotum putat.
Cap. XII
Σμίλαξ
– TAXUS
SMILAX, a quibusdam tithymalum, a Latinis taxus appellatur. frigus universo corpori, strangulatus, et celerem interitum infert. Cui eadem, quae cicutae conveniunt.
[Taxi venefica natura.] TAXUS arbor, cuius historiam superius libro quarto retulimus, ubi et eius plantae picturam adiecimus, non solum eos perdit homines, qui folia et fructus esitaverint, vel biberint foliorum succum; sed etiam (ut aiunt quidam) quadrupedum omne genus, quod praesumptum pabulum non ruminat: cuiusmodi sunt equini, asini, muli, et id genus alia. quanquam scribit Plutarchus, tertio symposiorum commentario, Taxum ea tantum tempore noxiam, quo iam florere inceperit, quod succo sit maxime praegnans. Dioscorides libro quarto de taxo agens, inquit. Narbone tam praesentis est veneni, ut si qui dormiant sub ea, aut in eius umbra subsideant, laedantur, et saepenumero moriantur. Id quod Sestius (authore Plinio libro XVI. capite X.) in Arcadia quoque evenire scribit. Vasa etiam viatoria ex ea vinis in Gallia factis mortifera fuisse compertum est: et in Hispania lethales esse baccas. Provenit arbor haec frequens in Tridentinis montibus, praesertim Ananiae vallis, et Flemarum, ubi ea inter ingentes abietum, picearum, pinorum, et laricum sylvas, numerosa conspicitur. Iis in locis nobis compertum est, quod non modo iumenta, quae non ruminant, devorata taxo, moriuntur; sed etiam quae ruminant. quandoquidem boves complures vidimus a rusticis deploratos, qui taxum depasti fuerant. Quapropter cum in montanis, sylvosisque pascuis boves morbosi fiunt, conclamant rustici, animadvertendum esse, ne Naxum degustaverint: ita enim taxum corrupto vocabulo nominant. Nihil minus eius baccae iisdem in locis noxiae ac perniciosae deprehenduntur: quippe quod curaverim ego pastores, aliosque in sylvis ligna caedentes, qui saporis dulcedine allecti, baccas ipsius comederant. ex quarum esu non modo in ardentes febres inciderant; sed et in alvi profluvium, adeo ut in maximo versarentur discrimine. [Taxus utrum calida, vel frigida.] Caeterum non parvum dubitandum videtur, an inter plantas calidas, vel inter frigidas Taxus sit reponenda. Dioscorides quidem, et eius sequaces omnes existimarunt Taxum esse frigidi temperamenti, argumento quod assueverint, iisdem remediis taxi venenum superari, quibus et cicutae. Quorum tamen sententia, omnium pace dixerim, mihi plane non probanda videtur. nanque amaror, qui cortici, et frondibus inest: coma perpetuo virens, pinorum, abietum, et picearum modo, quibus fronde similis spectatur: baccarum tum dulcedo, tum acrimonia quaedam: et quod aviculae eas depastae nigrescant; manifeste indicant insignem temperamenti caliditatem. Atque hinc est, quod et febribus, et alvi profluvio tentantur, qui baccas esitarunt, inflammatis eo cibo spiritus, et sanguine. Verum quanvis aliquis respondere posset, accendi in his febres, gignique alvi profluvium, ex humorum putredine, quemadmodum in aestate eveniunt haec ex frigidorum fructuum esu: nigrum vero colorem in aviculis contrahi posse non minus a frigido, quam a calido; ex eo tamen adhuc suspecta et improbanda relinquitur eorum sententia, quod frondium, et corticis amaror, baccarum dulcedo, et acrimonia, perpetuoque virescens coma, nulla prorsus repugnantia contrarium prae se ferant, nempe quod et febres, et alvi profluvia oboriantur potius caloris primum exuberantia (ut accidit devoratis anacardiis) quam humorum putredine. Neque praeterea potest nigredo illa a frigido pabulo in avicularum pennis suboriri: nam si frigiditate nigrescerent, illico perirent. Quandoquidem nimis excedens frigus haudquaquam nigredinem inducit, nisi membris simul confectis ac deperditis.