Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 664
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
At non ita fit ea nigredo, quae perustis humoribus gignitur, quemadmodum accidit Aethiopibus. Haec sane dixisse volumus, non ut quicquam tam celebratorum virorum authoritati detraherem, neque etiam quod ausim temere eorum sententiis refragari; sed ut meam in medium proferrem sententiam, atque ut haec a nobis proponerentur aliis discutienda, et studiosis diligentius aestimanda. [Nerii malefica natura.] Caeterum quoniam taxus NERIUM, quod Graeci rhododendrum, et rhododaphnen vocant, Mauritani vero oleandrum, mihi in mentem redegit, cum sciam scripsisse Galenum, et ipsum secutos, non modo brutis; sed etiam hominibus esse venenum, cumque eo quam plurimis in locis referta sit Italia, praetereundum non duxi, quin hic de Nerio aliquid dicerem. Et quanvis non absque ratione fortasse scripserit Dioscorides libro quarto, itemque in huius praefatione, quod Nerii folia et flores, si devorentur, hominibus contra mortiferos serpentium morsus praesidia sunt, atque in hac re ideo possit ei fides adhiberi, quod etiam cantharides dentur potandae a cane rabido demorsis, et euphorbium ictis a scorpione; cum tamen nec Galenus, nec qui eum sequuntur, nec Avicenna, caeterique posteri id probent, aut admittant, Nerium potius dimittendi putarem, quam cuiquam exhibendum, praesertim quod alia non desint antidota, quae a serpentibus demorsis magnopere opitulantur. Nerium igitur, Galeni et Avicennae testimonio, tam potum quam in cibis sumptum, quanvis non largius ingeratur, homines et quadrupedes interficit. Primum enim intolerabiles excitat angustias, intumescit inde alvus, et subsequitur universi corporis inflammatio: quod temperamento calidum sit, et siccum, dissecans, et exulcerans. Ob id enim non tantum noxam corporibus infert, intra corpus sumptum; sed etiam eos afficit, qui in eius umbra subsederint, taxi (ut ante diximus) modo. Quinetiam aquae fluviorum, et lacuum, in quorum ripis Nerium crescit, umbra, frondibusque deciduis insectae, nonnunquam in magnum discrimen bibentes ducunt. [Nerii veneni curatio.] Succurritur noxae epoto foeni graeci decocto, aut devoratis palmulis, aut viticis semine, aut frondibus, aut hausto horum decocto. Conferunt et caricae ex melle, aut saccharo aut iulapio sumptae. Praeterea defrutum, et pinguia, et quae crassum dant alimentum auxiliantur, non omissis tamen clysteribus, et vomitionibus, ut in aliis omnibus saepenumero dictum est. Convenit et diacastoreum (ut Conciliator est author) potum duarum drachmarum pondere. Prosunt item iuniperi baccae eodem pondere. [Azadaracht arboris venenum, et remedia.] Porro illa quoque lethifera est arbor, quam perperam quidam Sicomorum appellant, quae fructus profert loti arboris instar, quorum ossiculis funiculo traiectis, suas preces Deiparae virgini numerant infimae gentis mulieres, quae illos verticillos a monachis saepe dono accipiunt, quod in eorum monasteriis arbor ea frequens reperiatur. Hanc Avicenna vocat AZADARACHT fen VI, quarti voluminis, sic inquiens. Folia Azadaracht, quemadmodum et lignum, animalia necant. Tollitur noxa iis medicamentis, quae in universum omnibus succurrunt venenis. privatim vero iis, quibus et nerii vis exitialis aufertur. Caveant itaque omnes, qui hanc arborem suis in viridariis alunt, ne forte imprudenter se ipsos, et domesticos omnes in perniciem agant. Sed si aliquis fortasse dubitaret hanc arborem non esse Azadaracht Avicennae, fidem illi manifestam faciet Andreas Bellunensis, qui in Arabicorum nominum interpretatione, ita esse aperte declarat.
Cap. XIII
Καρπάσου
ὀπός – CARPASI SUCCUS
EPOTUS carpasi succus saporem, citamque strangulationem adducit. Adiuvantur autem qui hauserunt, epotae cicutae remediis.
[Carpasi et opocarpasi consideratio.] QUODNAM hodie plantae genus nobis Carpasum dici possit, omnino fateor me ignorare: nec quemquam reperiri crediderim in Italia, qui plura quam nos de Carpaso referre possit. Quandoquidem etsi hic inter venenatas plantas illud descripserit Dioscorides, nusquam tamen in praecedentibus libris quicquam de Carpaso retulit, quemadmodum nec posteri tam Graeci, quam Arabes, ex quo coniectari possit, quidnam antiquis fuerit carpasum. Hoc Paulus Dioscoridem secutus lib. V. carpesiam vocat. Quamobrem credidere nonnulli carpasum, carpesiam, et carpesium, de quo primo libro latius diximus, unam et eandem esse plantam. [Vana quorundam opinio.] Sed vanam prorsus horum sententiam esse arbitror. Siquidem a nemine posteritatis memoriae proditum invenitur, deleteriam vim ullam carpesio inesse, verum eandem (ut Galenus, et Paulus testantur) quae ipsi phu. quinimo ita adversus venena commendari compertum est, quod Quintus carpesium cinnamomi loco in theriacam addere non dubitaverit, quod tantum id praestare existimaverit, quantum potest laudatissima cassia. Verum si quis fortasse assereret opocalpasum, de quo scribit Galenus, dum probatissimae myrrhae notas expendit, libro primo de antidotis, et opocarpasum hoc loco a Dioscoride descriptum unum et idem esse medicamentum, is meo quidem iudicio, rem (ut aiunt) acu tetigisset, quod opocalpasum Galeno mortiferum omnino sit et lethale. Caeterum cum huius usus, et notitia apud omnes penitus exoleverit, non est cur alia a nobis frustra de eo sit instituenda curatio.
Cap. XIIII
Σαρδονία
πόα – SARDONIA HERBA
SARDONIA ranunculi herbae generi assignatur, quae vescentibus mentem adimit, et quadam nervorum distensione labia in rictum contrahit, ut risus speciem praebeant. a qua quidem affectione, de Sardonio risu adagium in vulgus infausto omine manavit. Post vomitum peculiariter convenit aqua mulsa et lac, liberalius epota: irrigatio, perunctioque a pinguibus medicamentis, totum corpus excalfacientibus: in calidam aquam, oleumque descendant, sed tum multum perfricare, et inungere expedit. et in summa, curam omnem, quae convulsioni nervorum adhibetur, exequi oportet.