Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
sextus
pagina 665
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Sardoniae herbae venenum, eiusque curatio.] QUOD inter Ranunculi genera ea annumeretur planta, quae a Sardinia, ubi plurima nascitur, nonnullis vocatur herba Sardonia, abunde docuit Dioscorides libro secundo. Tradidit huiusce curationem Aetius libro XIII. qui praeter ea medicamenta, quae huic curationi a Dioscoride redduntur, declarat quibus auxiliis hoc convulsionis genus privatim curari debeat. Quippe cum diversa sint convulsionum genera, diversa etiam exposcunt remedia. Praefert tamen castoreum in pulverem contritum aut per se, aut e dulci vino potum. Caeterum, ut Conciliator est author, adiuvantur qui hauserint Apium risum (sic enim Sardoniam herbam appellaverunt Mauritani) vino dulci potentique adeo large epoto, ut inde ebrii facti diutius dormiant: item melissophylli succo, ex aceto sumpto: is enim, ut idem ait, Sardoniae herbae verum ac singulare est antidotum. Sed quoniam (ut Dioscorides prodidit) in hac cura, balnea, et laconica admodum prosunt, ea utique paranda sunt medicamentorum decoctis, quibus vis insit excalfaciens, tum etiam desiccans, et quae propria facultate nervos tum roborent, tum iuvent. Cuiusmodi sunt, stoechas, hyssopum, salvia,ruta, betonica, chamaepitys, amaracus, origanum, calamintha, pulegium, dictamnum, anthemis, satureia, acorum, Syriaca et Celtica nardus, asarum, phu, cyperus, rosmarinus, et id genus alia. Ad haec praestat inungere occipitium, cervicem, et universam spinalem medullam, susino oleo, aut e castoreo, aut e terrestribus lumbricis, aut e costo, aut ex hyperico, aut vulpino, aut unguento aragone, aut agrippino, aut denique aliis his similibus.
Cap. XV
Ὑοσκύαμος
– HYOSCYAMUS
HYOSCYAMUM potum, aut comesum, similem ebriis abalienationem movet: sed facile medicamentis cedit. Auxiliatur aqua mulsa copiose data, lacque, praesertim asininum: si id desideratur, caprillum, vel bubulum, vel aridarum ficuum decoctum. Faciunt ad id etiam nuclei pinei, aut cucumis semen ex passo sumptum, et vinum salsum, cum adipe suilla recenti, passoque: itidem urticae semen, aut nitrum ex aqua, et intubus erraticus, et sinapis, et nasturtium, radix, cepa, et allium: et haec singula cum vino sumantur. Postea sinendi quiescere, quemadmodum qui vinum biberunt, ut excoquant.
[Hyoscyami venenosa vis.] SUCCURRITUR facile Hyoscyami noxiae, cuius historiam cum Dioscoride tradidimus libro quarto, ubi eius quoque effigiem dedimus, si antea, quam venenosa vis invalescat, superetque corporis vires, conferentia propinentur medicamenta. Sed praeter indicia, quae epoto, vel comeso hyoscyamo a Dioscoride assignatur, alia plura eidem reddidit Aetius libro XIII. nempe quod insequatur iactatio corporis cum distortione: quibus succedit exolutio, animi deliquio similis, oculorum rubor, pruritus, deinde tremor: praeterea omnino delirant aegri, et putant se flagris corpore caedi. Proinde merito Ananienses hyoscyamum vulgo vocat Disturbio, utpote quod mentem, et omnes corporis sensus disturbat. Meminit utriusque hyoscyami inter deleteria pharmaca etiam Avicenna, sic inquiens. Epoto hyoscyamo albo, ossium compagines luxantur, lingua in abscessus transit, spumatos, caligant et rufescunt oculi, spiritus difficulter redditur. Hinc fiunt vertigines, surditas, gingivarum, et totius corporis pruritus: ebrietas, amentia, furor, comitialis morbus, vocisque diversitas: nam quandoque rudunt affecti, asinorum mulorumque more, et equorum modo hinniunt. A nigro autem corporis extrema confrigescunt, obtenebrantur oculi, oboritur delirium, atque adeo constringitur pectus, ut impedita prorsus respiratione, suffocentur, convellanturque aegrotantes. [Avicenna erratum.] Verum haec omnia cicutam facere tradiderunt Dioscorides, et Paulus. Quo fit, ut suspicari liceat, in hoc caecutisse, errasseque Avicennam, quemadmodum et in aliis quam plurimis simplicibus medicamentis, quorum nomina ab eo saepenumero confunduntur. [Hyoscyami utriusque curatio.] Caeterum in albi hyoscyami curatione idem Avicenna praefert caeteris medicamentis theriacam, et Mithridatis antidotum. Sed iis, qui nigrum hauserint, post vomitum, et clysteres, meracum praebet potandum: quin et bubulum lac, absinthium, castoreum, rutam, laseris lacrymam, baccas et folia lauri, defrutum, urticae semen, magudarum, cardamomum, et styracem: sed quae singula ex vino sumantur. His praeterea addit mori radicis decoctum, et opobalsamum ex lacte potum. Ad haec insuper farinam triticeam vino subactam, emplastri modo ventriculo utiliter imponi promittit. Sunt porro ex recentioribus nomine praeclaris, qui longum piper in hoc magnopere commendant, atque etiam pistacia largius manducata, caeteris praeferunt antidotis.
Cap. XVI
Μανδραγόρας
– MANDRAGORA
MANDRAGORA si bibatur, confestim sopor insequitur, exolutio, ac vehemens veternus, nihil temere distans a lethargo. Cui, antequam aliquid ex iis accidat, vomitus et aqua mulsa proderit: postea nitrum, et absinthium, ex vino dulci, aut passo sumantur. caput rosaceo, et aceto perfundatur. Proficit excitatio, et motus corporis, et olfactus eupatorii, et piperis, sinapis, castorii, et rutae, tritorum in aceto: et liquidae picis, et odor e lucernarum exustione, et extinctu. Quod si aegre ii revocentur, sternutamenta movere, aliisque communibus auxiliis uti conveniet.
[Mandragorae venefica natura.] QUANDOQUIDEM Mandragorae historiam latius prosecuti fuimus libro quarto, ubi utrunque eius genus depinximus; ideo nunc tantum indicia primum, et accidentia referam, quae ab epotis vel devoratis eius tum radice, tum fructu evenire solent: deinde horum curationem aggrediar. quoniam si diutius malefica vis serpere, augerique negligenter dimittatur, nullis adhibitis remediis, facile ii qui hauserint, emori poterunt. Quamobrem dixerim, Aetium