Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 666

16 - Mandragora ~ 17 - Meconium ~ 18 - Papaver corniculatum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

secutus, eam vix fallere bibentem, aut comedentem posse, quod odore sit admodum gravi, ac nauseabundo, amaro iniucundoque gustu. Certa itidem copia, et mensura ad laedendum requiritur. De caetero vero molestias quidem facit, sed serius interimit. Huius potu facile aegrotantes (ut Dioscorides inquit) in veternosum soporem delabuntur: quin et segnes, et languidi, et tristes, et exoluti fiunt, adeo ut clamoribus, ac torsionibus excitati, repente rursus tanquam amentes recidant. [Mandragorae noxae remedia.] Removeri noxam scribunt, praeter ea qua Dioscoridi produntur, coriandri semine, aut pulegio ex calida aqua, aut alvi deiectione cum deiectorio medicamento, quo ad veternosos utimur. Quod si a vomitu, qui male habent, non excitentur a somno, origanum potandum ex frigida, tanquam expertissimum medicamentum offerri volunt. Prosunt item acria clysmata, frictiones asperis linteaminibus in totum corpus extensae: cucurbitulae ignis flamma appositae tum occipitio, tum scapulis, tum etiam natibus: fibulae extrema corporis membra torquentes: quin et sternutamenta, quae veratri albi pulvere naribus indito cienda sunt: et septica medicamenta vesicas excitantia, ut cantharides, et ranunculus, occipiti, et post aures emplastri modo imposita, maximopere auxiliantur. nanque haec omnia valentissime revocant, quae cerebro officiunt. [Rosaceum utrum hic conveniat.] Porro animadvertendum est, quod iubet Dioscorides aegrotantium caput ad repellendum vapores eo petentes, rosaceo, acetoque perfundi. Id quod etiam Galenus lethargicis commendasse videtur libro XIII. methodi medendi. Sed hoc certe, si quis trem accurate expendat, rationi refragari deprehenditur. Unde nil mirum, si Paulus, Aetius, Alexander Trallianus, et alii, qui Galeni vestigia sequuntur, cum recte novissent veternum morbum a frigidis tantum humoribus provenire, et rosaceum cum aceto illi haudquaquam convenire, quod magis refrigerare valeant, castorium, chamaepityn, pulegium, calamintham, serpyllum, thymbram, et thymum huic medicamento addiderint, ne eo solo admoto, morbum foverent, atque demum aegris mortem adferrent. Vero enimvero putandum est, Galenum rosaceum ex aceto tantum imponere, ubi frigidus humor, quo veternus excitatur, bili (ut plerunque accidit) fuerit admistus, quae tamen bilis maxima ex parte in ipso duntaxat morbi principio vexare solet: nam cum tenuis sit, facile resolvitur, et superatur a frigido. Hinc itaque quisque expendere et cognoscere potest, an iis, qui a devorata mandragora veternosi fiunt, purum illud medicamentum ex rosaceo, et aceto admonere liceat, nullis additis excalfacientibus, cum (ni fallor) ab assumpta mandragora caput nullo afficitur calore. Ad haec tametsi mandragorae poma matura comedantur a nonnullis detracto semine, citra ullam prorsus molestiam: immatura tamen, et cum semine devorata, mortifera sane inferunt symptomata. Siquidem exoritur intolerabilis ardor, qui universam corporis superficiem adurit: lingua, et os arescunt, quam ob causam ore perpetuo hiante cernuntur affecti, frigidum trahentes aerem. Quibus nisi illico succurratur, convulsi pereunt: contra vero facile liberantur, si statim hauserint, quae opem ferre possunt. Id autem commode, et efficaciter praestat Andromachi theriaca, ex aqua pota: quippe haec sola momento omnem aufert molestiam. Curantur (ut Conciliator inquit) qui huiusce radicem, vel pomum, vel succum sumpserint, unius tantum diei inedia, si tamen subinde praestantissimum meracum vinum largius bibant aegri, et acetum olfaciant, cui admistus sit castoreum. Sed horum omnium peculiare scribit esse antidotum domestica radix triduo cum pane, et sale devorata. [Metellarum nucum veneficium, et remedia.] Caeterum cum mandragorae poma METELLAS NUCES quas vocant, mihi in memoriam revocaverint, quarum historiam superius libro primo descripsi, sciverimque non modo si edantur suapte natura canes necare, sed etiam homines, cum nihil de his, quod extet, posteritatis memoriae prodiderit Dioscorides, nec antiquorum caeteri, non alienum duxi hoc loco earum indicia referre, atque etiam medicamenta commemorare, quae harum veneno opitulantur. Eae nuces igitur cum intus in corpus sumuntur, vertigines, et faciei ruborem inducunt: quin et oculorum caligines, temulentiam, inexpugnabilemque somnum: postremo oboritur frigidus sudor, vicinae mortis praesagium. Auxiliatur noxae excitatus pluries vomitus aqua calida, et oleo: post vomitum datur convenientissime butyrum, et vinum meracum copiosum, additis pipere, pyrethro, lauri baccis, cinnamomo, et castoreo. Prodest, et aegrotantium extremas corporis partes, nempe manus, et pedes calida aqua fovere, ac inde frictionibus rudi linteamine factis calorem in universum corpus excitare: cum eo tamen, ut subinde balanino, aut costino oleo perungantur affecti. Praestat item exercitatio, proinde ad celerem gressum cogendi sunt, ut universum corpus incalescat: et pinguibus postea cibis, dulcique vino refocillandi. In summa et his ea maxime conveniet curatio, quam epotum requirit opium, de quo proxima commentatione disseremus.

Cap. XVII
Μηκώνειον MECONIUM

EPOTO papaveris succo, quem meconion vocant, consequitur veternus cum perfrictione, et pruritu vehementi, ita ut saepe invalescente veneno, tanta erumpat prurigo, ut hominem excitet: corpus id medicamentum olet. Post citatam oleo vomitionem, acres clysteres auxiliantur, acetumque mulsum cum sale potum, aut mel cum rosaceo calido: merum cum absinthio aut cinnamomo copiosum, aut calidum per sese acetum: nitrum ex aqua, et origanum cum lixivia aut passo: et rutae sylvestris semen cum pipere, vino, et panace: piperque cum castorio, et aceto mulso, vel cum satureiae aut origani decocto cum vino. Hi olfactilibus excitandi: et ob enatam pruriginem in balneas descendant, et foveantur. Post lavacrum prodest iurium pinguium usus, cum vino, aut passo: medulla etiam ex oleo pota.

Cap. XVIII
Μήκων κερατῖτις PAPAVER CORNICULATUM

QUOD corniculatum papaver appellant, et potu, et cibo eadem inferre consuevit, quae papaveris succus: nec aliis expugnatur auxiliis.

16 - Mandragora ~ 17 - Meconium ~ 18 - Papaver corniculatum