Conrad Gessner
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
De Gallo Gallinaceo
transcribed by Fernando Civardi - translated by Elio Corti
The navigator's option display -> character -> medium is recommended
De
Gallo Gallinaceo,
et iis omnibus
quae
ad Gallinaceum genus in genere pertinent, quorum aliqua interdum
sub gallinae nomine apud authores proferunt.
The
rooster
and all those things commonly concerning the gallinaceous genus,
some of which are sometimes reported by the authors under the title of hen.
The
typography puts a hen at the opening of rooster's chapter.
The hen will be discussed at page 414 where the typographer, apologizing for
this mistake due to hurry,
will open the chapter of the hen with the image of a rooster.
A. |
A |
gallum
simpliciter et cum adiunctione gallum gallinaceum, et gallinaceum
quoque simpliciter pro eadem ave apud veteres et probatos authores
legimus, Plautum, Varronem, Ciceronem, Plinium, Lampridium, alios.
Plinius[1]
etiam gallinaceum genus dixit, pro gallis, gallinis, earumque pullis,
cum ait: Seminarium munitum sit ad incursum gallinacei generis.
Gallinaceos vocant totum hoc genus avium, quod de gallinario devolat,
Gib. Longolius[2].
sed nos gallinarum quam gallinaceorum nomen frequentius ab authoribus
pro genere toto usurpari animadvertimus: ut cum dicunt gallinarum multa
esse genera, villaticas, Tanagraeas, Rhodias, Africanas, etc. nimirum
quod in hoc genere foeminae semper plures propter partum alantur, mares
perpauci, quod unus foeminis multis sufficiat. Gallum gallinaceum
Albertus et alii linguae Latinae imperitiores, capum hoc est gallum
castratum interpretantur: Isidorus[3]
etiam gallum simpliciter. nam gallos (inquit) veteres castratos vocabant.
Ad quod alludit etiam Martialis[4],
gallum a castratione scribens proprie gallum vocatum iri, sed is iocatur.
Constat sane idoneos scriptores omnes, galli et gallinacei nominibus
sive iunctim sive seorsim, de gallis marib. id est non castratis
usurpasse. |
In
the texts of ancient and esteemed authors as Plautus |
Gallinae
trium sunt generum, villaticae, et rusticae, et Africanae. e queis
tribus generibus proprio nomine vocantur foeminae, quae sunt villaticae,
gallinae, mares galli: capi seminares, quod sunt castrati, Varro[5]
et Columella[6].
Et alibi Varro[7],
Canterii appellantur in equis, quod semine carent: in suibus maiales, in
gallis gallinaceis capi. |
Hens
are of three kinds, of courtyard, wild and African. Of these three kinds
with fitting name are called females those which are courtyard hens,
males the cocks, capons the half males, because they are castrated,
Varro and Columella |
[1] Naturalis historia XVII,69: Namque ad id praecipuum eligi solum refert, quoniam nutricem indulgentiorem esse quam matrem saepe convenit. Sit ergo siccum sucosumque, bipalio subactum, advenis hospitale et quam simillimum terrae ei, in quam transferendae sint, ante omnia elapidatum munitumque ab incursu etiam gallinacei generis, quam minime rimosum, ne penetrans sol exurat fibras.
[2] Dialogus de avibus et earum nominibus Graecis, Latinis, et Germanicis (1544).
[3] Etymologiae XII,7: Gallus a castratione vocatus; inter ceteras enim aves huic solo testiculi adimuntur. Veteres enim abscisos gallos vocabant. Sicut autem a leone leaena et a dracone dracaena, ita a gallo gallina. Cuius membra, ut ferunt quidam, si auro liquescenti misceantur, consumi.
[4] Epigrammata
13, 63: Ne nimis exhausto macresceret inguine Gallus,|Amisit testes,
nunc mihi Gallus erit. – Il punto di riferimento sia di Marziale che di
Isidoro sono i Galli,
sacerdoti di Cibele, che si castravano. L’etimologia di gallus –
il volatile - non ha nulla a che fare con tali sacerdoti. Il termine latino gallus sarebbe in relazione con lo slavo golos = voce e con
l’inglese call = richiamo. Anche l’antico francese geline, gallina, deriva da gallus.
[5] Rerum rusticarum III,9,1-3: Igitur sunt gallinae quae vocantur generum trium: villaticae et rusticae et Africanae. [2] Gallinae villaticae sunt, quas deinceps rure habent in villis. De his qui ornithoboscion instituere vult, id est adhibita scientia ac cura ut capiant magnos fructus, ut factitaverunt Deliaci, haec quinque maxime animadvertant oportet; de emptione, cuius modi et quam multas parent; de fetura, quem ad modum admittant et pariant; de ovis, quem ad modum incubent et excudant; de pullis, quem ad modum et a quibus educentur; hisce appendix adicitur pars quinta, quem ad modum saginentur. [3] Ex quis tribus generibus proprio nomine vocantur feminae quae sunt villaticae gallinae, mares galli, capi semimares, qui sunt castrati.
[6] De re rustica VIII,2,3: Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine vocantur cum sint castrati libidinis abolendae causa.
[7] Rerum rusticarum II,7: Demptis enim testiculis fiunt quietiores, ideo quod semine carent. Ii cantherii appellati, ut in subus maiales, gallis gallinaceis capi. § Canterius - o cantherius - č un castrone, un cavallo castrato, un cavallo da fatica, oppure un asino da soma. Il termine ricorda il greco κάνθων = bestia da soma oppure κανθήλιος = asino con basto.