Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE ANATIBUS
FERIS,
et primum in genere.
A.
Anates feras, sylvestres sive mansuetas, quae vagantur libere, Aratus [GR] vocat, Scholiastes [GR] et [GR]: interpretatur autem marinas quae in insulis degant, quasi [GR], id est ab insulis dictae videri possint. Caeterum in frequentibus
etiam [GR] vocat Aratus, non quidem insulares aves, (sic enim per σ. simplex scribi oporteret) sed anatini generis, hoc est [GR], ut sit adiectivum a [GR]. Germani vocant [GO]: et caeterae nimirum linguae omnes similiter: id est anates sua quaeque dialecto, sylvestrium differentia adiecta. In harum descriptione, praesertim sylvestrium, vir longe doctissimus diligentissimusque Georgius Fabricius, plurimum me adiuvit, et in reliqua etiam universa animalium historia multa communicavit. Ego pro consuetudine mea, ut hominem gratum decet, ubicunque aliquid eorum quae ad me scripsit commemorabo, nomen eius semper adiiciam.
B.
Helvetia nostra plurimis aquaticarum avium et anatum generibus abundat, propter lacuum et fluviorum copiam. Anatum sylvestrium (inquit Albertus) apud nos multae differentiae sunt, sed omnes conveniunt rostri ac pedum figura. rostrum omnibus latum, serratile, non nimis longum, et valde apertum (patulum) ad cribrandum lutum. pedes ruffi, digiti membranis iuncti ad natandum aptis. ¶ Ego cum nuper querquedulam dissecarem, appendices intestinorum binas reperi, eo situ ut intervallum inter anum et initium appendicum (quae restrorsum vertebantur quinque digitos longae) quatuor digitorum esset.
¶ Quae sequuntur omnia ex observationibus Georg. Fabricii sunt. Anates omnes palmipedes sunt et latirostrae, exceptis generibus tribus, quae palmipedes quidem sunt, sed rostra acuta habent, quae inter mergos referemus. Latirostris omnibus in extremitate corneus quasi unguis est, quo cibos apprehendunt. Dentium loco circa rostrum striae asperiusculae. Membranae pedum in extremo omnibus serratae. ¶ Differunt inter se coloribus, qui speciatim deinceps explicabuntur in singulis. Aut corporis quantitate, unde magnae, mediocres, et parvae, tam propriis nominibus, quam communi quaeque appellari potest, excepto mergulo, qui est minimus. Aut gravitate et levitate corporis, quod discrimen ex superiore oritur, et ab Aristotele non est praetermissum. aut etiam partium singularum diversitate, ut rostris, capite, alis, pedibus, cauda. Rostris, unde latirostra et longirostra, item mustelaris, clangula, fuligula, fistularis. Capite, propter cristas, ut longirostra, mustelaris, raucedula: propter colorem, ut mustelaris, et mergus ruber: propter magnitudinem, ut anas magna, clangula, mergus ruber. Alarum firmitate, ut clangula: longitudine, ut alticrura: brevitate ut mergulus. Colorum in alis ut pulchritudo maxima, ita et diversitas maxima. Pedibus uniformes sunt, praeter mergulum. Croceos pedes habent, anas magna et latirostra et longirostra: luteos, mediocris et strepera: flavos, clangula, iuncea, et uterque mergus: albos, alticrura. Caudis aequales sunt, praeter eam quae ab acuta cauda nomen traxit, et mergulum.
C.
Anates differunt inter se vocibus: ut fistularis, strepera, raucedula, cercia, muscaria. a caeteris item volatu. nam aliae in sublime feruntur tardius, aliae celerius. mergulus ob alarum brevitatem potius salit quam volat, Georg. Fabricius. ¶ Anatum ferarum et mergorum genera apud nos hyeme tantum reperiuntur: quae in Italia, ut Ferrariae et Venetiis, aestate etiam autumno vidi. Anates (ferae scilicet) quotannis discedunt, Demetrius Constantinop. Aquatiles volucres temporibus hybernis se conferunt ad lacus et fluvios in austri partibus sitos, qui frigore non congelant: aut ad aliquam fluminum partem cui aqua non conglaciat: ut ardeolae, mergi, anates immansuetae, querquedulae, etc. Georg. Agricola. Hyemis tempore, aut in ripis fluviorum, aut piscinarum aggeribus, aut paludum frutetis latere: aut sylvarum propinquitates, hortorumve vicina praesidia petere deprehensum est: aliqui migrare eas persuasi sunt, Georg. Fabricius. Anates anseresque feri quomodo cum ciconiis migrent in Lyciam, atque illic circa Xanthum fluvium adversus corvos, cornices, vultures aliasque carnivora aves pugnent, in Ciconia C. ex Kiranide recitavi. ¶ Graminis genus angustis perpetuo foliis virens stagnantibus aquis innatat. pascuntur eo anates sylvestres, Tragus. hanc herbam anatinam Crescentiensis vocat: vide supra in Anate C. Anates Ponticas veneno vivere autumant. Anatum sylvestrium ova si incubantibus gallinis exclusa fuerint, anates inde cicures nascuntur, hoc est quae facile mansuescant.
D.
Anates ferae nostri lacus noctu saepe transvolant ad vicinum fluvium Silum, tanquam tutiores illic a vulpibus et lutris futurae, ut audio.
E.
Canes aquatici non quadrupedes tantum, ut castores, lutras, sed aves quoque aquaticas et anates venantur, ut scripsi in Castore E. Lanarii omnes primo timidi sunt, sed postea ad columbas et anates capiendas instituuntur, Albertus. Anates falconum et asturum praeda sunt, Crescentiensis. Idem lib. 10. cap. 17 docet quomodo anatum sylvestrium saepe ingens copia per cicures allecta irretiatur, ita ut una hora mille quandoque capiantur, pantherae dicti retis opera: et rursus per aliud retis genus, ibidem cap. 20. Vide etiam Alciati Emblema superius in fine historiae Anatis mansuetae. Anates aliaeque aves gregariae quomodo decipiantur ab aucupibus, suae speciei avibus vel avium imaginibus iuxta retia positis, dictum est in Anate cicure D. Non omnes eodem tempore capiuntur: quaedam statim se dant fluminibus: quaedam, cum iam fluvii gelu incipiunt consistere, e
latebris suis adventant, ut clangula, raucedula, fuligula: quae cum capiuntur, aucupium scitur non esse diuturnius, Georg. Fabricius. Aves quae gregatim incedunt (inquit Cardanus) gregatim etiam capiuntur, ut perdices: magis his anseres, omnium maxime anates. Cicuratas enim ex suo genere praecisis alis iuxta aquas vallo circunducto alere oportet copioso iucundissimoque illic cibo. id anatibus inter reliqua est sorgum incoctum aquae. nocte dum cicures clamant, agrestes descendunt ad cibum. Nam animalia omnia consensum habent in quatuor vocibus, cibi, Venereorum, pugnae ac timoris, seque mutuo intelligunt. Retibus igitur quae coopertoria vocant contractis (haerent enim palis involuta) clauduntur: ut quandoque mille uno impetu anates captas referant. Et quanquam mirum videatur, certum tamen est nullum esse felicius aucupium. eliguntur vero e cicuribus quae colore agrestibus sint simillimae, Haec ille. Anates illaqueantur, [GR], Oppianus in Ixeut. Anates caeteraeque aves aquaticae etiam visco capiuntur, cum visco involuitur funis longus ex paveris quibus scoria fiunt (locus videtur corruptus) compositus, et praecipue fero in lacu vel alibi, ubi aves istae saepius morari consueverunt. Nam aves per aquam natantes noctu incidunt in funem super aquam extensum, et capiuntur et postridie captae inveniuntur. Sed oportet hunc viscum ita esse temperatum ut aqua non corrompatur, Crescentiensis. Viscum quoddam est aquae aptum, arte paratum, ex melle videlicet, aut oleo nucum, aut oleo olivarum. quo utuntur aucupes ad irretiendas aves tempore pluvio, vel etiam ad pisces ipsos capiendos, Brasavolus. Capiuntur et escis quibusdam obiectis anates aliaeque {aver} <aves> tanquam inebriatae, quales sunt lappae (hoc nomen, [GO], ad personatiam et alia lapparum genera apud Germanos refertur:) semina sparge in locum quem anates frequentant, quo illae ingesto ita afficiuntur vertigine, ut manibus capi possint. Alia esca. Tormentilla in vino bono coquatur, tum in eodem cocta frumenti aut hordei semina proiicito in spatium avibus capiendis destinatum: sic enim tormentillae frustula simul cum seminibus devorabunt, et inebriatae cum volare nequeant, capientur manibus. Hoc autem commodius fiet cum coelum perfrigidum et nix profunda fuerit. Alia. Per locum avibus frequentari solitum hordei grana disperge. deinde ex farina hordacea, felle bubulo et seminibus hyoscyami, medicamentum instar pultis parato, quod in tabella eis expones. eo gustato aves adeo gravantur ut volare nequeant et manibus capiantur. Alia. Hordeum, fungos quos a muscis denominant, cum seminibus hyoscyami misce, et pulticulam inde factam in tabella expone ut supra, Haec de escis ex authore innominato Germano, et quibusdam manuscriptis. Si quis locum ex quo anates bibunt cognitum habens, exhausta ab eo aqua vinum nigrum infuderit, ubi biberint statim concident atque capientur. Idem etiam et sex vini molietur, Didymus in Geoponicis.
¶ Nessaeas aves (Scholiastes interpretatur nessas, id est anates) si frequentes et conglobatas ferri animadverteris, quanquam coelo aestivo et sereno, imminentem pluviam expectabis, Aratus. Vide supra in Anate mansueta E. Saepe anates ferae aut aethyiae marinae alis in continente concussis; ventum instare monent, Aratus. Aquaticae aves, ut anates aliaeque, si principio gelu quaerant aquas magnas incongelabiles iuxta mare, signum longae durationis gelu praebent, Gratarolus.
F.
Anates ferae ad cibum parari poterunt non aliter quam de cicuribus scriptum est. Anatibus feris in pastillo coquendis addito lardum, et caryophyllos tritos cum zinzibere, Coquus Gallicus.
G.
Gualtherus Ryffius anatum ferarum sanguinem adversus venena commendat, ut scripsimus in Anate cicure G. Veteres quidem simpliciter anatum sanguinem laudant: nisi quis Ponticas (quarum sanguis contra venena praefertur) sylvestres esse dicat: quod facile concessero. sylvestres enim quam domesticas veneno pasci (quod de Ponticis scribunt) verisimilius est. quanquam et anserum sanguis eundem in usum pollere scribitur, non sylvestrium, sed simpliciter.
DE BOSCADE duplici: & de PHASCADE
Bosca palmipes est, similis anati, sed minor. circa lacus et amnes versatur, Aristot. de hist. 8. 3. interprete Gaza. In Graeco legitur [GR] paroxytonum et masculinum, [GR], etc. Albertus eo in loco (nimirum ex Avicennae interprete, corrupta voce Graeca batichen habet. Apud Grammaticos oxytonum scribitur [GR]: sunt autem huiusmodi vocabula foeminina. Ut a verbo [GR] derivatur [GR], quae avis est anate minor: sic a [GR], Eustathius. Et alibi, [GR] etc. [GR], Libyes, Hesychius. Apud eundem legitur [GR], avis nomen. [GR], Aristoph. in Avibus, ubi Scholiastes, Basca avis (inquit) etiam a Callimacho nominatur. Avium quae boscades ([GR]) nominantur, mas magis varius cernitur, Athenaeus. ut transtulit Vuottonus, Graece legitur, [GR], ubi Vuottonus [GR] adiicit, [GR] omittit, ego [GR]. hoc est, mas varius est, anate minor. melius autem simpliciter [GR] dicetur mas, quam foeminae comparatione: cum omni anatum generi, et aliis etiam pluribus commune sit, ut mas foeminam colorum tum varietate tum pulchritudine vincat. Habent etiam mares in hoc genere rostra sima et minora proportione, Athenaeus. Apud Columellam boschides pro boschades legitur, quae quomodo
inclusae nutriantur scripsimus supra in Anate mansueta E. Caeterum cum Columella querquedulas, boschides et phalerides simul nominet, Varro querquedulas, phalarides et perdices coniungit, mox subiiciens: quae, ut Archelaus scribit, voce maris audita concipiunt. Quae ut superiores (anates) neque propter foecunditatem, neque propter suavitatem saginantur, sed sic pascendo fiunt pingues. esse negare, non convenit. quamobrem mendum subesse reor, ac pro perdices legendum boschides ut apud Columellam. Bosca rustice puto sartella dicitur, Niphus Italus. accedit autem hoc nomen apud Gallicum cercelle vel cercerelle, quam avem Latinis querquedulam dici putant eruditi quidam. Eberus et Peucerus boscades interpretantur anates sylvestres, quibus rostra latiuscula et sima, color cinereus nigredine variatus, Germanice dictas [GO], id est mediae magnitudinis anates. Querquedulam quidem Latine et boscaden Graece dictam avem eandem existimare nihil prohibet, cum utraque anatum generis, et caetera similis sit, magnitudine tantum inferior. sed de querquedula privatim scribam inferius. Bosca (inquit Turnerus Anglus) avis est aquatica anati similis, sed minor. Quum vero multae sint aves aquaticae anati similes, sed minores, ut sunt telae vocatae ab Anglis, uvigenae et pochardae: eam puto boscam esse, quae proxime ad magnitudinem et similitudinem anatis accedit. hoc quum pocharda faciat, illam Aristotelis esse boscam iudico, Haec ille. Videtur autem dicta pocharda, quod rostrum eius ad cochlearis figuram aliquo modo accedat. nam Galli, quorum linguam Angli in plurimis imitantur, cochleare pocham vocitant. [GR] Nicander dixit ventrem magnum et prominulum. [GR], id est anseris altilis pullum, Idem in remediis contra toxicum.
¶ Est et alterum boscadum genus maius anate, sed minus chenalopece, Athenaeus. Nostri has aut similes anates cognominant magnas, et coeruleas sylvestres, [GO]: Vide infra in Anate fera maiore.
¶ Caeterum quae Phascades, [GR] dicuntur, paulo maiores sunt quam parvi colymbi, (parvae colymbides,) caetero similes anatibus, Athenaeus et Hermolaus Barb. Hae si non querquedulae sunt, (quas paulo ante boscades minores esse coniiciebam,) congeneres saltem ac simillimae, paulo tantum minores fuerint. Phascades anatibus sylvestribus foemellis (quas varias esse dixerunt, nempe cinereas, et nigris albisque maculis distinctas) simillimae, sed minores sunt, Varroni querquedulae, Germanis [GO], Eberus et Peucerus. [GR], aves quaedam, Hesychius et Varinus. [GR], Libyes, Hesychius. Fieri quidem potest ut vulgus [GR] corrupte pro [GR] dixerit, cum utraeque anati similes et minores describantur: et phascadum nomen neque apud vetustiores reperiatur, neque certam eius etymologiam agnoscamus.
DE
QUERQUEDULA, ET SIMILIBUS AVIBUS,
hoc est anati similibus, sed minoribus.
Alites quaedam quae inclusae aluntur, non sunt contentae terra solum, sed etiam aquam requirunt, ut sunt anseres, querquedulae, anates, Varro de re rust. Idem in opere de lingua Latina, cum de anate et mergo dixisset, subdit: Item aliae in hoc genere a Graecis: ut querquedula, cercuris: halcedo, quod ea halcyone. quasi cercuris aeque Graecum sit ac alcyon, pro avis nomine. Ego nihil huiusmodi apud authores Graecos inveni, [GR] tantum pro genere navis brevioris legisse memini. Psellus lib. I de victus ratione Georg. Valla interprete, querquedulas inter alimenta excrementitia numerat. Quid vero Graecus codex eo in loco pro querquedulis habeat, quoniam ad manum non est, ignoro. Querquedula Latinis per onomatopoeiam nuncupata videtur: Graecis boscadem minorem aut phascadem dictam coniicio, ut superius retuli. ¶ Querquedulae quomodo inclusae nutriantur, scriptum est supra in Anate E. ex Columella et Varrone. ¶ In coena quo die Lentulus flamen inauguratus est, praeter caetera anates et querquedulae elixae appositae sunt, Macrobius. ¶ Querquedulam Galli, ut in Boscade dixi, cercellam vel cercerellam interpretantur. Bellonius anatum genera apud Gallos esse scribit farcellas et morillonos. Sunt qui genus quoddam anatis sylvestris minus, Gallice alebrandam vocitent. eandem Italis sartellam dici puto: quanquam Ambrosius Calepinus Italus, querquedula (inquit) semper in aquis natat sicut anas, quam qualiam dicimus a voce. atqui coturnicem Galli et Itali vulgo qualeam nominant. Vulgus nostrum querquedulam corrupte cercedulam vocat, Theodosius Trebellius Foroiuliensis. Hispani puto cerceta. Querquedulam Georg. Agricola Germanice vocat [GO], Eberus et Peucerus [GO]. Georg. Fabricius [GO]. Coniicio autem eandem esse quam apud nos appellant [GO], id est anatem parvam: et a colore [GO], id est anaticulam fuscam: et a locis aquarum coenosis in quibus victum quaeritat, [GO], vocibus diminutivis. (nam alia quaedam maior [GO] vocatur.) Alibi in Germania [GO]: in Helvetia alicubi etiam [GO]. Easdem omnino Ferrariae in Italia rustici qui in foro vendebant, nomen interroganti mihi scavolos et cercevolos (quasi querquedulas) appellarunt. Mediolani audio garganello dici, quod nomen aliqui etiam aliis anatibus aut mergis improprie tribuant. Eliota Anglis querquedulas interpretatur teale. Turnerus quidem Anglis telas vulgo vocari scribit quae
anatibus minores sint, alioqui similes, ut et uvigenae. Uvigenae et teelae (ut Anglus quidam mihi dictavit) non dissimili magnitudine, sed colore, anates sunt. hae caesii (fusci) coloris dorso et pennis, sed pectore albo. illae variis coloribus distinctae, columbis maiores utraeque, et dulcium aquarum incolae, in quibus pisciculis et gramine aquatico vescuntur. in pretio sunt Anglis, quod et praepingues sint ut plurimum, et carnem grati saporis habeant. Telam Anglorum inferiores Germani (Frisii) [GO] vocitant, ni fallor: eamque anate fera minorem faciunt, meanca maiorem.
¶ Querquedulae nostrae sylvestres sunt, elegantes, minores multo communibus anatibus, rostro tamen pedibusque et caetera similes: fuscae (vel subnigrae) sed partem in alis viridem habent, rostro nigricante: superior et anterior colli pars ad rostrum usque plumis obscure ruffis vel castanearum coloris vestitur. Victu eodem quo anates utuntur, (illae praesertim quas nostri scrutatrices vocant, [GO],) rostro enim fundum aquarum et herbas enascentes perscrutantur, vescuntur enim herbis aquaticis, earumque seminibus et vermiculis: quae in dissectarum quarundam ventriculis una cum lapillis inveni: et circa infimum intestinum quatuor digitorum intervallo ab ano, appendices binas retro conversas quinque digitos longas observavi. ¶ Anas parva, [GO], (inquit Georg. Fabricius,) quae proprio nomine querquedula, discernitur a caeteris anatibus corporis exiguitate, et aliis partibus. Rostrum nigrum, caput rubrum, cum viridante utrinque macula, collum nigris albisque pennis quasi squamosum. Gula alba, atris notata punctis, venter item albus. Alae in caesio viridantes, nigris candidisque transversim admixtis pennis. In foemella minus insigne caput, minus gula,
venter magnae anati foemellae similis. In utrisque pedes cum membranis nigris cinerei, Haec Fabricius.
¶ Querquedulae licet per onomatopoeiam potius sic dictae mihi videatur, coniecerit tamen aliquis quoniam querquero, id est frigido et hyemali tempore maxime apparent, ut et reliquae aves aquaticae ferae, (apud nos quidem, et ubicunque lacus aut fluvii sunt qui per hyemen glacie non astringuntur,) inde sic dici potuisse. Iactas me ut febris querquera, Lucilius. Et alibi, Querquera consequitur febris, capitisque dolores. Festus querqueram exponens frigidam cum tremore, a Graeco (inquit) [GR] certum est dici. Ego non [GR] Graece (quae vox apud nullum authorem extat quod sciam) sed [GR] legerim. An tu forte morbum appellari hic putas, aegrotationem cum febri rabida et quercera? Querceram enim gravem et magnam quidam putant dici, Gellius libro ultimo. Is mihi erat bilis querqueratus, Plautus citante Festo. Querquetularia porta Romae dicta quod querquetum intra muros urbis iuxta se habuerit, Festus. Sed apud Plinium 16. 10. Querculana haec porta nominatur: vel, uralii legunt, Querquetulana.
Anas Circia, [GO], a sono vocis ita appellata, cum parva anate habet similitudinem, colore alarum et ventris differens. Alae enim gemmantibus pennis carent, et in hoc genere venter magis maculosus est, Georg. Fabricius. Hoc genus in nostris etiam lacubus Helveticis reperiri puto. Vidi enim non ita pridem, initio Ianuarii captum anatis genus exiguum, paulo maius mergulo, corpore toto fuscum: rostro anatis, hoc est latiusculo, fusco, pedibus etiam fuscis, collo palmum longo, reliquo corpore sex digitorum. Erat autem foemella, et ova continebat. mas nimirum (ut coniicio) colore elegantior est, in ventriculo nihil quam calculos minimos, et semina quaedam herbarum aquaticarum lentiformia fere (minora altioraque lente) subrussa, reperiebam.
Amarellus nominatur in Regimine Salernitano inter aves cibo idoneas. Arnoldus de Villanova aquaticam esse dicit, anati similem, sed minorem.
Ad querquedulas sive anates minores, illam quoque pertinere puto, quae circa Argentoratum [GO] vocatur, nomine ad Gallicum cercella alludente. Color ei varius. rostrum indici fere coloris est. circa caput ruffa est, sed punctis albis aspergitur. vertex niger, gula alba, ut pars etiam ventris superior. duae lineae albae longiusculae ab oculis retro ex latis in angustas tendunt. dorsum nigrum, ut et cauda. alae cinereae, transversis duabus lineis albis distinctae, superiore latiuscula, angusta inferiore, quarum intervallum nigricat, ut et inferior pars alarum. Pectus russum nigris maculis magnitudine figuraque diversis distinguitur. Crura fusca vel cinerea fere. Sed haec omnia ad avis depictae inspectionem scripta mihi sunt. In Germania inferiore alicubi [GO] vocatur, ni fallor.
DE GLAUCIO
Glaucium [GR], dicta avis ab oculorum colore, paulo minor est anate, Athenaeus: et Hermolaus, apud quem maiores pro minores mendose legitur. Idem ab Eustathio repetitur in commentariis in secundum Odysseae, ubi glaucium avem esse [GR], id est anati similem scribit, minorem. Videtur itaque a querquedula vel phascade aut boscade minore, non aliter differre quam oculorum colore, quod authores expresserint. [GR], glaucium, herbae nomen est, proparoxytonum: non paroxytonum ut [GR] avis.
DE PENELOPE
Penelops circa lacus et amnes versatur, Aristot. de hist. anim. 8. 3. numerat autem eum cum ansere et chenalopece, congenerem illis et palmipedem esse insinuans. Graece in codicibus nostris [GR] oxytonum scribitur: sed scribendum [GR] paroxytonum, ut Eustathius, Hesychius, et caeteri omnes habent. Avibus olim adeo delectati sunt homines, ut plerunque decantarent carmina in quibus mentio fieret hirundinis, anseris, columbae aut penelopis, Aristoph. in avibus: ubi Scholiastes, Penelops avis est, similis anati, magnitudine columbae, cuius mentionem fecere Stesichorus et Ibycus, (quae verba ex eo Varinus repetit.)vel, ut aliis placet, [GR] (nisi forte legendum [GR], id est minor, Vuottonus) [GR], hoc est, maior est anate, sed similis. Anserum genus sunt penelopes, et quibus lautiores epulas non novit Britannia chenalopeces fero (alias fere) ansere minores, Plin. 10. 22. Sed vetus lectio, inquit Hermolaus, pro penelopes habet chenalopeces: et posteriore loco pro chenalopeces, ceramides. significat autem ceramides colorem figlini, qualem in plumis quorundam anserum aspicimus. unde nomen quoque gemmarum uni ceramites, Haec ille. verum codices quidam posteriore loco neque chenalopeces neque ceramides legunt, sed chenerotes. Sed cum Plinius omnia fere sua e Graecis transtulerit, et vocabula haec omnia Graeca esse appareat, ea potissimum ad hanc lectionem usurparim quae apud Graecos reperiuntur et anserum generis esse vocabula ipsa testantur, ut chenelopes et chenalopeces: quanquam Hesychius duo haec nomina [GR] et [GR] ab aliquibus pro ave una eademque accipi scribit: ex quo et Varinus repetiit. Ceramides pro avibus nusquam legi. sed forte anseres aliquos hoc colore descriptos Plinius legerat, (si modo sic scripsit,) et non intellecto vocabulo huius nominis aves fecit. Color quidem
[GR], id est testaceus, communis est fere pulveratricibus, ut alaudae, coturnici, perdici, Longolius. Uria, de qua inter mergos loquemur, colore est [GR], Athenaeus. Mnesias Africae locum (forte lacum) Sicyonem, et Cratin amnem appellat, in Oceanum effluentem e lacu, in quo aves quas meleagrides et penelopas vocat, vivere tradit, Plin. 37. 2. Ion poeta penelopem avem [GR] cognominat. habet enim penelops collum plane phoenicei, id est punicei coloris. vox autem [GR] in compositione abundat, Hesychius et Varinus. sed forte [GR] vox non abundat. [GR] enim interpretantur [GR], id est varias. Varius est autem in penelope color, si non alias, propter collum puniceum saltem. aut quia [GR] fimbrias vocant, et [GR] extrema, nomen forte fuerit inde factum quod partes extremas haec avis puniceas habeat. Sed hac de re iudicabunt qui viderint avem. nobis enim ignota est, nisi ea sit anas fera quam Germani appellant [GO], a collo rubicundo aut potius puniceo castaneaeve colore. quanquam non solum collum eius, sed etiam caput puteo colore sit: rostrum fuscum, latum. pectus nigricat, item cauda et extremae alarum pennae, venter albicat, (nisi pictura nos fallit, ex qua haec describimus) et partim ad fuscum vergit: pedes fusci. pupillam oculorum nigram circulus ambit ex flavo rutilus. nota est circa Argentoratum. Nos aliam congenerem et similem illi describemus infra, nempe anatem fuscam maiorem, simili colli et capitis colore. Sunt et mergi quidam collo capiteque puniceo sive castaneae colore, de quibus infra scribemus, ut quae vocantur lingua nostra [GO], et [GO], non adeo tamen quam anates [GO] et fusca fera: aequae tamen aut magis rubet circa collum plumis ruffis iubatus mergus rostro angusto, [GO]. ¶ [GR], Ibycus apud Athenaeum. [GR], Alcaeus in Scholiis Aristophanis.
¶ Penelope filia Icarii et Periboeae, a parentibus in mare proiecta, per aves penelopes in littus exportata servataque est, et a parentibus suis iterum educata, Isacius Tzetzes in Lycophronem. Penelopen Didymus ait [GR] et [GR] (Arnaeam, quod a parentibus abiecta repudiataque esset, Hermolaus) proprie vocatam esse: cum vero Nauplius eam in mare proiecisset, ut propter filium Palamedem se ulcisceretur, nomen mutasse. Sed potius etiam Penelope dici [GR], quod huiusmodi nomen texturae studiosae mulieri conveniat, Eustathius. Hermolaus et Volterranus Penelopen ab avibus istis cum in mare proiecta esset, non exportatam ad littus, sed simpliciter educatam scribunt, sine authore. Vide in Agno in Philologia inter propria. Penelope dictus ludus describitur ab Athenaeo lib. I. in quo calculos ([GR], ludum ipsum [GR] vocat. ludebant autem stantes) utrinque per vices aut fortes ad calculum in medio positum, quem Penelopem vocabant, emittere solebant, donec aliquis Penelopen de suo loco depulisset. quo facto oportebat illum ex eo loco, in quo calculus a primo iactu remanserat denuo Penelopen petere: quam si caeteris globis omnibus intactis assecutus esset, victor habebatur. Hunc ludum procos Penelopes exercuisse ait Appion, calculis quinquaginta quatuor utrinque dispositis erant enim proci omnes numero centum et octo, veluti ominis captandi gratia. nam qui vicisset, de nuptiis iugendae sibi Penelopes bene sperabat. Non dissimilis puerorum nostrorum ludus videtur, quo nuces proiiciunt per vices, ad quaternarios nucum cumulos, ut evertant, etc.
DE CAPELLA AVE
Capella avis, (ut Gaza vertit. [GR] Graece legitur, id est capra) penelops et vulpanser, circa lacus et amnes versantur, Aristot. de hist. anim. 8. 3. nec alibi usquam eius mentionem invenio. Videtur autem illis congener quibus cum numeratur, hoc est anatibus, et similiter palmipes. Unde vero caprae nomen ei contigerit, cum avis nobis incognita sit, non facile est divinare. nam vel voce, vel aliqua corporis parte ut capite, quemadmodum et capriceps avis: vel oculorum colore, quem caprinum ([GR] vocant) ad capram quadrupedem forte accesserit. Sic et glaucium anaticula ab oculorum colore nominatur. Bellonius vanellum avem ([GO]) vulgo hodie in Graecia [GR], id est capram vocari ait, nimirum a voce. Vide plura in Vanello.
DE
BRENTO ANATIS AUT MERGI
specie: & alia eiusdem nominis ave montana.
Brenthus ([GR]) larus et harpa dissident: quoniam omnes e mari victum petunt, Aristot. de hist. anim. 9. 1. ubi Plinius pro laro gaviam vertit, pro brentho anatem: quem et Theodorus secutus est. Albertus (nimirum ex interprete Avicennae, bathyos habet pro brentho, et merguli pisces venantis speciem interpretatur. Et sane videtur mergi potius quam anatis genus esse: et quoniam similiter ut larus et harpe piscibus vivat (id quod mergi, non anates faciunt) iccirco eis inimicus esse. Caeterum eiusdem lib. cap. II. Aristoteles brinthum ([GR], ut in Graecis nostris codicibus legitur. Theodori vero translatio hic etiam brenthum habet, legi autem [GR] etiam per ε. in codicibus quibusdam Graecis testatur Niphus) diversam avem, quae montes et sylvas colat, victu probo et voce sonora: vel si Graece mavis, [GR]. Ubi Niphus, Avis est monticola, generis
unci apud nonnullos (authorem non adfert) sed non cognoscitur in regione nostra. alibi vero (inquit) interpretatur anas, quod hic non licet, cum monticola dicatur. [GR], fundus, tumulus, et avis quae etiam [GR] dicitur, Suidas. iisdem duobus modis apud Varinum scribitur, et cossyphos, id est merula exponitur. [GR] avis quam aliqui cossyphum dicunt, Hesychius. Sed brenthum de quo priore loco diximus anatis aut mergi genus esse coniicio, cum alias tum quia adhuc Angli anates quasdam brantas appellant, de quibus paulo mox scribetur: et Galli anatis parvae genus, alebrandam, querquedulam nimirum aut congenerem.
¶ [GR] pro superbia apud Comicum legitur, unde [GR] unguentum celebre: et verbum [GR] quod est [GR], superbe et procaciter se gerere, Eustathius. proxima huic vox Germanica est eiusdem fere significationis [GR], superbire et aliquam nobilitatis ostentationem vultu ac gestibus ad id compositis prae se ferre. [GR], Athenaeus circa finem lib. 13. Plura de his vocibus lege apud Grammaticos: ubi hoc annotandum occurrit, quod apud Hesychium etiam [GR], id est tumulum dici, errore forsan librariorum pro [GR], id est fastum et superbiam, legitur.
DE BRANTA VEL BERNICLA.
Plinius, inquit Turnerus Anglus, duo praecipua anserum genera facit, penelopes (alias chenalopeces. vide supra in Penelope) et quibus lautiores epulas Britannia non novit chenalopeces prius, deinde chenerotes legantur, mihi (inquit Turnerus) magis approbatur. nam et nos una ave locupletat, et penelopes anatini potius quam anserini generis eruditis esse videntur. Deinde cum chenalopecem descripsisset: Chenerotes vero (inquit) quaenam aves sint, puto paucissimos hodie esse qui noverunt. Neque ego, licet Britannus, chenerotes nostros satis novi. nam praeter duo Aristotelis genera, (anserem scilicet domitum et ferum,) anserum adhuc duo genera novi in Britannia, ad quorum neutrum si chenerotes pertineant, illos mihi penitus ignotos esse ingenue fatebor. Prior anser a nostris hodie branta et bernicla vocatur, et fero ansere minor est, pectore aliquousque nigro, caetero cinereo. anserum ferorum more volat, strepit, paludes frequentat, et segetem depopulatur. Caro huius paulo insuavior est, et divitibus minus appetita. Nidum berniclae, aut ovum nemo vidit: nec mirum, quum sine parentis opera berniclae ad hunc modum spontaneam habeant generationem. Quum ad certum tempus, malus navis in mari computruit, aut tabulae, aut antennae abiegnae, inde in principio veluti fungi erumpunt: in quibus temporis progressu, manifestas avium figuras cernere licebit, deinde pluma vestitas, postremo vivas et volantes. Hoc, ne cui fabulosum esse videatur, praeter commune omnium gentium littoralium Angliae, Hiberniae et Scotiae testimonium, Gyraldus ille praeclarus historiographus, qui multo foelicius quam pro suo tempore Hiberniae historiam conscripsit, non aliam esse berniclarum generationem testatur. Sed, quum vulgo non satis tutum videretur fidere, et Gyraldo ob rei raritatem non satis crederem: dum haec, quae nunc scribo, meditarer, virum quendam, cuius mihi perspectissima integritas fidem merebatur, professione Theologum, natione Hibernum, nomine Octavianum, consului num Gyraldum hac in re fide dignum censeret: qui per ipsum iurans, quod profitebatur evangelium, respondit, verissimum esse, quod de generatione huius avis Gyraldus tradidit, seque rudes adhuc aves oculis vidisse, et manibus contrectasse: brevique si Londini mensem unum aut alterum manerem, aliquot rudes aviculas mihi advectas curaturum. Porro haec berniclae generatio non usqueadeo prodigiosa illis videbitur (inquit) qui quod Aristoteles de volucre ephemero scripsit, legerint, quod in Hyspani fluvio ex folliculis quibusdam erumpat, etc. Alter anser (ex duobus quos solos mihi in Britannia notos dixi ultra duo anseris Aristoteli memorata genera) marina avis est, vulgo dicta a [GO], in mari Scotico circa insulam Bassi, ex venatu piscium victitans, (etc. vide inferius in Ansere Scotico post caput de Anseribus diversis.) Iam quum anserum genera licet diligentissime inquirens, apud Britannos plura invenire non possim, chenerotes (qui ab amore mihi nomen habere videntur) aut berniclae aut Bassani anseres sunt, aut mihi prorsus ignoti, Hucusque Turnerus. Idem post librum suum de avibus publicatum, in epistola ad me data, Berniclas sive brantas (inquit) ex putridis navis malis fungorum more nasci, minime fabulosum esse doctorum et honestorum virorum oculata fides mihi persuasit. Branta anserem palustrem valde refert: his tamen notis ab eo differt. Branta brevior est, a collo quod rubescit nonnihil, ad medium usque ventrem, qui candicat, nigra est. anserum more segetes populatur. In Vuallia (quae pars est Angliae) in Hibernia et Scotia aves istae adhuc rudes et implumes in littore, sed non sine forma certa et propria avis, passim inveniuntur. Et rursus, Praeter brantam aut berniclam est alia avis, quae originem suam arbori refert acceptam. Arbores sunt in Scotia ad littus maris crescentes, e quibus prodeunt veluti fungi parvi, primum informes, postea paulatim integram avis formam acquirunt, perfectae tandem magnitudinis illae, rostro aliquantisper pendent, paulo post in aquam decidunt, et tum demum vivunt. Hoc tot tantaeque integritatis viri affirmaverunt ut credere audeam, et aliis credere suadeam, Haec ille. Eliota Anglus aves quas angli barnaclas vocitent, Chenalopeces esse coniicit. Meminit harum avium
(brantae sive berniclae dico) Olaus Magnus quoque in descriptione Septentrionalium Europae regionum, ex fructu arboris cuiusdam nasci scribens in parvis insulis circa Scotiam. In Scotia (inquit Seb. Munst.) inveniuntur arbores quae producunt fructum foliis conglomeratum: qui cum opportuno tempore decidit in subiectam aquam, reviviscit, convertiturque in avem vivam, quam vocant anserem arboreum. Crescit eadem arbor in insula Pomonia, quae haud procul abest a Scotia versus aquilonem. Veteres quoque cosmographi, praesertim Saxo Grammaticus, mentionem faciunt huius arboris, ne quis putet esse figmentum a novis scriptoribus excogitatum. Aeneas Sylvius quidem de hac arbore in hunc modum scribit: Audiveramus nos olim arborem esse in Scotia, quae supra ripam fluminis enata fructus produceret anatum forma: hos maturitati proximos sponte sua decidere, alios in terram, alios in aquam: et in terram deiectos putrescere, in aquam vero demersos, mox animatos enatare sub aquis, et in aere plumis pennisque evolare. De qua re cum avidius investigaremus dum essemus in Scotia apud Iacobum regem hominem quadratum, didicimus miracula semper remotius fugere, famosamque arborem non in Scotia, sed apud Orchades insulas inveniri. ¶ Iunius Dentatus Parthenopaeus, vir apprime nobilis et eruditus, referre solebat pleraque prodigiosa et admirabilia, inter quae miraculum ingens in penitissimis oris Britanniae et sinu intimo, ubi aestus effusi Oceani, secundi et reciproci ad Lunae augmenta et damna, ac frequentes fluxus maris et refluxus, haud secus quam tempestas statis vicibus littora infestant, ab authoribus memorati existunt, saepe malos et navium carinas vetustate tabescentes, ad littora expositos, et diutina aqua madefactos. quosdam veluti fungos brevi pediculo, iuxta aquas gignere, paulatimque adolescere inter fluctus, lapisque diebus etiam moveri, sed tamen a trunco minime divelli. Interiecto deinde tempore velut ad iustam magnitudinem pervenerint, mirum dictu tradit, quod omnem superat fidem, fungos eiusmodi ita genitos, a trunco sponte evelli, mox alis emissis et penniculis enatis evolare, et marinas aves existere, vescique pisciculis littoralibus, perque maria passim enatare, pariterque apud incolas mirum non haberi: sed quia passim id evenire soleat, quotidiano usu miraculum esse desinere, Alexander ab Alexandro dierum genialium 4.9. ¶ Genus testatum quoddam navigiis putrescente faece spumosa adnasci apud Aristotelem legimus. ¶ Barliatae (vox corrupta videtur, malim brantae vel berniclae) dictae aves e ligno crescunt. Fertur enim abiegnum lignum in aqua marina relictum, cum paulatim putruerit, humorem crassum emittere, quo densato parvae species avium formentur ad magnitudinem alaudarum, quae nudae primum paulatim deinde plumis vestiantur, et rostro interim a ligno suspensae per mare fluitent usque ad maturitatem, donec se commoventes abrumpantur, et ita demum ad iustum incrementum perveniant, (et, ut Iacobus Athonensis episcopus in Orientali historia scribit, sicut aves caeterae volare incipiant,) Isidorus. De his certum est quod in orbe nostro circa Germaniam nec per coitum generant, nec generantur, Bartolemaeus Anglicus. Berneca (Bernicla) quae ex arbore nascint, in quibusdam quoque Flandriae partibus invenitur. Haec avis superfluitatem non habet, sicut nec arbores, Obscurus.
Barbates (inquit Albert. lib. 23. de hist. anim. malim brantae vel barniclae) aves falso quidam dicunt iccirco nominari vulgo [GO], (id est anseres arborum) eo quod ex arboribus nascantur, a caudice et ramis dependentes, et succo qui inter corticem est nutriantur. dicunt etiam aliquando ex putridis lignis haec animalia in mari generari, praecipue ex abietum putredine, asserentes a nemine unquam has aves visas coire vel ova parere. Sed hoc omnino absurdum est. lego enim alii complures mecum vidimus eas coire, et ova fovere et pullos alere.
Avis haec aliquanto minor ansere est, et rostrum anseris habet: caput quasi pavonis (alias, colorem capitis ut pavo, sed nullam e pennis cristam:) pedes nigros ut cygnus, digitos membrana coniunctos ad natandum. color in dorso cinereus ad nigredinem declinat. struma (collum parte supina) nigra est, venter cinereus vel subalbidus, Hucusque Albertus. ¶ Diversus ab hoc videtur anser arboreus, Germanice vulgo dictus, [GO], coloribus praecipue differens, cuius iconem egregius pictor et auceps Argentoratensis ad avium (ut ait, avem enim ipse non vidi) expressit, quam hic adiecimus. Ansere paulo minor est, et in salicibus moratur infra supraque aquam. Rostrum ei nigrum (ut pictura indicat) qui color etiam capitis est, collique proni, dorsi, caudae et alarum, circa oculos et gula tota sive collo supino albicat, ubi et maculis quibusdam cinereis aut fuscis notatur, quae in pectore fusco magis nigricant, in ventre tum nigricantes apparent. crura fusca.
ITERUM
DE EISDEM,EX DESCRIPTIONE
regni Scotiae Hectoris Boethii.
Has figuras avium, quas Scoti Clakis appellant, ut et alias quasdam Scotici maris, quas infra memorabimus, doctissimus Io. Ferrerius Pedemantanus ad nos misit, praestantissimi apud Scotos viri Henrici a S. Claro liberalitate. Mari huius generis rostrum acutius, foeminae obtusius est, ut geminae icones ostendunt.
Restat iam de anseribus (inquit Hector Boethius) quos [GO] appellant, quosque vulgo perperam in arboribus nasci in his insulis (Hebridibus) credunt, ea quae huius rei cognoscendae multo iam tempore studiosi re diligenter explorata perspectaque cognovimus, disserere. Mari enim illis interiecto mihi magis eorum procreandi vis quaedam inesse videtur quam alicui alii rei. Variis enim modis, verum in mari semper, provenire conspeximus. Etenim si lignum in id mare proiicias, temporis tractu primum in eo vermes excavato ligno nascuntur, qui sensim enatis capite pedibusque atque alis plumas postremo edunt. demum anseribus magnitudine aequales, cum ad iustam pervenerint quantitatem, coelum petunt avium reliquarum more remigio alarum per aera delati. Id quod luce clarius anno a partu virgineo millesimo quadringentesimo nonagesimo plurimis spectantibus in Buthquhania visum est. Nam quum in eam ad Pethslege castellum fluctibus huiuscemodi lignum quoddam ingens delatum esset, rei novitatem, qui primi conspexerant admirantibus, ad loci illius dominum accurrentes rem novam nunciat. Is adveniens trabem serra dividi iubet, quo facto ingens confestim apparet multitudo partim vermium, aliis adhuc rudibus, aliis membra quaedam formata habentibus, partim etiam formatarum perfecte avium: inter quas quaedam plumas habebant, aliae implumes erant. Itaque rei miraculo stupentes iubente domino in templum D. Andrea Terae (alias Tyrae, et melius. id pago cuidam nomen est) lignum comportant, ubi et hodie menet undique sicuti erat, a vermibus perforatum. Huius simile duobus subinde annis in Taum aestu appulsum ad Bruthe castellum multis accurrentibus ostensum est. Nec diversum est quod exinde duobus rursum annis Lethe portu Edinburgensi universum populum spectare contigit. Ingens enim navis, cui insigne ac nomen Christophori erat, ubi tres perpetuos annos ad unam Hebridum in anchoris constitisset, huc reducta atque in terram subducta, plena omnia exesis trabibus qua mari semper mersa fuerat, vermium huiuscemodi rudium partim aut perfectam nondum avis formam habentium, partim iam absolutorum, ostendit. Caeterum cavillari id quispiam possit
arborum truncis ac ramis, illis in insulis natarum, virtutem hanc inesse: Christophorum quoque illam ex trabibus Hebridianis contextam asserens. Itaque quod ipse quoque abhinc septem annis vidi haud gravabor in medium adducere. Alexander Gallovidianus Kilkendensis ecclesiae pastor (vir praeter insignem probitatem rerum admirandarum studio incomparabili) cum extracta alga marina inter caulem et ramos a radice statim pariter et usque ad cacumen enatos qua coniunguntur conchas adnatas videret, rei novitate attonitus, mox cognoscendi studio eas aperit, ubi magis multo quam antea obstupefactus constitit. Non enim piscem in testis conclusum comperit, sed, (dictu mirabile) avem, ac pro illius magnitudine testas quoque inauctas. quibus enim parvae inerant, et ipsae quoque apertae eas pro quantitate complectebantur. Itaque ad me extemplo, quem eiusmodi rerum cognoscendarum iam olim magna cupiditate detentum noverat, celeriter accurrit, remque omnem monstrat, non magis rei miraculo obstupefacto, quam re tanta ac tam inaudita conspecta, laeto. hac enim re satis constare arbitror, non haec procreandarum avium semina aut truncis, aut arborum inesse fructibus, sed ipsi Oceano: quem Maro, ut Homerus, patrem rerum haud temere appellavit. Verum quoniam id fieri videbant cadentibus in aquam arborum ad littus positarum pomis, ut temporis tractu ex illis eae apparerent volucres alites, in eam sententiam abducti sunt, ut poma illa in ipsas commutari opinarentur, sed falso. Nam tempore adnatis ex vi maris primum vermibus, atque iis sensim excrescentibus, vicissimque pomis illis ex humiditate corruptis disparentibusque, non satis accurate perspicientibus ex illis in has transmutari formas visae sunt, Hector Boethius.
DE PUFFINO ANGLICO.
Avis quaedam aquatica, anati similis colore (licet viridem colorem circa caput et collum non habeat) et rostro, magnitudine minor, plumosa, apud Anglos (ut audio) puffin vocatur. sale conditur, et in deliciis habetur. editur etiam quadragesimae tempore, quod videatur quodammodo piscibus affinis, cum sanguinem frigidiorem habeat. In mari degit, et volat, ubi etiam capitur, ut Anglus quidam nobis narravit. Et rursus alius quidam Anglus eandem avem his verbis nobis descripsit: Marina est, consimili pene forma cum ave quam Angli cotam appellant (aut fulicae nostrae fluviatili) nisi quod exilior est, et colore magis subfusca, (quam nigra:) pennis caret, plumis tantum ceu lanugine quadam vestitur. itaque subvolare non potest. suburinans alga et cochleis victitat. Si quando vel metu vel aliam ob causam locum ocyus mutare instituit, alarum pedumque extremitate nitens, aquas celeriter quasi prorepens praeterlegit. Retibus gregatim capiuntur, vasique sale conditae in quadragesimam reponuntur, Haec ille. Turnerus tertium urinatricis genus, quod anserculo nuper ab ovo excluso simile facit, rostro tantum exiliore, pro pennis lanuginem quandam habere scribit, nec in mari sed stagnis aut fluvius non rapidis degere. Veteres Graeci in gripho avem non avem pro vespertilione dicebant, Angli puffinum suum, quem avem natura fecit, non solum nomine, sed re ipsa etiam et licentia cibi, avem non avem vel avem piscem faciunt.
DE
ANATIBUS FERIS IN HELVETIA
communibus, quarum nomina Latina nobis incerta sunt:
& primum de duabus Anatibus feris torquatis.
ANAS FERA TORQUATA MINOR
ANAS fera torquata, quae magnitudine, forma et voce inter caeteras proxime ad cicures accedit, (aut magnitudine etiam superat,) a nostris appellant [GO], id est anas magna, et a voce [GO]. ad Constantiensem lacum a capitis alarumque coloribus [GO]. Circa Verbanum lacum Italice, ni fallor, ceson: quamquam aliqui cygnum sic appellant. Caput ei viride, rostrum subflavum. collum superius viride est, infra castaneae coloris, in medio circulus albus, unde torquatam appellavimus: ut videri possint anates illae quas Aristophanes [GO], vocat et Scholiastes pennis candidis tanquam zona ambiri scribit. In mediis alis transverso situ coeruleus color est, (inde nomen apud aliquos, [GO],) qui tamen pro diverso ad Solem obiectu variat: paucis infra supraque pennis candidis. Pars dorsi caudam versus ex coeruleo fere ad viridem et nigrum inclinat. inferius puto, nigra st. Venter ex albo cinereus et varie maculosus, vel (ut Graece dicam,) [GO]. quae quidem varietas ex macularum punctis per pennas quasi guttatim dispersis in aquaticis avibus non pauci spectatur. Cruribus rubet. ¶ Idem genus Eberus et Peucerus describunt, his verbis: Anates sylvestres maiores, quas Germani [GO] vocant, (id est anates maiores vel Martias a Martio mense,) ima supremaque corporis parte caesiae sunt. pennas alarum et aliis aspersas coloribus, praecipue tamen purpureo nitentes habent. collo capitique viredo ad nigredinem tendens inest, medium collum candidus ambit circulus. Foemellae variae, sed cinereae et nigris albisque maculis distinctae, Haec illi. Non alias equidem boscades maiores Athenaei esse dixerim, quarum supra memini. ¶ Easdem anates a nonnullis in nostra regione puto appellari [GO], id est anates saepium. nimirum quod circa saepes in fluviorum
ripis (quanquam illae de quibus superius scripsi in lacubus frequentes sunt) obversentur. aiunt illas magnitudine cicures aequare, coloribus insigniri pulchris, viridi, spadice vel castaneae, vario: in mediis alis virere, pedibus rubere. Anas sylvestris vera (id est domesticae maxime similis, inquit Albertus) dorso et ventre grisea (cinerea) est. mas in collo quasi pavonis radiantes habet pennas, colore composito ex viridi et coeruleo, torquem album circa collum, et in alis versus ventrem maculam virore splendentem. sed foemina magis declinat ad nigrum colorem cum cinereo mixtum. Est autem vox foeminae crassior, maris acutior, ut in omni anatum genere. Caeterum hoc genus anatis duplex est, nempe maius et minus, utrunque notum apud nos, Haec ille.
DE ANATE FERA TORQUATA MAIORE.
Unius generis, ut ex Alberto recitavi, anatum torquatarum duae sunt species: de minore iam dictum est. maior apud nos vulgo nominatur [GO] vel [GO], hoc est anas scrutatrix. quod rostro fodiens fundum, arenam et herbas, victum sibi perscrutetur, quod et reliquae proprie dictae anates faciunt: sed haec forte magis aut frequentius, cum corpore etiam maior sit. Glandes etiam amat et avenam, et in agros avena consitos aliquando involat. Coloribus cum praecedente magna ex parte convenit, praesertim rostri, capitis et colli, etc. Qui venantur eas apud nos in lacubus, tandiu persequuntur donec fatigatas capiant.
Anas magna, [GO]. Rostrum eius in medio nigrum, a lateribus flavescens: tergum in nigro flavicante maculosum. Venter reliquo corpore dilutior. Alae cinereae, in quibus pennae quaedam lineis duabus transversis albae, quaedam insigni fulgore sic radiantes, ut aliter in opaco, aliter in sole gemmare videantur. In mare omnes propemodum partes insigniores. Rostrum flavum, caput collumque gemmantis viriditatis, medium collum circulus ambit albus: pars altera spadicis colore est. Venter magis varius atque densus, plumas perdicum habens similes. Cauda in nigro viridans, quae in foemella, tergo aequalis est: pedes crocei, qui in eadem foemella, lutei, Georg. Fabricius.
Anas graminea vel iuncea, [GO], nomen habet apud Misenos, quod certo graminis iuncive genere (cui a foliorum angustia nomen vulgare [GO] vide supra in Anate C.) pascatur, inque eo frequens versetur. rostro et pedibus nigris. reliqua cum anate magna illi sunt aequalia, color tantum corporis est dilutior, Idem.
DE
ANATE FERA FUSCA VEL MEDIA,
id est mediae magnitudinis.
Anas sylvestris fusca a colore dicta apud nos, [GO], magnitudine et figura ad urbanam accedit. Rostrum ei latum, inferius omnino nigrum: superior vero rostri pars ante et retro tantum nigricat, per medium ex fusco albicat. Caput totum et maxima colli pars colore ruffo vel castaneae splendent nitentque. Inferior vero colli pars iuxta dorsum et pectus undique nigricat, ut dorsi etiam finis et cauda. Reliqua dorsi pars cum alis, mustelinum colorem refert ut mures pontici seu varii dicti. insunt autem pennae vario colore distinctae ex
albis nigrisque lineis cymatili ductu perquam elegantes. Idem in ventre color, sed obscurior: a quo praecipue ventris colore nomen anatis fuscae a nostris impositum videtur. Interior alarum pars pennis albis constat. Crurum color glaucus. digiti quoque pedum glauci vel subalbi, sed nigris membranis coniuncti. Idem aut omnino proximum genus est, quod supra a colore nominavimus [GO], (quo nomine circa Argentoratum utuntur,) et an penelops dici posset dubitavimus, cum similiter [GR] et [GR] sit, hoc est collo puniceo et vario, et anatum generi adscribatur. nam de magnitudine nihil habemus: cum Scholiastes Aristophanis et magnitudine columbae, et rursus anate maiorem penelopem describat. Esto igitur nobis tum rothalsa tum anas fusca ( sive una plane species est, sive generis unius proximi duae species minimum differentes) non aliud quam penelops veterum, donec alius aliquid certius adferat. Eberus et Peucerus anates quasdam Germanice vocant [GO] (hoc est mediae magnitudinis, ut ego interpretor,) latiusculis et simis rostris, cinereum colorem nigredine in eis variante, et veterum boscades esse suspicantur. Sunt autem hae vel eaedem cum illis quas hic descripsimus: aut saltem magnitudinis ratione idem vocabulum Germanicum eis convenit.
Anas mediocris (inquit Georg. Fabricius) [GO], a magna differt quantitate et forma: minor enim est, minusque colorata, in alis praesertim atque pedibus: nam et horum membranae nigrae
sunt, quae in anate magna flavescunt: et venter quoque candidior, ac minus varius. Alae in masculis partim nigrae, partim albae sunt, et pauculis pennis rubris tinctae.
DE ANATE MUSCARIA.
Anas muscaria, [GO], sic vocatur a nostris, quod muscas supra aquam volantes captet. Huic quoque ut superiori magnitudo et figura fere ut domesticae anati. Rostrum latum et fimum, cuius lamina superior per medium nigricat, utrinque flavet: inferior plane crocea est. longum, quatenus extra plumas eminet, digitos duos. Dentes utrinque serrati, latiusculi, et quodammodo membranacei, flexiles, eminentes. inferioris tamen laminae dentes minimum eminent, et strias oblongas ducunt. Color plumarum per totum fere corpus varius est, ex nigricante, charopo, albo et mustelino alicubi mixtus vel, ut breviter dicam, qualis perdicum fere,
hoc est [GR], ut pulveratricum plerarunque, sed distinctus. Ventris plumae albent, interius fuscae. Pedes flavent. digiti nigricantibus membranis cohaerent. collum tam supina quam prona parte [GR] est, hoc est varium quibus supra dixi coloribus. Vertex magis nigricat quam caeterae partes: qui color etiam in alis habetur. eaedem et cauda breves sunt. Huic congener videtur anas strepera, quam infra describemus Georg. Fabricii verbis. Sed in Podamico lacu circa Constantiam aliud etiam anatis ferae genus muscarium appellari audio, quod alibi a coeno palustri etiam [GO] (ut querquedulae diminutiva voce [GO]) et [GO] dicatur, corpore magno et coloribus elegantissimis insigni, unde eandem quam supra torquatam maiorem nominavi esse coniicio. Sed caeteras etiam anates plerasque muscas sectari aiunt. Georg. Fabricius aliam nobis muscariam descripsit, quae apud Misenos nominetur [GO] vel [GO]. Haec (inquit) muscas captat, et ideo a pueris delectationis causa alitur. ad quod respexit in Captivis Plautus, Patriciis pueris aut monedulae, Aut anates, aut coturnices dantur, quis cum lusitent. Muscis autem suspenso gradu placide ingrediens insidiatur. Rostrum longum et molle, et colore cinereum: qui et reliqui corporis est, excepto ventre, qui nonnihil candidior. Vocem noctu lachrymanti aut lamentanti similem edit. paulo maior est motacilla, Haec Fabricius. sed apparet eum motacillam nobis hoc nomine ignotam facere.
DE
ANATIBUS PLATYRYNCHIS,
id est latirostris.
Figura haec schellariae nostrae rostri
lassitudinem non exprimit: quod emendabit
pictor, si quis colores addet.
Anatem platyryncum appello a rostri latitudine. rhyncos enim non de suibus tantum dicitur, ut quidam putant, sed etiam de avibus, non rhamphos modo, ut annotavit Eustathius. Nostri schellariam vocant, [GO], a nostri figura, ut coniicio. imitatur enim quodammodo genus quoddam crepitaculorum ex aere, quae Germani schellas nuncupant: vel potius, quoniam inter volandum (ut audio) alis suis ita perstrepat, ut crepitaculorum huiusmodi sonum repraesentet. Rostrum ei nigrum, breve, medio palmo (id est duobus digitis) longum, et eiusdem fere latitudinis: non planum aut simum ut muscariae, sed convexum instar clypeorum, quare aliqui [GO], id est clypeatam appellant. Haec etiam anatis urbanae magnitudinem non excedit, ut et muscaria: et pedes similiter flavos habet, sed maiores, longiores: et digitos itidem nigris iunctos membranis. Pennae ubique nigrae sunt, sed in collo nigricant ex albo: in alis inferioribus albae. Capitis color qui castaneae obscurus, vel ruffus admixto nigro. Prona (anterior, puto) pars inferiores vero oblongas strias ducunt ut in muscaria anate. Lingua nigricat. Audio eam piscibus quoque vesci. Eadem vel omnino congener est, quam clangulam Geor. Fabricius nominavit. nam et Miseni (ut scribit) appellant [GO], ab alarum clangore, quae firmissimae sunt, nec sine sono in volatu moventur. Rostrum ei latum, sed breve ac obtusum, et nigrum, caput magnum et in nigro viridans. secundum oculos, qui in hoc genere pulchri sunt, utrinque macula alba est, in foemella nec viror ille, neque haec macula apparet, (figuram schellariae nostrae ex foemina factam arbitror, quoniam macula caret.) Tergum et cauda nigra, alae partim nigrae, partim candidae. gula cum ventre tota candida. in foemella gula nonnihil in cinereo maculosa. Pedes in ambabus flavi, Haec ille. Sed capitis etiam quam misit iconem apponemus, ut et rostri latitudo (non expressa a pictore nostro) et macula secundum oculos, appareant.
Caput Clangulae.
Rursus idem vel maxime congener platyrynchi anatis genus est, quod audio vocari a Germanis (circa Argentoratum) [GO], nescio qua nominis ratione, cuius generis etiam fuscam speciem inveniri aiunt, illam nimirum quam supra descripsimus:) ab Anglis scheldrake, quae vox ad Germanicam [GO] accedit. Rostrum ei similiter breve et bene latum (ut in pictura ad me missa conspicor) et nigrum. ut caput etiam ac dorsum et alae: quarum tamen in medio magna pars alba est, et rursus in superiore parte. colli etiam pars inferior, pectus et venter albent. inter rostrum quoque et oculos albae sunt maculae. reliqua circa oculos pars maculis e coeruleo viridibus ambitur. Crura et pedes e ruffo flavescunt. Sed alii aliter describunt scheledracum Anglorum: vide infra inter Mergos magnos.
Alterum apud nos genus platyrynchi anatis, similiter ut primum [GO], id est clypeatam nuncupant: aliqui privatim [GO], ob insignem rostri latitudinem, quae ad duos pollices accedit. tascham enim appellant nostri marsupii genus latiusculum quod a zona suspenditur. Rostrum ei nigrum, latum et in fine quadam cochlearis specie. mediae extremitati brevis quidam et parvus uncus adiungitur. inferior rostri pars sive lamina superiorem ita subit ut intra eam tota includatur. Dentes ab utraque rostri parte molles, flexiles, recti, in hoc anatum genere (quod sciam) omnium longissimi, ad dimidii digiti longitudinem, aut forte etiam caeteris anatibus dentes aeque longi, sed rostro magis adhaerent, non ita prominent. Caput nigricat, sed occipitium et pars posterior usque ad medium colli viriditatem prae se fert. Collum duos palmos longum. Reliquum corpus ut anatis communis, vel aliquanto minus. Pedes et crura crocei coloris. plumae ventris ruffae (quae in superiore genere albae sunt.) Superior alarum pars ex cinereo coerulea. reliquae pennae partim fuscae, partim subvirides. Hanc quoque pisces captare aiunt.
Caput Fuligulae.
Anas fuligula (sic vocat Geor. Fabricius imitatione Germanicae vocis apud Misenos [GO]) a fuligineo totius corporis colore. rostrum ut in clangula breve est, ut in latirostra (maiore, mox describenda) latum. unde et latirostra minor vocari potest. In alis una linea transversim alba. venter albus. pedes ut anatis parvae (querquedulae,) a qua etiam non differt magnitudine.
Anas latirostra maior, [GO].
Huic rostrum duplo fere, quam in caeteris latius, idque in mare nigrum, in foemella modo flavescens, modo maculis varium. Striae quoque longae, et frequentes magis, quam in ullo alio genere. Collum in albo cinereoque maculosum, gulae pars inferior alba. Alae in parte superiore isatidis colore sunt, media albae, postrema in nigro viridantes, reliqua cinereae. Venter spadicis colore, in foemella mediocri anati fere similis, in albo flavescens. pedes cum primo genere conveniunt, in utroque sexu, Georg. Fabricius.
Caput Latirostrae maioris.
¶ His aliam speciem addo quam peregrinam esse aiunt, et [GO], id est avem marinam cognominant: rostro itidem brevi, latoque et convexo, ad coeruleum colorem dilutum inclinante: pars media tamen nigricat, ut et caput et cauda extrema, et longiores alarum pennae: quae tamen duabus zonis distinguuntur, inferiore alba: et superiore similiter, sed quam per medium linea ruffa dividat. Collum breve, album inferius. dorsum fuscum. pectus ruffum: ut etiam pedes, sed hi dilutius. Latera cinerea, fuscis et brevibus punctis lineisve distincta. Oculos puncta obscure viridia ambiunt. Sed hanc quoque descriptionem picturae tantum intuitu confecimus. Quaerendum an haec sit [GO] dicta apud Frisios, avis aquatica anate minor, sed rostro latiore.
Anatem quandam cirrhatam nostri a corpulentia [GO] appellant: cui itidem rostrum latiusculum, corpus gallinae magnitudine, plenum et obesum: quamobrem in cibo caeteris plerisque praefertur. Totum rostrum superius in hac glauco colore est: inferius nigrum. Caput etiam et collum undequaque nigra. mas apicem in vertice gerit nigris pennarum cirrhis conditum: prope quem pennae utrinque ex nigro virent. Dorsum est fuscum punctis albicantibus tanquam pulvere inaequaliter aspersum, quae tam parva sunt ut lateant nisi penitus aspexeris. Fuscis alarum pennis candidae subsunt, quarum extremitas iterum nigrescit. Cauda brevis, ut anatum generibus, undique fusca. Venter et supinae partes alarum albent. Pedum digitos glaucos nigrae coniungunt membranae.
DE
ALIIS QUIBUSDAM ANATIBUS, QUAS
Georg. Fabricius apud Misenos nobis descripsit
Anas fistularis, [GO], a sono acutiore, quem fistula modo emittit, denominata, aeris meatus in rostro habet latiores: rostrum colore isatidis, circa unguem ductus nigros quasi fila. Collum rubro nigroque varium. tergum partim plumbeum, ut venter anatis magnae, partim rubris nigrisque pennis temperatum. Ala parte superiore cum tergo conveniunt, media maximaque albae sunt, ima cinereae. In foemella vero nec rostrum, nec tergum, nec alae eodem sunt ornatu: solus venter in utrisque candidus.
Anas strepera, [GO], a vocis strepitu graviore. Rostrum nigrum, collum in nigro alboque quasi squamosum, dorsum in cinereo flavicans, subalae quasi perdicum pennae. Alae rubras, nigras, albas pennas permixtas habent. Venter superne candidus, cauda nigra, et in extremo cinerea. Pedes lutei, membranae nigrae. Haec muscariae nostris appellatae, quam supra descripsimus, congener videtur.
Anas caudacuta, [GO], nomen a cauda longiuscula accepit. Rostrum superne nigrum, a lateribus isatidis dilutae imitatur colorem: in foemella cum maculis nigris cinereum. In alis pennae infimae transversim albae: mediae in nigro gemmantes viridi et damasceno: extremae nonnullae flavicantes. Haec in foemella varietas non est: sed lineae tantum duae transversim albae. Capite cum anate mediocri, dorso cum strepera convenit, pedes membranaeque cinereae.
Anas quadrupes, magnitudine anatis parvae. Rostrum latum, et in latitudine tenue, figura a nostratibus omnibus aliquantum differens, priore parte nigrum, extrema flavum. Capitis summa pars ad collum usque nigra, circa oculos cinerea. Niger circulus collum ambit, nigrum tergum, nigrae alae, nigra cauda. Venter albus. Pedes flavi, et inter se non procul distantes, ut pictura indicat. Hanc anatem mortuam vidi. nam duae asservantur Torgae in armamentario illustrissimi Electoris Saxoniae. Audivi a quibusdam circa Merseburgum ad Salam eius generis captas esse, Haec Fabricius. qui imaginem quoque anatis quadrupedis sibi visae ad nos misit, quam hoc loco apposuissem, si a sculptore dum haec aederemus caelata fuisset. Vidi ego columbae etiam quadrupedis effigiem typis excusam et publicatam, de qua suo loco scribetur. Alae et crura avium ex ovi luteo fiunt, indicio est quod pulli, qui ex ovo cuius lutea duo sunt absque sepiente membrana quatuor alis et totidem pedibus nascuntur, arbitranturque prodigium, quale olim Mediolani contigit, Cardanus lib. 12. de Subtilitate. Atqui anas haec, ut et columba cuius memini, tetrapodes tantum fuerunt, non etiam
tetrapteri. Sed de ovis geminum vitellum habentibus, plura adferam in Gallina C.
Anates longirostra, mustelaris, raucedula et alticrura, sic dictae a Georg. Fabricio imitatione vernaculae linguae, quoniam piscibus victitare mihi videntur, quod vel ex rostri figura coniicio, inter mergos infra a nobis referentur.
Acronius lacus, quem Constantiensem vocamus, multa anatum genera alit: et inter alias, quae ab accolis vocantur [GO], id est herbivorae: [GO] vel [GO], quas puto {ab} ab anate torquata maiore non differre: [GO], de quibus nihil hactenus certum rescivi. Bellonius morillons Gallice dictas aves in anatum genere numerat.
Hispani in Hispaniola insula e vicinis invenerunt anseres sylvestres, turtures, anates nostris grandiores et cygneo candore, capite purpureo, Petrus Martyr. Sed aliter Christophorus Columbus, In Hispana insula (inquit) turtures sylvestres et anates nostris proceriores invenimus, anseresque oloribus candidiores, caput tantum rubeo.
DE
ANATIBUS QUIBUSDAM GERMANIAE
inferioris et maritimae, Meanca, Tela et Slupo, etc.
anate fera minoribus.
In Germania inferiori et maritima apud Frisios audio inveniri avium aquaticarum et anatibus fere similium diversa genera, et nominatim ista, [GO]: Primum ex his minimum esse, secundum maius primo, tertium secundo, quartum tertio, quintum omnium maximum. Meancae aves (Murmellius Germanice vocat [GO]) ab imitatione vocis sic dictae, anatibus maiores (lego minores) sunt, brevi collo, brevibus pedibus, coloris cinerei, oculis glaucis, rostro partim croceo. partim rubeo. semper clamant meanca, cadaverum cupidissimae, et praecipue hominum: itaque gaudent tempestatibus. insidiantur tamen etiam parvis animalibus. Ab his avibus etiam multas alias aves maritimi meancas (nimirum quas vulgo [GO] dicunt) vocant, Albertus. Scribit autem eadem quoque de fulica: nempe avem aquaticam esse, de genere mergorum, anate minorem, cadaveribus vesci et tempestatibus gaudere: colore tamen distinguit nigram esse docens. Unde apparet has aves congeneres esse: et generis quidem larorum, vel (ut Plinius vocat) gaviarum, quae aves subinde circa aquas volitant columbarum fere magnitudine, clamosae, famelicae, piscivorae, plumosae et leves: rostro collo et pedibus omnino tales, quales meancas Albertus describit, palmipedes, etc. ut pluribus dicetur in Lari historia. Fulicam etiam Albertus nidificare scribit in petris circa aquas, et laros Aristoteles in petris maritimis, sed Aristoteles cinerei tantum lari meminit, qui circa lacus et fluvios victitet: quem meancam Albertus vocat, nostri [GO] et [GO], etc. et albi, qui e mari victum quaerat, [GO]. nos vero alias etiam differentias coloris eorum suo loco adferemus. Alberti quidem fulica de qua nunc diximus, alia est quam fulica hodie Italis appellata. vide in Fulica. Ex Frisio quodam accepi meancam anati sylvestri fere similem esse, minorem, quae in sublime volatu efferatur imminente serenitate, alba circum latera. vocabat autem ipse Germanice [GO]. Sed hae aves cum volaces sint, et raro natent, anatum generi non debent adscribi.
¶ De tela et uvigena, vide supra in Querquedula.
¶ Slub vel [GO] Frisiorum lingua genus anatis est, minus quam anas fera proprie dicta, sed rostro latiore. Haec forte fuerit species una ex anatibus platyrynchis, quas supra descripsimus.
Non dubito quin et alia complura anatum genera comperiantur, alia in aliis regionibus: quanquam veteres pauca nominarunt, ut ardearum quoque tria tantum genera, quae tamen innumera reperiri Oppianus in Ixeuticis author est. ego vero non plura ardearum quam anatum genera extare puto, multoque magis si quis mergorum, etiam genera anatibus adhumeret. sunt enim mergi nonnulli anatibus non caetero tantum corpore sed etiam rostro ferme similes, ut anates primo intuitu existimari possint.