Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE
MERGIS IN GENERE,QUIDQUE AB
anatibus differant, et seorsim de Mergo apud Latinos veteres, et
Aethya apud Graecos.
< A.>
Mergus non tam species avis est, quam genus multas sub se species continens. aves tamen, quae ut plurimum mergi ([GO] apud Germanos) vocantur, variae sunt ut picae, (etc. ut infra dicemus inter diversos mergos, quorum vulgaria tantum nomina tenemus,) Albertus. Veteres non fecerunt plura mergorum genera, forte quod cum anatibus ea confuderint. Nos cum alias distinguimus, tum dentibus, qui anatibus omnibus molliores, flexiles transversique per rostrum pertingunt: mergorum, illis quibus rostrum latiusculum (minus tamen latum quam anatibus) duri ac rigidi, utrinque tantum in marginibus rostri: caeteris, quibus rostrum latum
tum non est, sed in acutum desinit, nulli. Veteres quidem nullius, quod sciam, dentatae meminerunt, praeterquam Diomedae, quam Iuba cataractam vocat: ut haec quoque mergorum generis existimari possit, ut suo loco dicemus. Mergi praeterea magis aquatici sunt quam anates: ideoque semper fere in aquis manent, non aeque in terram et ripas egrediuntur ut anates. Et crura vel non aeque absoluta habent, vel breviora, vel non eodem situ sed posterius: quamobrem incommode ingrediuntur. Piscibus magna ex parte vivunt: et diutius quam anates urinari possunt, et natando celerius insequi. Plerisque eorum cervix procerior. in fame etiam herbis et aliis quibus anates vescuntur. Mergum Varro ait dictum esse quod mergendo se in aquam capet escam, sed hoc cum diversarum specierum aves aquaticae faciant, (omnes quidem palmipedes et quodammodo anatiformes, magnitudine tamen, coloribus, rostrique figura differentes,) de una tantum specie mergi vocabulum usurpasse veteres Latini videntur, eadem scilicet quam Graeci aethyiam vocant. Obiici quidem potest, aethyiam apud Graecos marinam tantum nos legere, et quae in saxis maritimis ova pariat Aristoteli: mergum vero a Plinio non marinum tantum, sed etiam stagnorum incolam poni: non in saxis sed in arboribus nidificantem: unde doctissimus Vuottonus mergum ab aethyia avem diversam esse suspicatur. Sed cum eruditi hactenus omnes eandem esse avem tradiderint, et pleraque de aethyia a Graecis tradita, Plinius de mergo interpretatus sit, nihil eas inter se differre praeterquam nomine credimus. Idem enim animal et marinum aut maritimum esse, et circa fluvios stagnave aut in ipsis morari, cum in avium tum in piscium genere, nihil prohibet: sive quod a mari quaedam ascendant, ut alcyones aves, lupi pisces: sive quod utrobique nascantur, idque vel nullo discrimine corporis et naturae, vel aliquo illo discretae, ut percae marinae a fluviatilibus. Quin et easdem aves in arboribus nidificare, aut si arbore desint, in nudis scopulis, nihil erit absurdi: ut apes alias in arborum alias in terrae cavis nidificant. Transtulit sane locum suum Plinius ex Aristotelis de animalibus historia 5. 9. ubi nulla arborum mentio: sed tum laritum aethyiae saxis maritimis ova parere scribuntur. Quod si aethyiam mergum esse negemus, nullum aliud quo appellari Graece possit vocabulum nobis relinquitur. nam dypten, poyngem et bungem poetica esse legimus, et idem cum aethyia significare. Haec nostra quidem est sententia: ut pluribus tamen per nos satisfieret, seorsim quaecunque apud veteres Latinos de mergo prodita invenimus, seorsim etiam quae apud Graecos de aethyia, conscripsi, ut conferenti utriusque historiam unam eandemque avem aut diversas iudicandi libertas relinqueretur. His iam perscriptis incidi in Turneri Angli de mergo scripta. Mergus (inquit) Anglice a cormorant, Germanice [GO], (sed alibi urinatricis quoque primum genus Germanice [GO] interpretatur, Anglice douckera vel louna.) Et rursus, Mergus avis est magnitudine fere anseris, pulla, rostro longo, et in fine adunco, palmipes, corpore gravi: forma corpora avi sedenti, erecta est. Plinius in arboribus nidulari scribit, at Aristoteles in saxis maritimis. Quod uterque aut vidit, aut a referentibus aucupibus didicit, scripto mandavit. Et ego utrunque observavi. nam in rupibus marinis iuxta hostium Tinae fluvii mergos nidulantes vidi, et in Northfolcia cum ardeis in excelsis arboribus. Qui in rupibus maritimis nidificant, ex praeda marina fere vivunt: qui vero in arboribus, amnes, lacus et fluvios victus gratia petunt, Haec Turnerus. Apparet autem ex descriptione, quod mergum avem intelligat, quam nostri [GO] nominant, Angli (ut audio) cormorant. quanquam Galli etiam aliam avem cormorant vocant, nempe phalacrocoracem, quem inferiores Germani [GO] appellant. De mergo magno nigro (sic enim Albertus vocat, et carbonem aquaticum) qui et simpliciter mergus veteribus dictus videtur, per excellentiam scilicet, plura leges infra inter mergos magnos. Mergum aquarum dulcium audio vulgo Graece hodie [GR] nominari.
¶ [HE], kaath, et [HE], schalac, Hebraicas voces fere confundi, et pro eadem ave accipi video, cum Deut. 14. utraque seorsim nominetur inter immundas aves: ubi Munsterus pro kaath, upupam vertit. LXX. catarrhacten, Hieronymus mergulum: aliqui ardeam: ut schalac etiam Levitici II. Hieron. et LXX. nycticoracem, aliqui mergulum, alii ardeam. David Kimhi schalac ex magistrorum sententia [HE], hescula, avem quandam marinam exponit piscium captatricem: Onkelos [HE], schalenuna, mergulum. Abraham Efre Levit. II avem (inquit) dicunt esse, quae natura ea est praedita ut abiiciat foetus suos. Is nimirum (ut iudicat eruditus quidam apud nos) est cuculus. Arabica translatio Deut. 14. habet [HE], semag: Persica vocem retinet Hebraicam. [HE], kaath, David Kimhi a vomendo dictam putat. Rabi Ionas avem vocatam dicit [HE], kaah, et thau radicalem putat literam, ut Psalmo 102. [HE]. Porro in Thalmud magistri vocant [HE], kik, vel hakik, quam avem cuculum Iudaei putant. adstipulatur R. Abraham Psalmo 102. et Levit. II avis est, inquit, solitudinem amans a vomendo dicta, cuius vox ceu [HE], cohi, id est ploratus, in Thalmud kik dicta. Deuter. 14. Chaldaeus [HE], katha, Arabs [HE], kuk, reddit, Persa vocem Hebraicam servat. LXX. Levitici II. et Psalmo 102. pelecana vertunt. Deuter. 14. (ut dixi) catarrhacten: Esaiae 34. [GR]. Sophoniae 2. chamaeleontes, (sed koah vel koach chamaeleon est, non kaath.) Hieronymus Psalmo 102. LXX. imitatus pelicanum, alibi onocrotalum. Sunt quidem aves istae, mergus, catarrhactes, pelicanus et onocrotalus, omnes piscivorae, et onocrotalum video a quibusdam cum pelicano confundi: alioqui pelicano magis convenit vomitus. aiunt enim illum conchas devoratas postquam concoctionis calore apertae fuerint revomere, ut carnem a testis seligat. vox vero lamentabilis (aut potius terribilis, instar rudentis asini) onocrotali est. Pagninus et Oecolampadius kaath Esaiae 34. pro onocrotalo
accipiunt [HE], kaath, Iudaei nostri dicunt esse [GO], id est upupam, Munsterus.
¶ Graeci hodie mergum marinum, ut audio, vocant [GR]. Mergum alii mergonem vocant, Ambrosius Calepinus. sed mergon, vox apud Italos vulgaris est, non Latina. faciunt autem mergones diversos et magnitudine differentes. Mergi ab imperito vulgo smergi dicuntur, Erythraeus Italus. Mergi sunt nonnulli quos cervos aquaticos vocant, Servius: ego pro cervis corvos reposuerim. nam et Hispani (ut eruditus quidam ex illa gente nos docuit) mergum corvum marinum vocant, cuorvo marino: corvi nimirum nomine indito a colore nigro. Albertus catarrhacten (ipse perperam cathates scribit) mergum nigrum interpretatur, qui forte scharbus noster fuerit, et corvus aquaticus Aristotelis potius quam catarrhactes. Scio quidem mergos quosdam cornutos vocari, quod plumas instar cornuum habeant, ut Severus Sulpitius scripsit, si recte citat author libri de nat. rerum. sed hoc nihil ad cervos, cristae potius quam cornua dici debent: et si cornibus conferri possent, non tamen cervinis et ramosis. sed de his infra pluribus, adiecta etiam figura. Mergum Galli vulgo interpretantur ung plogeon vel plonget: quae vox ad Graecorum [GR] et [GR] accedit. ¶ Germani mergum [GO] interpretantur, aliqui [GO] scribunt, [GO]. sed alii alias aves his nominibus designant. illam quae proprie [GO] appelletur, aiunt columba minorem esse, etc. Vide in Urinatrice. Flandri voce diminutiva [GO].
B.
Substricta crura gerentem, et spatiosum in guttura, Ovidius mergum cognominat. Longa internodia crurum, Longa manet cervix, caput est a corpore longe, Idem. Mergi contra omne genus avium pedes habent in cauda, ita ut in terra stantes instar hominis pectus erectum praeferant, Author libri de nat. rerum. Insatiabilia animalium, quibus a ventre protinus recto intestino transeunt cibi, ut lupis cervariis, et inter aves mergis, Plinius. Aristoteles animalia illa quibus intestina recta sunt, ciborum avida esse scribit.
C.
Mergus tum in aquis dulcibus degit, tum in mari, ut supra docuimus. Mergi maria aut stagna fugientes ventum praesagiunt, Plin. Idem alibi mergos marinos nominat. Mergum mare carpentem, Ovidius dixit. Aequor amat: nomenque manet, quia mergitur illi, Idem. Mergus flumina stagnaque innatat, sic dictus quod in aquis se mergat. diutius tamen sub aquis morari non valet, quod aeris respiratione indigeat. quum percuti metuit, in aqua mergitur, et pisces persequitur, Author libri de nat. rerum. Inter aquaticas mergi soliti sunt devorare quae caeterae reddunt, Plin. In aquam se cibus captans assidue mergit, Varro. Mergos apricos, Verg. 5. Aeneid. Celeres, Georg. I. ¶ Mergi etiam vocem mutant, ut canit Lucretius: Accipitres atque ossifragae, mergique marinis Fluctibus in falso victum vitam petentes, Longe alias alio iaciunt in tempore voces. ¶ Mergi in arboribus nidificant, Plinius. sed quoniam aethyia eadem mergo esse videtur, aethyiam vero Aristoteles in saxis maritimis ova parere scribit: Io. Claymondus, ne Plinius ab Aristotele dissentire videatur, hunc locum sic legit: Gaviae in petris nidificant, mergi etiam in arboribus. Verum codices omnes, quos quidem viderim, inquit Vuottonus, in altera litera consentiunt. ¶ Ova pariunt mergi incipiente vere, plurimum terna, Plin. ¶ Mergorum pulli ut primum ab ovis exclusi fuerint, si matrem eos perdere contigerit, adeo validi sunt, ut ipsi sese nutrire possint, Albertus et Author libri de nat. rerum.
E.
Mergos plerosque capi puto similiter ut anates, visco, defatigatione, bombarda, pisciculis in acum aut hamum affixis funiculo insertum. In civitate quadam ad magnum fluvium sita in Oriente, hospitem piscaturum comitatus vidi in naviculis eius mergos super perticas alligatos, quibus ille guttur filo ligavit, ne pisces captos devorare possent. Ponunt autem ad singulas naves tres magnas cistas, unam in medio, et ab utroque extremo singulas. Tum mergos solutos dimisit: qui mox pisces quam plurimos cepere, et ipsimet in cistas illas imposuere, ita ut brevi tempore omnes repleverint. Tum hospes filis a gutture eorum solutis, eos iam sibi ipsis piscari et piscibus pasci permisit. Hi pasti ad loca propria revertuntur, iterumque perticis alligantur, Odoricus de Foro Iulii.
Mergi anatesque pennas rostro purgantes, ventum praesagiunt: caeteraeque aquaticae aves concursantes: item mergi maria aut stagna fugientes, Plin. Iam sibi tum curvis male temperat unda carinis, Cum medio celeres revolant ex aequore mergi, Clamoremque ferunt ad littora, Verg. I. Georg. Huius avis natura est ut saepe mergens aurarum signa colligat, et praevidens tempestatem futuram, propere medio revolet ex aequore, et ad littorum tuta cum clamore contendat, Ambrosius Calepin.
F.
Si quis tunc mergos suaveis edixerit assos, Parebit pravi docilis Romana iuventus, Horat. 2. Serm. Hyeme obesiores sunt propter pauciorem tum temporis motum. omne enim animal sereno aere gaudet, et in eo amplius vagantur, Obscurus.
G.
Remedia quae Latini ex mergo tradiderunt, et ex aethyia Graeci, coniungere volui, (non sine distinctione tamen nominum,) quod authores ipsi unam et eandem avem his nominibus intellexisse videatur. ¶ Aethyia tota assata et in cibo sumpta elephantiasin sanat, et spleni medetur, Kiranides.
¶ Aethyiae sanguis antipharmacum est, et feris venenatis resistit, Idem ¶ Magi contra quartanas devorari iubent cor mergi marini sine ferro exemptum, inveteratumque conteri, et in calida aqua bibi, Plinius. ¶ Aethyiae venter aridus potus (codex manuscriptus habet, et portatus et potatus) concoctionem perfectam ac bonum stomachum praestat, Kiranid. Serenus etiam scribit ventriculum mergi raptum (id est in cibo sumptum) stomacho mederi. Ventrem mergi aliqui commendant tanquam medicamen pepticum, id est concoquens, sive protinus elixum, sive arefactum ([GR]) comedas. At nos id experti vanam esse proditum, Galenus de simplic. lib. XI. Atqui nec ipse mergi ventriculus facile concoquitur, neque quicquam ad aliorum concoctionem iuvat, Vuottonus e Galeno. Crediderunt forte aliqui, mergi ventriculum in cibo, quod ea avis voracissima est et plurimum concoquit, nostram quoque concoctionem roborare posse: quemadmodum nostro tempore multi putant pellem mergi maioris nigri (scharbum vocant nostri) una cum plumis interioribus paratam a pellifice, et ventriculo nostro applicatam, vim concoctricem eius promovere, non calore tantum suo, sed peculiari proprietate. ¶ Inveteratum sale ([GR], id est simpliciter exiccatum) aethyiae iecur, ex hydromelite duobus cochleariis potum, secundas pellit, Dioscor. Aethyiae iecur assatum cum oleo et modico sale datum, mirifice conferre affirmant a rabido cane morsis. ita enim praesentaneum esse remedium, ut aeger protinus aquam flagitet, Aetius. ¶ Aethyiae fel cum cedria inunctum, evulsos palpebris pilos non sinit renasci, Kiranides. Aethyiae ova dysenteriam et renes et stomachum sanat, Idem.
H.
a. Mergus etiam genus propagationis in vite dicitur. Nonnullos tamen in vineis characatis animadverti (et maxime elvenaci generis) prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere: deinde rursus ad arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolae mergos, Galli condosoccos vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment plus alimenti terram praebere fructuariis flagellis, Columella lib. 5. cap. 5. Et rursus 4. 15. mergum esse ait, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe submersa, perducitur (alias producitur) ad vacantem palum. tum ex arcu vehementer citat materiem, quae protinus applicata suo pedamento ad iugum evocatur. Item Palladius, 2. 21. Mergum (inquit) dicimus, quoties velut arcus supra terram relinquitur, alia parte vitis infossa. Mergi post biennium reciduntur in ea parte quae supra est, et in loco iustas vites relinquunt. Veteres vincas mergis propagare potius quam totas sternere Atticus praecipit, quod mergi mox facile radicantur, ita ut quaeque vitis suis radicibus tanquam propriis fundamentis innitatur, Columella 4. 2. Galli hodie vulgo mergum in vinea appellant marquotte, quasi mergottam per diminutionem, alii courson, brin, Carolus Stephanus. ¶ Metendi genera complura sunt, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, Columella 2. 21. Videntur mergi (inquit Beroaldus) esse ferramenta idonea metendis frugibus, quae a Plinio mergites appellantur, sic scribente: Stipulae alibi mediae falce praeciduntur, atque inter duos mergites spica distringitur. Notum est illud Maronianum, Aut foetu pecorum, aut cerealis mergite culmi. Exponunt Grammatici mergites dici manipulos spicarum, (ut Servius,) quo intellectu an hic et apud Plinium mergi mergitesque accipi possint, aestiment eruditi, Beroaldus. Mergae, furculae quibus acervi frugum fiunt: dictae a mergis volucribus. ut enim illi se in aqua mergunt, dum pisces persequuntur: sic messores eas in fruges demergunt, ut elevare possint manipulos, Festus. Palas vendundas sibi mergas datas, Ut hortum fodiat atque ut frumentum metat, Plautus in Poen. Si attigeris ostium, Iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugnis probis, Idem Rudente. Hinc est coniicere mergitem apud Vergilium accipi posse pro manipulo vel acervo, quantus scilicet vel semel instrumento messorio (quod mergum Beroaldus vocat, masc. g. a plurali ablativo mergis apud Columellam, qui a singulari etiam foeminino merga formari posset: Plinius mergitem) meti potest, vel quantus mergite furca simul tolli. ¶ Mergus, alias mergur, mergoris, genus vasis quod nonnulli situlam appellant, quod hauriendae aquae mergatur, Calepinus sine authore. Mergulus, instrumentum quo lampadis lychnus continetur, Idem sine authore. ¶ Mergi aves in aqua mersant vel mersitant, vel (ut veteres dixere) mertant.
¶ Epitheta. Celeres, Vergilius. Tranquillo silet, immotaque attollitur unda Campus, et apricis statio gratissima mergis, Idem Aeneidos 5. Marini, piscantes, edaces, turpes, incolae aquae, apud Textorem.
¶ Smilax aspera a Romanis mergina vocatur, ut inter nomenclaturas apud Dioscoridem comperimus.
¶ h. Aesacos filius Priami et Alyxothoes, dum nympham Hesperien quam amabat insequitur, Ecce latens herba coluber fugientis adunco Dente pedem strinxit, virusque in corpore liquit, Ovidius XI. Metam. Et mox, Vulnus ab angue, A me causa data est, Aesacus loquitur. Tum propter dolorem e scopulo in mare se praecipitans, a Tethy in mergum conversus est, et optatae non est data copia mortis. Indignatur amans se invitum vivere cogi, Obstarique animae misera de sede volenti Exire, utque novas humeris assumpserat alas Subvolat, atque iterum corpus super aequora mittit. Pluma levat casus, furit Aesacus, inque profundum Pronus abit, letique viam sine fine retentat.
Fecit amor maciem, longa internodia crurum, Longa manet cervix, etc. id est in mergum mutatur. ¶ Est et Aesacus fluvius Troianus ad Idam montem.
¶ Mergos divus Martinus divina virtute coegit aquam contra naturam suam deserere, et arida loca desertaque petere, Author libri de nat. rerum, ex vita puto divi Martini per Severum Sulpitium condita.
¶ Mergus prius vitabit aquas, de re incredibili dixit Ovidius I. de Ponto. Nam prius incipiens turres vitare columbae, Antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas, Quam mele se praestet veteri Graecinus amico.
DE AETHYIA.
A.
Aethyiam Graecorum non aliam avem quam mergum Latinorum esse, supra dixi: sed quoniam aliqui super hoc dubitant, de utraque seorsim agere placuit: remedia tamen quae ex aethyia sunt supra in Mergo commemoravi. ¶ [GR] (quae et [GR] apud Demetrium Constantinopolitanum recentem admodum scriptorem nominatur,) Eustathio, Hesychio, Suidae, Etymologo et Varino, eadem est quae [GR] ( vel [GR], vel [GR]) id est cornix marina. Atqui Arrianus in Pontici maris navigatione cornicem marinam una cum aethyia, tanquam aves diversas, enumerat. Eandem fortassis apud illum est quae corvus marinus vocatur, Vuottonus. In Pontica insula (inquit Arrianus) quae Achillis insula vel cursus dicitur, multae sunt aves, lari, aethyiae, et cornices marinae innumerae. hae colunt Achillis fanum, mane enim quotidie advolant ad mare: inde madefactis pennis ad templum studiose redeunt et aspergunt: et cum bene habet, rursus pavimentum alis exiccant, Haec ille. Appion coronen ait eandem esse avem quae et larus et aethyia dicatur, Etymol. Nos de alia cornice aquatica quae hodie in quibusdam Angliae locis sic appellatur, ave eiusdem fere naturae cuius ispida, infra dicemus post Cornicem, et plura ibidem de Cornice marina. Vergilius fulicas appellat aves, quas Aratus aethyias vocat: mergi vero Graeci ab Arato [GR] appellantur, Ioach. Perionius: sed erodios ardeas esse, aethyias vero mergos veterum scripta ostendunt. Apud Aristotelem de hist. anim. I. I. ubi Graece [GR] legitur, Albertus habet anser salicis. ¶ Mergum aethyiam Graeci vocant, et poetae dypten. alioqui nihil est aliud dyptes verbum ex verbo, quam mergus. poetae Graeci etiam poyngas et bungas dicunt aves eas, Phocion author, Hermolaus. [GR], (melius [GR], ut Varinus habet,) Etymologus. Ad poyngem quidem Graecam vocem Gallica plongeon accedit. sic enim Galli mergum vocant. [GR], Lycophron. ubi [GR] caruli, id est alcyonis maris epitheton est: Scholiastes [GR] interpretatur. [GR], Hesychius et Varinus. hoc est, homo urinator vel natator, vel mergus avis. [GR], Apollonius Argonaut. lib. I. [GR], Hesychius et Varinus. [GR], avis est marina, hirundini similis, quam alii larum, alii mergum interpretantur, Eustathius: et Varinus idem in [GR]. Peculiaris quaedam species mergi marini est in Creta, urinari solita, diversa a phalacrocorace (cormorant) et reliquis mergis, quam Aristoteles aethyiam vocavit. qui littora Cretae habitant, vutamaria nominant et calicatczu. magnitudine est querquedulae (d’une farcelle,) albo ventre, capite et dorso nigra, itemque alis et cauda. digito pedum posteriore caret sola palmipedum. Pluma ei instar lanuginis, valide inhaerens cuti. Rostrum marginibus acutis, cavum et planum fere, lanuginosis plumis bona sui parte obducitur, nigrum superiore, album inferiore parte: vertice lato, Petrus Bellonius in libro Gallico Observationum, etc.
C.
¶ Suidas in voce [GR] aethyias marinas facit. ¶ Mergi (aethyiae inquit Oppianus in Ixeuticis 2. 6.) insatiabiles sunt et maxime voraces, pisces ingestos mox alvo reddunt, atque etiam vivos nonnunquam. Soli inter amphibias aves volitando piscantur, ita ut simul utrunque faciant ([GR].) Congros, anguillas, et alios lubricos laevesque pisces deglutiunt. Urinantur et sub aqua manent diutissime. (merguntur autem toto corpore, non collo tantum ut pelecani.) Alios quoque pisces delphinorum et canicularum instar persequuntur. Non in pelago solum, sed paludibus etiam versantur, tum maxime cum vis aliqua ventorum mare infestat. tunc enim immorari in eo non solent. Has in avium genere solas vocem emittere aut percipere negant, Haec ille. Apparet autem ex his Oppiani verbis, aethyiam oportere magnam aliquam avem esse, quae congros et anguillas devorare possit, et delphinorum canicularumque instar venari, quod morficem (vide infra inter mergos magnos) facere Albertus scribit. Itaque nostri merguli parvi nigri, et alii anatibus non maiores, aethyiae dici non poterunt. Aethyiae et aliae quaedam volucres degunt quidem in fluido, victumque inde emoliuntur, sed aerem non humorem recipiunt, et foris parere solent, Aristot. Mergi et gaviae saxis maritimis ova bina ternave pariunt: sed gaviae aestate, mergi a bruma ineunte vere. et incubant
caeterarum avium more. sed neutra earum avium conditur, (latet,) Aristot. de hist. 5. 9. quem locum transferens Plinius, mergos in arboribus nidificare reddidit, quod Aristoteles nusquam scribit.
D.
Aethyis perquam inimicae sunt ciconiae et creces, Philes.
E.
Saepe anates ferae aut aethyiae marinae alis in continente concussis, ventum imminere praemonent, Aratus. Aethyia si obvia fuerit navi velificanti, et volans submerserit se in mari, tempestatem minatur. si vero pervolans (praetervolans) supra petram resederit, (alias, si vero pervolaverit, aut super petram consederit,) felicem navigationem promittit, Kiranides. Aethyias cum frequentius in mare sese immergunt, tempestates navigantibus futura praesagire ferunt. huius causam reddunt, quod tranquillo mari progredi non audet aethyia marinarum belluarum metu: at cum tempestatem praesenserit, audacter progreditur, quod tunc temporis marinae illae beluae in altum abierunt. Verum Aratus, Aethyiae (inquit) maria aut stagna fugientes, pennasque in terra rostro purgantes, ventum praesagiunt, Vuottonus. ego nihil huiusmodi apud Aratum legisse memini: nisi Vuottonus forte putat Plinium pro [GR], pennas rostro purgare, ex Arato vertisse.
F.
Aethyia ad saturitatem usque ab accipitre in cibo sumi potest. suavissima enim eius caro est, et facilis concoctu, Demetrius Constantinopolitanus.
G.
Vide supra in Mergo G.
H.
¶ a. Aethyiam aliqui Latine per y. tantum scribunt: Graeci vero semper ??. diphthongum in penultima. Dicta quidem aethyia videri potest, quasi aedyna, [GR]: vel [GR] propter nigrum colorem, ut etiam Aethiopes. [GR] , Etymologus. Aethyiam Graeci etiam pro thyia, is est pila vel mortario dicunt: forte quod pistillus in eo mersetur emergatque subinde.
Epitheta. Aethyias Aratus vocat [GR], quoniam (ut inquit Theon) dum mersantur mari fiat [GR], id est vortex, sive [GR], Caelius. [GR], in Epigrammatis ut citat Suidas, id est, Qui habitas in hoc promontorio mergis piscatoribus frequentato.
¶ [GR], genus est herbae, Hesychius et Varinus.
¶ Erysichtonem quendam invenio [GR] ([GR] potius) cognominatum, quod cibo inexplebilis esset.
¶ c. [GR], piscator quidam apud Callimachum. [GR], Apollonius lib. 4. [GR], Euphorion apud Suidam in [GR]: quae vox larum significat est autem utraque avis perquam vorax.
¶ h. Aethyiae epitaphium legimus Anthologii Graeci lib. 3. sectione 24. in fine. ¶ Leucothea apud Homerum Odysseae ?. aethyiae comparatur. [GR] (volatu) [GR]. Et rursus, [GR]. ¶ [GR], ut videtur apud Lycophronem, Eustathius. Pallas aethyia cognominatur, quoniam humana prudentia (quae per Palladem innuitur) inventa est navigatio mergi quadam imagine, Caelius.
¶ Divus Martinus aliquando mergos in flumine conspicatus piscium praedam sequi, et rapacem ingluviem assiduis urgere capturis: Forma (inquit) haec daemonum est, insidiantur incautis, capiunt nescientes: captos devorant, exaturarique non queunt devoratis. Imperat deinde potenti virtute verborum, ut eum cui innatabant gurgitem relinquentes, aridas peterent desertasque regiones: eo nimirum circa aves illas usus imperio, quo daemones fugare consueverat. Ita grege facto, omnes in unum illae volucres congregatae, relicto flumine, montes sylvasque petierunt, Severus Sulpitius in vita D. Martini.
DE MERGIS DIVERSIS.
¶ Fulica avis est aquatica, quae mergus niger vocatur, anate minor, Albertus. sed de fulica suo loco dicemus in F. litera.
¶ Brenthus merguli species est pisces venantis, Albertus. quanquam bathyos apud illum corrupte scribitur. Vide supra in Brentho inter anates feras.
¶ Severus Sulpitius tradit mergorum quandam speciem a re cornutam vocari, eo quod rubeas plumas in capite instar cornuum habeat, Author lib. de nat. rerum.
DE
COLYMBO ET COLYMBIDE, VEL
urinatrice. item de Thracibus et Dytinis.
Colymbidem, colymbadem et colymbum apud authores invenio inter aves aquaticas; apud Aristotelem etiam colymbris legitur, sed corrupte. Gaza apud Aristotelem transtulit urinatricem. Urinatrix avis ex aqua sibi victum emolitur. circa lacus et amnes versatur, ex palmipedum numero, sed foris parit, Aristot. Colymbi et colymbades ab urinandi voluptate appellantur, inter omnes (aquaticas aves) minimae, atri ac sorbidi coloris, ([GR],) acuto rostro. soli earum spectantur oculi, caetero merguntur, Hermolaus ex Athenaeo. [GR] ([GR]) [GR], Athenaeus. Idem non colymbos neque colymbadas, ut Hermolaus vertit, sed colymbida bis nominat, utrobique adiisciens parvum: quasi colymbum alium maiorem esse insinuet. Nos quidem infra mergi genus describemus, quod colymbus maior recte appellari posse videtur. [GR], avis quaedam est, Hesychius et Varin. [GR], Iidem: hoc est, aves vel animalcula in piscinis. Phascades dictae paulo maiores sunt quam parvae colymbides, caetero similes anatibus, Athenaeus. [GR] nominatur in Avium choro apud Aristophanem. [GR], (id est, anatis et urinatricis,) Callimachus meminit in libro de avibus: item Aristophanes in Acharnensibus pariter nominans, [GR], (cum acuto in ultima,) etc. Athenaeus. Numerat autem has aves inter lautitias Boeotorum. Nostri codices Aristophanis, [GR] paroxytonum habent, quod placet. [GR] (inquit Oppianus lib. 2. Ixeuticorum) semper natant, et ne somni quidem aut cibi gratia in continentem exeunt, ne noctu quidem, neque tempestatis metu aut frigoris: sed solo partus tempore. Ventis adversi natant, ne illorum vi aliquando inuiti in terram extrudantur. quod Thraces etiam ac Dytini faciunt. Quanquam autem tria haec avium aquaticarum genera (inquit idem lib. 3. Ixeut.) omni tempore ([GR]) natare soleant, non tamen effugiunt venatores, qui cum tranquillum est mare, naviculam ingressi aliquousque navigant, quatenus aves remigii strepitu non terrentur. Tum is qui rete fert, puppi insistit: alter vero prorae, paulatim naviculam temone promovens. qui et lucernam in testa gerit, (alius forte tertius hoc facit, autidem qui rete gerit,) quam avibus ostendit cum iam prope fuerint. Aves stellam videre se putantes, naviculam propius accedere patiuntur. Tum auceps lucerna in navi occultata ne aves dolum intelligant, rete extensum eis iniicit.
¶ Urinatrices aves quae natando in aquam demerguntur et rursus emergunt, sunt innumerae, magnae et parvae, inter quas gainae et id genus sunt, Niphus. ¶Urinatrix minima mergorum et reliquarum avium quae victum ex aquis petunt, [GR] tota, praeterquam in ventre ubi albet, mergit sese et conspectos pisces diu sub aquis prosequens huc illuc fertur, priusquam revertitur, unde et nomen invenit Germanice [GO], hoc est mergulus niger: et [GO], hoc est merula aquatica, Eberus et Peucerus. Sed nos aliam vocamus merulam aquaticam, quae piscibus quidem vivit, palmipes tamen non est. Aristoteles urinatricis unum tantum genus (inquit Turnerus) commemorat: ego tamen tria urinatricum genera vidi. Horum primum totum nigrum est: et si cirrum, quem in capite gerit, exceperis, mergo, quo tamen triplo minor est, caetera quod ad corporis attinet effigiem, non dissimile est. hoc genus nautae nostrates lounam nominant, alii doukeram (Angli a douker, Germani ein Sucher. sed alibi mergum quoque Germanice Sucher interpretatur, Anglice vero cormorant.) Secundum genus turdo non maius est, anati colore et corporis effigie simile: et hoc Angli mediam urinatricem nuncupant. Tertium genus adeo nuper ab ovo exclusum refert anserculum, ut nisi rostrum huius paulo tenuius esset, aegre alterum ab altero discerneres. Non enim pennas, sed lanuginem quandam (quod nos supra de puffino Anglorum scripsimus) earum loco obtinet. Degunt haec plerunque tria genera in aquis stagnantibus, aut fluviis non admodum rapidis, in quorum ripis arundines et carices nascuntur, Haec Turnerus. Audio et Cootte dictam apud Anglos avem esse in fluviis ac stagnis, quae subinde ad fundum usque urinetur, non piscibus tamen, sed alga, limo, gramine, parvisque cochleis victitet: forma et colore fulicae nostrae similis, paulo minor: in cuius rostro parvum tuberculum rubeum emineat. Ad volandum ineptam esse aiunt: quare vulgo fertur non posse illam diutius volare quam pedis cavo arreptam (priusquam volat) aquam retineat. Avem, quae [GO] appellatur, in nostris lacubus et Acronio, minorem columba esse audio, fuscam, et latiusculo rostro. Eandem puto Albertus mergulum nigrum vocat.
H.
a. Graeci verba [GR] et [GR] derivarunt [GR], ([GR], Eustath.) Athenaeus. [GR] verbum natare significat, pro quo Dores significantius dicunt [GR], quod natantium in aquis corpora mutila et non integra appareant, Etymologus. Matres planus Alexandrinus iocosa quaedam problemata quasi ad Aristotelis imitationem confixit, quale est: [GR]; hoc est, Cur Sol mergatur quidem (nam ????? Graecis mergi significat, idemque verbum de Solis occasu usitatum est) non natet tamen. Caeterum urinari verbum apud Latinos, vel urinare etiam (ut Grammatici scribunt) et inurinare apud
Columellam in aquam mergi, et natando (rursus) emergere significat. Eadem est causa quare sub aqua diu ranae et phocae urinentur. Hinc urinator dictus qui sub aqua natat. Callistratus Iurecons. Ad legem Rhodiam, urinatores appellat eos, qui merces e mari extrahunt, navigii gratia iactatas. Sed in rem emendabilem visus lapsus esse, quod per urinatores omne ferme extractum est, etc. Livius 4. Dec. lib. 5. Quae vero huius vocis origo sit, non memini hactenus legere: quare coniecturam meam adscribere non gravabor. Urinatorem Graeci [GR] vocant. [GR], Homerus Iliad. μ. ubi Scholia [GR] interpretantur [GR], id est urinatori. nam hi quoque in caput seipsos proiiciunt. quemadmodum arnes, id est agni petulci et lascivi in caput saltare et quasi aerem cornibus impetere solent. Aut igitur urinare Latini ab hac voce Graeca dixerunt: aut ab uria ave urinatrice, de qua nunc scribemus. Sunt et olivae colymbades apud Athenaeum. Est columbarium vas quasi colymbarium, a verbo [GR]: vide in Columba.
DE URIA.
Uria, [GR], dicta (avis aquatica) non multo minor est natare. rostro longiore ac tenui, colore sordido figlinae, (figlino, Vuottonus,) Hermolaus ex Athenaeo. [GR] ([GR], Eustath.) [GR] (forte [GR], Vuottonus. sed Eustathius etiam [GR] habet) [GR], Athenaeus. Videri quidem potest hoc nomen non origine Graecum esse, sed ab urinari verbo Latino derivatum: et urinatrix sive colymbis, de qua proxime dictum, fere non aliud ab hac uria differre, quam quod minor est. Uriae plus caeteris (anatibus feris) nigricant, Eberus et Peucerus, sine authore. interpretantur autem [GO], hoc est anates marinas. Ego urias esse dixerim quas nos appellamus [GO]: de quibus infra seorsim, et colore magnitudineque tantum a colymbide praedicta differre. quamvis dycchelina nostra, anate multo minor est, sed inveniuntur eiusdem generis anati pares, et quaedam maiores, de quibus in Colymbo maiore scribam.
DE PHALARIDE.
Angustum et phalaris rostrum obtinet, caput rotundius, ventrem subcinereo colore, tergus nigricat, Hermolaus ex Athenaeo: apud quem tamen nos legimus, [GR]. Apud eundem phalaris proparoxytonum scribitur, apud alios [GR] aut [GR], oxytonum. Aristophanes in Acharnensibus [GR] inter Boeotorum delicias nominat. ubi Scholiastes phalarides genus avium interpretatur, quae secundum quosdam in Phaleride nascantur: quod et Varinus repetit. Est autem Phaleris vel Phaleros, portus Athenis celeber, a quo Demetrio Phalereo cognomen. Aristophanes in avibus ludens, et avium quasi apotheosin conscribens: Veneri (inquit) immolaturus, avi phaleridi (prius) triticum immolet: sive hanc avem tritico vesci innuens, (quanquam laro, quam autem piscivoram esse constat, paulo post placentas mellitas sacrificari iubet,) seu aliam ob causam. Monet autem eo in loco Scholiastes phaleridem avem esse palustrem sive lacustrem, et pulchram: hic vero iocose eam attribui Veneri, [GR]. hoc est propter nominis allusionem ad membrum virile. unde corruptus Suidae locus emendari potest. Vide plura apud Varinum in [GR]. Phaleris avis sacra habetur Veneri, non modo propter phallos et ithyphallos quos Comici introducunt, sed etiam propter album geniturae colorem. [GR] enim album est, Eustathius. Aristoteli phalaris nominatur inter palmipedes quae circa lacus et amnes versantur. Aristoteles ait (citante Athenaeo) passeres mares hyeme perire, foeminas superare, coniecturam faciens e colore. mutari enim pro diversis anni partibus colorem passerum, ut merularum etiam et phalaridum quae aliquando albescunt. quem locum ego corruptum arbitror, ex Aristotelis de anim. hist. lib. 8. capite ultimo, ubi legitur merulas pisces et turdos et caridem (non phalaridem) colorem mutare, ut et aves quasdam. Vere enim eas nigrescere, post ver denuo albescere. Non ignoro tamen merulas etiam aves colore mutare. Legimus praeterea apud Athenaeum [GR]. ubi pro [GR] suspicor [GR] legendum. Possunt autem etiam aquaticae aves sale condiri, ut puffini in Anglia. [GR], ut et aliae amphibiae volucres, laqueis capiuntur, ad quos alliciuntur sparsis ad stagnorum fluminumve margines frugibus, hordeo, siligine aut milio, Oppianus Ixeut. 3. Phalerides in Seleucia Parthorum, et in Asia aquaticarum laudatissimae habentur, et iam in Italia quoque Plinius. Phalerides, et querquedulae quomodo inclusae nutriantur, scripsimus supra in Anate E. ex Columella et Varrone. Apud Varronem non phalerides sed phalarides legimus. qui cum de anatibus scripsisset, subdit: Sunt item non dissimilia alia genera, ut querquedulae, phalarides, etc. ¶ Phalaris anatum sylvestrium foemellarum colore, qui entephros (subcinericeus) est, conspicitur, rostro angusto et oblongo, rotundo capite, Germanice [GO], [GO], Eberus et Peucerus. Aggregator phalaridem avem apud Kiraniden folegam (id est fulicam) interpretatur. Phalaris avis est (ut Kiranidae interpres transtulit) quae dicitur alba frons. Nam tota nigra est, et frontem solum albam habet. Invenitur autem in fluminibus et stagnis. Huius cerebrum cum veteri oleo permixtum omnes passiones ani curat. Avis ipsa in cibo sumpta venenis adversatur, Haec ille. Et sane huiusmodi avis est quae hodie a nobis [GO] vel
[GO], ab Italis folega dicitur, tota nigra, macula tantum frontis alba, etc. ut in fulica copiosius dicetur: ac fieri potest ut phalaris Graece, a macula illa alba nominata primum sit. [GR] enim album et splendidum significat, unde et phalerae dictae.
DE
MERGIS ALIQUOT, QUORUM NOMINA
vulgaria tantum nobis cognita sunt: primum in
genere, deinde de mergis variis, hoc est albo nigroque distinctis: ex quibus
unum anatem Rheni vocant, cuius figuram hic apposuimus: cui aliae quaedam
congeneres sunt, magnitudine quidem et coloribus diversae, collum omnibus quam
in anate procerius.
De mergis in genere iam supra scripsimus, hic pauca addam, quae ad illos tantum mergos pertinent quorum sola vulgaria nomina mihi cognita sunt. Nostri igitur cum anates a mergis non recte distinguant, avem illam aquaticam, quam mergum Rheni dicere debebant, et alteram quae mergus glaciei vel brumalis vocanda erat, anatem Rheni, et anatem glaciei vocitant: [GO]. quod nomen postremum ex mergo et anate compositum videri potest. Sunt autem haec duo genera collo longiore inter illos mergos de quibus deinceps hic agemus: qui omnes anatibus similes sunt, cum alias, tum magnitudine fere et rostri latiusculi figura. rostrum tamen eis aliquanto angustius quam anatibus est, et aliter dentatum, ut supra dixi: et omnibus in fine magis aduncum, ut commodius pisces retineant. Mergus Rheni maior est caeteris: nam caeteri fere anate paulo minores sunt, ille par. Quidam ex eis apud alios Germanos appellantur merchi, ([GO],) hoc est mergi corrupto nomine. alii nonnae, ([GO],) id est moniales, a colorum varietate, albi et nigri praesertim. Kernellae nomen unde Germani quidam imposuerint nescio, quae sola etiam in hoc mergorum genere, albo et nigro non similiter ut caeteri distinguitur. hanc supra descripsi post querquedulas, is est anates minores, an ex earum genere esset addubitans.
¶ Sed dicam primo de mergo Rhenano, qui in hoc genere mergorum anatiformi maximus est. Corpus huic undique albo et atro colore distinctum. Rostrum et pars circa oculos nigrum est. in occipitio maculae utrinque atrae. Reliquum caput partim album, partim fuscum aut cinereum. Prona colli et pectoris pars cum ventre candidi coloris sunt, sed qui passim cinereis punctis aut maculis distinguatur: quae quidem inferiore ventris et laterum parte cymatili ductu delectant intuentem. Crura circa imum ventrem prominent. Pedes digitique fusci, membranae intersunt nigrae. cauda nigra. alae dorsumque totum nigris et candidis aliquot spatiis vicissim distinguuntur. Sunt qui nonnam (id est monialem) albam appellent: ut fuscam monialem alteram quae infra describetur. aliqui ??????, id est anatem glacialem. Et hic est mergus cuius apposita figura est.
¶ Eiusdem plane generis est, nec aliud fere differt mergus alter, nisi magnitudine inferior est, et caput collumque exterius candidius habet, ac dorsum totum nigrum, non albis spatiis distinctum. Puto etiam ore differre, quod huic cum lingua et dentibus interius rubeat: illi non item sed potius nigricet. Hunc aliqui mihi mergum album vocaverunt, ein [GO]. Italice morgon quasi mergum: Lucarni et Bellinzonae, gyuen: in aliis quibusdam Italiae lacubus polono: quidam garganellum, nescio quam recte. nam et aliis anatibus hoc nomen ab Italis tribui video. sed alium quoque mergum maiorem cirrhatum circa Bellinzonam Itali garganey vocant: ut garganello diminutivum sit. Hic mihi circa brumam ex Ursa Helvetiae fluvio allatus est, paulo minor anate fera communi. pisces adhuc faucibus continebat. Longitudo ab extremo rostro ad caudam extremam dodrantes duo cum palmo. caput album erat: sed maculae nigrae cingebant oculos. quales et occipitium utrinque insigniebant, medio intervallo albo relicto. Pectus, collum et venter tota alba. In dorso supremo egregiae quaedam plumae alternatim albae nigraeque inde etiam ad latera versus pectus taeniae similiter discolores utrinque procedebant. Rostrum ut anatis, denticulatum, angustius, e fusco ad coeruleum dilutum vergens: extremitate deorsum incurvata. crura digitique ut praecedentis. Alae nigrae candido spatio maiusculo distinctae: et inferius aliis duabus lineis candidis, ut in praecedente etiam. Dorsum plane nigrum. cauda fusca palmum longa. Ventris plumae minimae interiores, fuscae erant: exteriores et quae apparent, ut dixi, albae. ¶ Piscibus tantum vescuntur, cum aliis, tum gobiis fluviatilibus, et interdum troctis. lapides etiam subvertunt, ut gobios captent. Haec etsi de priore tantum genere audivi: de utroque tamen vere dici puto.
¶ Hoc genus Albertus mergum varium appellat. Et lib. 23. in Mergo, Aves (inquit) qui ut plurimum mergi vocantur, variae sunt ut picae, anatibus alioqui magnitudine rostro et pedibus non dissimiles. (Ex diversis sane quos hic describimus mergis variis, primum et secundum genus colorum albi nigrique distinctione ad picam magis accedit quam sequentia.) Et rursus in Anate, Anatis tertium genus varium est ex albis maculis et dicto colore (sed de nullo certo colore prius dixerat. quamobrem lego, et nigro colore) compositum: et est genus mergi, cuius duae sunt species magnitudine tantum diversae. Ego pro duabus istis mergi varii speciebus, duas quas iam descripsimus acceperim. quanquam enim ea quae sequitur quoque mergus varius minor appellari possit, non tamen nigro tantum et albo coloribus ut praecedentes distinguitur, sed aliis insuper (capite et collo praesertim) ut dicemus. Idem Albertus alibi trochilum Aristotelis, authoritate Avicennae, asserit esse avem similem picae, sed aquaticam et variam, rostro anatino. Eberus et Peucerus hanc avem Germanice [GO] vocant. varia est (inquiunt) candida quibusdam partibus, quibusdam nigra, palmipes.
¶ Tertium mergi varii sive glacialis (nam nostri vocant [GO]) genus est, simile superioribus, sed capite et superiore colli externi parte ruffo spadiceve aut puniceo, (id est ruffo obscure) collo inferiore versus pectus fusco vel cinereo fere. eminentibus modice plumis capitis, magis quidem in mare, in quo etiam rostrum anterius qua incurvatur, rubere puto: in foemina albere. Dorsum undique nigrum est. Alae etiam nigrae, sed albo distinctae ut praecedentium: hoc est primum spatio ampliore albo, deinde aliis duabus lineis inferius. constant autem lineae istae albae, extremis pennarum
albentibus. Venter etiam albus est et supina (interna) pars colli superius. Crura ut praecedentium, brevia, fusca, membranis inter digitos nigris. Rostrum ex coeruleo nigricat: angustius et brevius quam anatis, dentatum. Magnitudo totius avis querquedulae par, hoc est anate minor. Collum digitos circiter octonos longum: corpus reliquum fere septenos, cauda quaternos. In ventriculo eius pisces inveni. Per summa frigora tantum, unde et nomen ei a gelu, apud nos capitur in lacubus, et fluminibus etiam puto. Aiunt hoc genus aliquando fere totum album reperiri, sed raro, primum forte genus, id est maius (supra nobis descriptum) intelligentes, quod passim toto corpore multo plus albi habet. In cibum apud nos per hyemem veniunt hi mergi, non minus quam anates ferae vulgo laudati.
¶ Non alia est, ni fallor, quam Georg. Fabricius mustelarem vocavit (vulgo [GO]) a similitudine mustelae, quam (inquit) refert capitis rubore. Rostrum caesium, non latum est, sed ungue (unco) corneo acuminatum, ut in longirostra. Collum in cinereo album, gula et venter candida, tergum nigrum, alae nigrae, in initio, medio, atque extremo albis pennis transversim distinctae. Pedes cinerei, membranae nigrae. Eiusdem cum longirostra magnitudinis. Capitis eius figura haec est.
ALII
EIUSDEM GENERIS MERGI,
omnes ex Georg. Fabricii descriptione.
¶ Anas longirostra, [GO], primum nomen a rostro, alterum a gemitu vocis traxit. Rostrum nonnihil rotundum, digiti longitudine, colore in nigro flavicante. Caput cristatum, collum subrubrum, corpus totum nigrum, praeter alas, in quibus paucae tantum pennae candidae. Venter magnae et parvae anati foemellae similis. Pedes crocei, membranae lutre. Mediocri anate paulo est minor. Caput ei huiusmodi.
Longirostram maiorem paulo inferius describemus.
¶ Anas raucedula, [GO], a raucedine vocis originem nominis apud nos sortita. Caput cristatum: rostrum cum longirostra convenit, nisi quod colore est nigrius. Corpus et alae cinereae, gula et venter alba. Pedes nigri, et ut in mergulo, recta extantes.
Mergus ruber, [GO], a parte superiore capitis et colli rubra denominatur. Huic gula in nigro flavescens. Corpus alaeque plumis variegatis, anatis streperae subalis, et ventri anatis magnae respondent. Alarum extremitas nigra: cauda itidem nigra. Capitis magnitudine anatem magnam aequat, latitudine pedum reliqua genera omnia superat.
Mergus niger, [GO], omnia anati membra paria et aequalia habet. Rostrum ei nigrum, collum spadicis colore, corpus ut in fuligula: alae nigrae, cum linea transversa alba. Venter in nigro alboque flavescens. Pedes et membranae nigrae. ¶ Albertus mergi nigri anate minoris meminit, quae alio nomine fulica dicatur. Non tiam infra mergulum nigrum rostro acuto describemus.
¶ Anas alticrura, huius nomen lingua nobis vernacula scire ex aucupibus non potui. hoc imposui differentiae gratia, dubitans tamen, an inter anates numerari debeat. Rostro acuto est, partim nigro, partim rubeo. Collum albus ambit circulus, tergum in cinereo album, venter candidus. Alae latissimae, in quibus pennae quatuor, extremae utrinque nigrae, in medio candidae, reliquae nigrae cum candidis apicibus. Cauda tota candida, in extremitate suprema parumper nigra. Crura quam in dictis generibus exiliora et altiora, pedes candidi, et candidae membranae. Hucusque Georg. Fabricius. Volui autem alticruram quoque anatem ab eo dictam, mergis adnumerare, quod rostrum acutum ei tribuat. quamvis hoc in loco illos tantum mergos quibus rostrum latiusculum et anatiforme est, describere institueram.
DE
CAETERIS MERGIS EIUSDEM GENERIS,
hoc est anatiformibus, rostro latiusculo
anterius adunco, et albo nigroque
distinctis: sed collo breviore multo.
Est et varius ille mergus, (sed collo brevi, ut sequentia etiam tria genera, quantum ex picturis
coniicio. ipsas enim aves nondum vidi,) quem circa Argentoratum Germani monialem fuscam ([GO]: ut primum genus supra descriptum monialem albam) appellant Huic si collum brevius non esset, per omnia fere cum mergo illo quem tertio loco supra descripsimus, conveniret.
Ab hoc fere coloribus tantum differt, qui iisdem in locis (circa Argentoratum) [GO], hoc est mergus simpliciter vocatur. rostrum ei ruffum, unco extremo albo, caput collumque ruffo color claro spectantur, cirris retro exiguis eminentibus. Crura subflava: pectus et venter albent. Dorsum nigrum est, ut etiam cauda et longiores alarum pennae. superior alarum pars ad fuscum vel cinereum vergit, media candidat.
¶ Huic rursus congener st, sed maiori alarum parte albus, quem circa Argentoratum mergum album vocitat vulgus, ([GO]:) Hollandi ni fallor, [GO]. Rostrum huic quoque ruffum: sed caput cum collo nigrum, viridibus aliquot (vel e coeruleo virentibus) punctis respersum. Crura rubicunda, dorsum nigrum, macula inferius alba adiuncta.
DE
MERGO CIRRHATO SIVE LONGIROSTRA MAIORE,
et illo qui a thymallis piscibus vorandis
nomen
apud Germanos habet.
Mergi cirrhati quanquam et alii quidam sunt, sed cirrhis cristisve plumarum brevioribus, illum cuius capitis figura hic adiecta est, privatim sic nuncupare libuit. Circa lacum Acronium (Constantiensem nos dicimus) vocatur [GO] vel [GO], nescio quam ob causam: nisi forte quod maior anate cum sit, ad gansae, id est anseris fere magnitudinem accedat. Aliqui vocant [GO] vel [GO], nominibus a mergo corruptis. Sed alius etiam hoc maior mergus et anseri magnitudine propior, de quo proxime dicetur, [GO] a nostris appellatur: Bellinzonae et circa lacum Verbanum Italice garganey: a quo diminutivum est garganello supra memoratum. Capitur aliquando in lacu nostro circa brumam, maximi frigoris indicium. Rostrum ei angustius quam anati, minimi digiti longitudine, extremitate superiore uncata. unde et longirostra maior appellari poterit. nam minorem longirostram, similiter cirrhatam, etc. superius Georg. Fabricii verbis descripsimus. cutis ad latera rostri superioris rubicunda vel punicea est, in medio nigricat. dentes duri, firmi, serrati, restrorsum flexi, ut in merrachio maiore. Caput ruffum vel testacei coloris est, cirrho retrorsum eminente. Eiusdem coloris et collum est aliquantisper: caetero extrinsecus cinereum, ut et dorsum cum cauda alisque. Sed maiores alarum pennae fuscae sunt: macula in eis media parte inferiore alba. Crura et digiti pedum rubent, interiectis membranis ex ruffo fuscis, Collum paulo brevius dodrante. dorsum quoque dodrantale est, cauda digitorum quinque. Corpus in latitudinem quodammodo compressum. Plumae ventris ex albo luteae vel ruffae. Huius generis mergus ad me allatus, visco captus fuerat. Ad incedendum ineptum esse aiunt: semper in aquis manere, nidulari inter harundines. sub aqua diutissime omnium se continere, et urinando ad quadraginta aut quinquaginta pedes procedere: caput inter natandum sublime attollere. ¶ Hipparion avem chenalopeci similem esse Grammatici Graeci tradunt, nec aliud. Nos ita dictam coniicimus, quod equi instar iubata sit, iuba scilicet ruffa vel pili vulpini fere colore: quod mergo cirrhato pulchre convenit: ut magnitudo quoque chenalopecis, quae infra anserem est, anatem superat. Si quis tamen colymbum maiorem, de quo paulo post scribetur, hipparion a iuba eiusdem coloris appellare malit, per me licebit. quanquam ille magnitudine ad chenalopecem non accedit, et iubam non extrinsecus tantum ut equi, sed in circuitu totius colli supremi habet.
¶ In lacu Acronio mergi quoddam genus, collo procero, pedibus nigris, anate communi maius, audio nominari [GO], hoc est anates thymallorum, quod thymallis piscibus victitent.
DE
MERGIS MAGNIS, MERGANSERE,
Gulone, Scheledraco, et Morfice.
Mergus anseri similis magnitudine figuraque, [GO] dictus a nostris, (quamquam superius quoque descriptum mergum cirrhatum aliqui similiter nominant,) per hyemem aliquando in lacu nostro capitur, sed raro. Hunc nos merganserem appellabimus. Caput ei cum tertia colli parte ex viridi nigricat. Collum reliquum album est cum aliquo pallore. infima colli pars nigrescit, itidem dorsum. cauda cinereo colore est. alae dorsum versus nigrae, mox albae cum pallore quodam, dein iterum nigricant sed remissius, mox iterum albae sunt idque intensius, extremae pennae nigricant. Sub alis prima pars albet, posterior ex albo nigroque mixta resplendet. Plumae ventris et supinae caudae, gilvae sunt, id est ex albo et flavo. Palmipes est ut anser, crura et pedes cum membranis inter digitos minii colorem habent. femorum plumae in prona parte variae sunt, subalbidae et nigricantes per intervalla cymatili specie. rostrum eius, mergi cirrhati rostro simile est, ab extremitate ad oculum usque si metiaris digitis medii, id est longissimi, longitudine.
Color eiusdem per mediam partem pronam niger, utrinque ruffus vel puniceus. dentes habet serratos, asperos, retrorsum inflexos: et alium ordinem dentium minorum paulo interius, sed id tantum in superiori rostro, cuius etiam extrema portio adunca est. Cutis et caro, evulsis plumis, pallido seu luteo colore sunt. Aliqui apud nos hoc genus mergi anatem Italicam vocant, in cibo laudant: et pondere aiunt interdum ad libras duodecim accedere: ventriculum ei corneum esse, firmissimum puto intelligentes et omnia concoquentem.
¶ In Acronio lacu eadem vel cognata avis, ansere maior, inepta ingredi, [GO] nominatur.
¶ Gulo nobis appelletur propter voracitatem, avis marina, quam Angli (ut audio) gul indigetant.
Vorax est piscium, magnitudine anseris, colore gilvo (aut fusco flavente,) gregaria, mensis lautioribus contempta.
Scheledracus ([GO]) ab iisdem vocitatur avis fluviatilis, genere mergi quod cormorantum appellant, minor, (vel si mavis, ansere minor,) anate maior. rostro lato, extremitate acuminata (unco fortassis,) et dentibus acutissimis pleno: ex gilvo subruffo, ut pedibus quoque, pectore albo, caeterae partes variae sunt. Piscium voracissimus hoc genus avium est: quos mira industria quasi constipatae, et ordine dispositae insectantur, donec ex alto in angustias minus profundas compulerint: quo coactos devorant. Caro eorum minus lauta. ¶ Sed alii diversam avem, quam supra inter anates platyrynchos tertio loco descripsimus, Anglorum scheledracum esse aiunt: de quo Angli ipsi iudicent. nos haec ex auditu tantum prodimus.
¶ Eadem proxima est quae Morfex nominatur Alberto, avis aquatica, magna, vulgo apud inferiores Germanos [GO] (vel ut Murmellius scribit [GO]) dicta, nigra est. rostrum ei serratum et validum. ungues fortes. Sub aqua mergitur, et pisces magnos capit, praecipuae anguillas. Gregatim nidificat in arboribus iuxta aquam, et pullos piscibus pascit. Voraces sunt hae aves, et a nido avolaturae, si cibis recens ingestis nimium gravari se senserint, evomunt eos, ut leviores ad fugam sint. quae vero non evomunt, aliquando pereunt. Fimus earum siccat arborum ramos in quos inciderit. Saturatae alas ad Solem expandunt ut siccentur, palis et arboribus insidentes. Volatura vix elevatur, et caudam diu in aqua trahit, unde et a quibusdam humidus culus ([GO], ut Murmellius scribit: nos potius scriberemus [GO]) vocatur, Haec Albertus lib. 23. historiae anim. Caeterum lib. 5. cap. 3. de eadem sic scribit: In nostris regionibus avis est aquatica nigra, quae pisces in fluminibus et maribus venatur, ac plurimum detrimenti infert: pectore et ventre cinereo, tardi volatus. Cum mergitur, diu manet sub aqua. Rostrum ei dentatum instar falcis messorum, quo retinet pisces lubricos ut anguillas. Rami ventris eius eluvie infecti arescunt, ut ardeae etiam et fere omnium aquaticarum fimo. hanc quidam vocant corvum aquaticum, Germani [GO] (fortassis a voracitate, quasi [GO]. vide plura mox in Carbone aquatico.) Pullos vere educat, ut caeterae aves. nidificat in arbore alta et magna iuxta aquam piscosam. Vide mox etiam in Carbone aquatico. Sed de corvo aquatico, quoniam diversae sunt sententiae, dicam infra post Corvi historiam. Quaerendum an haec sit avis, quam audio quibusdam inferioris Germaniae locis vocari [GO], quasi anserem anguillarum, quod illas devoret. magnam et totam nigram esse aiunt. Sed alii algusam mihi narrant accipitrum generis esse, magnam, at apud nos quoque capi: piscibus et anguillis victitare, in quos ab alto conspectos recta deferatur. Quaerendum etiam an eandem sit quam a Gallis audio cormarin, id est corvum marinum appellari, anate maiorem, rostro anatis rubente.
DE CARBONE AQUATICO, ET MAGNALIBUS.
Aristoteles de animalibus 7. 3. Corvi aquatici, (inquit, ut Gaza vertit, Graece [GR] tantum legitur,) magnitudo est quanta ciconiae, sed crura breviora. palmipes, natansque est, colore niger, insidet arboribus et nidulatur in iis hic unus ex hoc (palmipedum) genere. ubi Albertus, Hunc (inquit) vocamus carbonem aquaticum, vulgo [GO] (Stettini [GO].) [GO] vel [GO], idem corvum aquaticum in duobus aliis locis interpretatur. quem tamen ab hoc diversum existimo, quod rostrum ei serratum tribuat, pectus et ventrem cinereum. quae nostro scharbo (avi quam vulgo [GO] et [GO] vocamus) non conveniunt. Utrique tamen ut victus idem, sic magnitudo ni fallor eadem tribuitur. utraeque merguntur, et diu sub aquis manent. Utraeque in arboribus nidificant. Utranque corvum a colore dixeris: ut confundi eas aliquando mirum non sit. Audio et apud nos scharbos dictos, alios ventre albo esse, alios alterius coloris, caetera similes. Scharbi quidem nomen vel a corvo factum coniicias, qui Italis corbo et corvo dicitur: vel ab atro carbonis colore. nam vicini nobis Galli carbonem vocant scharbon, ipsi charbon scribunt. in qua sententia etiam Albertus fuisse videtur carbonem aquaticum hanc avem nominans. vel ab acumine marginum rostri eius. nostri enim acutum dicunt [GO]. Turnerus hanc avem simpliciter mergum appellat, Anglice cormorant, Germanice [GO]: et tum circa mare in rupibus maritimis, tum circa amnes, lacus et fluvios in arboribus nidificare testatur, ut supra recitavi in Mergo. Aves palmipedes sunt mergus varius: et mergus magnus niger, qui a quibusdam carbo aquaticus vocatur, Albertus 7. 3. Scharbus, quem haec dum conderem manibus tractabam, longus erat dodrantes quatuor cum palmo, a summo rostro ad extremam caudam extensus. rostrum ei acutum et peculiare, superiori parte instar Latinae literae sigma s. inflexum unco descendente, piscibus attrahendis apto, sex digitos longum. idem superius nigricans, utrinque albebat. Cutis inferiori rostro et utrinque sub oculis obtendebatur crocea. Plumae ventris albae. Crura octo digitorum longitudine. digiti pedum quaterni, nigri, amplis nigrisque membranis iuncti. Pennae dorsi in ambitu colorem ex viridi nigroque mixtum prae se ferebant, per medium ex cinereo lucido ac rufo. Collum supinum plumae partim albae partim nigricantes tegebant. Capitis collique prona parte color ex viridi et nigro permixtus mihi videbatur. Alae ad sedecim digitorum longitudinem
extendebantur: eodem colore quo dorsum, nisi quod amplius subruffi coloris ex subruffo lucido ac cinereo mixti.
¶ Carthates (inquit Albertus lib. 23. scribendum Catarrhactes) de genere est mergorum, avis nigra, quae submersa aquis continet spiritum ad spatium quo homo velox potest ambulando geometricum miliare conficere. Piscibus multum nocet et vorax est. Videtur autem eundem carbonem aquaticum esse insinuare, nigri coloris esse scribendo, cum Oppianus catarrhacten album faciat. Aristoteles nihil aliud de catarrhacte scribit, quam victitare eum mari, et cum se in altum immerserit, manere non minus temporis quam quo spatium transieri iugeri. minorem esse accipitre, gula tota ampla et lata. Caeterum in praedicti ex Aristotele loci interpretatione, catarrhacten Albertus Latine mergum magnum vocari scribit, nulla de colore eius mentione facta. Nos gaviarum potius sive larorum generis quam mergorum catarrhacten arbitramur. Vide infra in Catarrhacte. Sabaudi
avem quandam cui rostrum sit instar anatis, crochereyx vocant: nimirum ab anterioris partis aduncitate. Galli enim crochu vocant aduncum vel hamatum, quod scharbo nostro convenit: similitudo vero anatis rostrum non convenit. quare inquirendum an avis ea Alberti potius morfex sit. Itali avem aquaticam totam nigram magun appellant: ut et homines urinatores: vel mergum minorem nigrum, vel potius magnum (de quo hic scribimus) intelligentes. nam eundem quoque alii morgon appellant, vel mergon. ¶ Cum in Rheno apud nos scharbi apparent, signum aiunt esse magni frigoris, et periculum ne vites frigore pereant. memini tamen in lacu nostro etiam Septembri Mense in fine alterius decadis aliquando captos, coelo quidem frigido. Porro quanquam hae aves totae nigrae appareant, si quis tamen penitius inspiciat colores deprehendet diversos. nempe in alis nonnihil ruffi splendentis admixtum, et in caeteris plerisque pennis aliquid subviride, ut in corvo quem sylvaticum vocamus. Fieri tamen potest, ut pro sexus aetatisque differentia colores quoque varient. Memini ego me scharbum vidisse cui in collo supremo et in vertice, multae plumae albae inerant, nescio senectutis ne, an alia ratione. Certum est hanc avem longo spatio urinari posse. non admodum in aqua natat, sed frequentius alicubi insidens, palis praesertim aut perticis aquae fundo infixis, pisces speculatur. Per autumnum fere ad lacus nostros adventat. In magno frigore subinde alas extendit. Pisces nantem sequi et passim adnatare ferunt, quasi odore eius illectos. Pellifices nonnulli pellem eius praeparant, ut pro tegumento imponatur ventriculo, tanquam vim concoquendi promoveat. nam et avis ipsa validissimo ventriculo et alimentum omne celeriter consumente esse creditur. unde vulgo dicunt, de nomine vorace vel multi cibi, scharbi ventriculum ei esse. Vide supra in Mergo G. Sic apud Aristophanem legimus galli ventrem habere, qui omnia concoquat.
¶ Magnales aves sunt Orientis, valde magnae, pedibus nigris et rostro, hominib. innoxiae, piscibus in fluminib. et stagnis et aliis aquis insidiantes ut devorent, Alber. ex epist. Alex. ad Aristot.
DE COLYMBIS MAIORIBUS.
Mergorum genus cui rostrum angustum est et in acutum desinit anate vel maius, vel par, (nam de minimo dicemus mox privatim,) nostri [GO] vocant, unius scilicet literae mutatione a mergo quem vocant [GO]. Invenitur in nostro lacu et vicinis quibusdam, et Lemanno seu Genevensi. Is quem in Lemanno captum vidi paulo minor ansere erat, collo oblongo: rostro duos digitos longo cum dimidio, angusto et in mucronem desinente: dorso nigro. collo inferiore et ventre albo plumis fere niveis. Digiti pedum terni, lati, adhaerentibus membranis, sed aliquousque divisi, non ut in caeteris aquaticis coniuncti. Venetiis hanc aut simillimam avem spergam vocant (quasi smergam nimirum. nam et mergi vulgo illic smergi dicuntur) rostro et pedibus ut dixi, colore e fusco nigricantem, collo fere castaneae colore, etc. Invenitur apud nos aliud genus, caetera quidem simile, sed cristatum plumis circa verticem et collum supremum eminentibus, superius nigris, ad latera ruffis, instar pilorum vulpis. Ungues omnibus in hoc genere latiusculi, praesertim medius, non ut in caeteris avibus omnibus teretes et in mucronem attenuati: ut non solus homo, sicut Plato eius definitioni contra cavillantem Diogenem addebat, [GR] dici debeat. Crura etiam omnibus iuxta alvum fere retrorsum porriguntur, natationi potius quam ingressui apta, femoribus in ventre conditis. quamobrem in terram si quando egrediantur, facile capiuntur, propter incommodum ingressum. Vidi in uno aliquando inaequalem tibiarum situm, altera antrorsum, altera retrorsum porrecta. Quidam eos nunquam in terram egredi putant, et in ipsa aqua (in arundinibus nimirum) nidificare. Alta voce clamant, pisciculis vivunt. Appellatur hic mergus circa lacum Verbanum iurar: a Sabaudis (ni fallor) loere: quo nomine etiam pigram et segnem mulierem vocant, a nota huius avis ad incessum tarditate. Severus Sulpitius tradit quandam mergorum speciem esse, quae a re cornuta vocetur, eo quod rubeas plumas in capite instar cornuum habeat, Author libri de nat. rerum. sed mergus cirrhatus quoque, de quo iam scripsimus, cristatus est cirrhis retrorsum versis, instar iubae potius, quam sursum et cornuum instar ut mergis hic de quo in praesentia agimus. et quoniam hipparion Graeci avem chenalopeci similem faciunt, eundem mergum cirrhatum, quod fere equi instar iubatus sit et ad chenalopecis magnitudinem propius accedat, potius quam hunc praesentem, chenalopeca facere placuit. Vocetur ergo mergi, de quo agimus, genus cristatum, cornutum: in universum vero colymbus maior, sive cristatum sive absque crista fuerit. quod ut colymbis parva (superius descripta) minima fere in volucrum aquaticum genere, perpetuo in aquis natet, rostro similiter angusto et acuto. Athenaeus sane colymbidem parvam nominat, et rursus describens phascades, maiores esse dicit quam parvas colymbides, innuens scilicet eiusdem generis etiam maiores inveniri. quod ipsa quoque nominum forma ostendit, quae colymbo primitiva est, colymbidi diminuta. Nos tamen quaecunque vel de colymbo, vel de colymbide colymbadeve apud veteres scripta extant, supra in unum caput coniunximus. Quod si cui etiam uriam maiorem appellare libuerit, non repugnabo, quoniam et rostri figura convenit, et urinandi consuetudo: et minimum in genere mergorum de quibus hic scribimus, supra uriam simpliciter dictam esse coniecimus. ¶ Mergi contra omne genus avium pedes habent in cauda, ita ut cum in terra stant, gestu pectoris sicut homo erigantur, Author libri de natur. rerum. Convenit hic pedum
situs, et corporis erectio, praesenti mergorum generi magis quam ulli caeterorum: nisi forte carboni etiam aquatico, id est scharbo nostro conveniat.
¶ Colymbi maioris cornuti vidi etiam alterum genus plumis, quae circa caput eminent, minus ruffis alboque permixtis, brevioribus, collo circiter duos palmos longo, etc.
¶ In Acronio lacu avem quandam nunc dictis congenerem, sed ansere maiorem, raro capi audio, [GO] appellatam, nimirum ab inepto eius per aquae superficiem motu, cum neque volare possit recte, neque ingredi commode, nisi simul pedibus alisque nitatur, ut caeteri etiam colymbi, propter crura retrorsum versa: rostrum ei oblungum esse, angustum, acutum. Vocem altam sui cuiusdam generis aedere. urinari quam profundissime, ita ut orgyarum viginti spatio quandoque sub aqua capiatur, reti videlicet aut mucrone ferreo cui infixus piscis fuerit. Singulas duabus drachmis et dimidia
argentei fere vaenire. Hanc ego colymbum maximum appellaverim.
¶ Colymborum genera in agro Tigurino circa medium Augusti mensis plerunque lacu Gryphio dicto, retibus magna copia publice capiuntur: et diem illum inde colymborum nominant accolae, [GO]. eo enim tempore volare omnino non possunt propter pennarum mutationem. Merguntur quidem semper celerrime, ut auditum etiam bombardae ictum effugiant.
DE TRAPAZOROLIS VEL MERGULIS.
Trapazorolam Ferrariae in Italia vocant (alibi arzavolam: circa Verbanum lacum piombin, id est plumbinam, quod nomen alii ispidae avi melius, ut puto, attribuunt) mergi genus exiguum, quod etsi uriam Athenaei esse coniicio, aut congenerem maxime, de qua supra egi: quemadmodum et colymbidi, id est colymbo minori: (Videntur enim colymbis et uria magnitudine tantum differre,) ut suum tamen cuique iudicium liberum relinquam, peculiariter quae de trapazorola Italis dicta cognovi, hic conscribam. Trapazorola igitur omnino a colymbo maiore, quem descripsi proxime, nihil aliud quam magnitudine differt, quum longe minor sit: et insuper quod trapazorolae nullae cristam iubamve habent, colymbi vero maiores aliqui habent. Nostri hunc mergulum vocant [GO], quae vox diminutiva est a voce [GO], id est colymbo maiore. aliqui [GO], aliqui [GO], sed minus proprie. nam cum rostrum ei angustum sit non debet ab anate denominari. Sunt et alia Germanica nomina de eadem hac ave (ni fallor) usurpata: [GO] vel [GO], apud Helvetios: et [GO] apud Suevos aut Rhetos quosdam, quasi anaticulas scarabeorum dicas, quos forte persequuntur. minimas et pinguissimas esse aiunt. Angli, ut audio, dob chekin, hoc est mergulum pullum a parvitate. Hollandi [GO], (nos scriberemus [GO]) eo quod podici pedes sint adiuncti, (unde pygoscelis Graece vocari posset, [GR], Hesychius et Varinus. etsi idem situs crurum in maiore etiam colymbo est.) Lusitani adem vel gathiras. Magnitudo ei fere columbae, rostrum tanquam turdi aut merulae, digiti pedum lati, adhaerentibus membranis fuscis, non continuis tamen sed trifariam dissectis, ut in colymbo maiore quoque: unguibus similiter latiusculis. Pectoris ventris plumae argenteae sunt, sed in imo ventre coloris fusci. Rostrum superius nigricat, utrinque rubet. inferior rostri pars fere tota rubet sanguineo colore. Capitis colli ventrisque plumae fuscae sunt, admixto perpauco rufo. alae nigricant. habent tamen etiam albentes pennas, sed non sine fuscis maculis. Supina alarum pars, ut venter, albet. Collum utrinque rufum est: et in supina quoque parte, sed remissius. Capiti supina pars alba est. Ad dorsi extremi latera partim rufae, partim nigrantes pennulae habentur. cauda nulla. Pupillam nigram circulus ambit spadicis coloris obscuri, si bene memini. Odor quidem gravis, sed in cibo commendantur, carne fere teneriore pinguioreque quam caeterae palmipedes avium. Multa tenuia ossicula in femoribus habent ab una tantum parte circa articulum agglutinata, dimidia ossis femoris longitudine. In dissectis imam gulae partem amplam et capacem reperi: in ventriculo pisces concoctos et lapillos. Pedibus incedere non queunt, nisi pariter etiam alis nitantur. Primae inter palmipedes feras ad urbem nostram in lacu, ut audio, adveniunt.
¶ His ita perscriptis, eiusdem avis descriptionem a Georg. Fabricio accepi huiusmodi. Mergulus, ein [GO], rostro acuto est quale turdorum. corpus nigrum: gula excepta, quae in mare rubra, in foemella est candida. Venter in nigro alboque maculosus. Pennae alarum nigrae et caesiae sive glaucae, et albo conspersae. Pedes fissi, nec acutis unguibus incurvi, sed planis recti: et adeo recta extantes, ut in tergum queat reiicere. Crura plumis densissimis vestita. Quatuor igitur ab aliis insignes differentias habet. Rostri, ut dixi, quod acuminatur, non hebescit: alarum, quae sunt brevissimae: pedum, qui a caeteris fissione aliquantum, digitorum aut latitudine, et rectitudine unguium plane sunt differentes. Caudae denique, quae teres est. et vix articuli longitudine. Hac avis ob alarum brevitatem salit potius quam volat: neque innatare aquis, sed globi instar involui videtur.
¶ Vidi etiam alterum genus, aliquanto maius et nigrius, per caput scilicet, collum et dorsum;
rostro etiam nigro. Ventre albo: circa clunes et femora pennis quibusdam albis, aliis ruffis: ad latera etiam capitis post oculos utrinque ruffis paucis. Circulo in oculis pulchro et croceo: genas etiam linea eiusdem coloris ambiente. longitudine a rostro ad extremos pedes extensos retro, dodrantum duorum, si bene memini. hoc mihi Turca quidam karabatak vocabat. Huius capitis icon haec est.
Merguli nigri Albertus meminit, haud scio hanc an diversam avem intelligens. Sunt ex hoc genere mergulorum alii dorso fusco, alii ad ruffum inclinante: et alis alii nigris, alii non item, etc. Praeterea alii in fluviis tantum degunt, alii in mediis aquis gregatim fere. ¶ Puffinum apud Anglos dictum audio huic generi non dissimilem esse, cum alias tum quod plumas instar lanuginis potius quam pennas habeat, id quod Turnerus de tertio urinatricis genere scribit, quod anserculum nuper ovo exclusum (inquit) adeo refert, ut nisi rostrum huius paulo tenuius esset, aegre alterum ab altero discerneres.
¶ In Gallia mergus parvus fluviatilis est, vulgo un castagneux, (forte quod colorem castaneae referat, ut ex suprascriptis quidam, capite praesertim,) ignotus in Graecia, Petrus Bellonius.