Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE GALLINA INDICA.
indica Gallina, quam Philippus
Traiectensium episcopus in deliciis habuit, cristata plane fuit, (crista
speciosa ornata,) perque omnia gallinae similis, si colorem, quo psittaci in
morem virebat, excipias. Eam quanquam vivam non viderim, exuviae tamen, quae
Batavoduri in arce custodiebantur, indicant gallinacei generis avem, Gyb.
Longolius. Quaerendum hic sit attagen Sylvatici, quem scribit pennis vario modo
coloratis esse sicut gallina Indica, interdum tamen colore viridi et coelesti
inveniri. Pavones Indi (Gallopavi) pulchritudine multum nostro pavone inferiores
sunt, sed caudam suam similiter mirantur in orbem conversam. at contra gallinae
quas ego vidi Indicae, nostris pulchriores sunt, pennisque pavonis decorantur:
sed cauda ampla carent, quam nec in orbem erigunt. igitur non a coloribus, sed
operationibus ipsis species animalium sunt distinguendae, Cardanus.
idem alterius etiam gallinae
Indicae meminit hisce verbis: Gallina Indiae occidentalis, imo potius vulturis
genus (nam cadavera et res corruptas sectatur) bene olet ob caloris vehementiam,
et siccitatem temperiei.
DE GALLINIS LANIGERIS.
Icon haec desumpta est ex charta quadam Cosmographica.
fuch civitas est maxima versus Orientem, in qua maximi galli nascuntur. Gallinae sunt albae instar nivis, non pennis sed lanis tectae ut pecus, Odoricus de Foro Iulii. In civitate Quelinfu, in regno Mangi nomine, inveniuntur gallinae, quae loco pennarum pilos habent, ut catti, nigri scilicet coloris, sed ova pariunt optima, M. Paulus Venetus 2. 68.