Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

1 - de Columbis in genere - C

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

[377] meo iudicio Plinii lectio integra remanere potest, eoque magis, cum et Aelianus[1] ita legat, Aristotelem citans: Aristoteles, inquit, parentes exclusis iam pullis, it, primum nutrimentum, ne a cibis aborreant, terram salsuginosam in os indere: quum id gustaverint, inde facillime reliquis cibis vesci queant. Putarim tamen Aristotelem id mari peculiariter tribuisse, quod hic vel saepius, vel securius id faciat. Utut est, insignis, et acuti id in primis ingenii aciem in tam simplicibus animantibus demonstrat, quemadmodum et hoc quod salis grana non reperientes, terram salsam quaerant, eam que in locis lotio conspergi consuetis, quasi aperte norint lotio salsam inesse acredinem. Corporis mundities impensius, ut diximus, ipsis placet, eo quod ex spurcitie pulices, pediculos, atque execranda id genus insecta alia, quibus infestari, torquerique sua corpora possent, procreari sciant, itaque et ipsae a fimo nidos suos repurgare non ignorant, et pullo etiam, quam primum id praestare posse vident, id edocent, ut postmodum et illi a similibus noxiis animalculis sese tueri queant. Verum in eo maxime vel hominibus ipsis aegre est, sibi ipsis medicae decerptis lauri foliis medeantur. Laurinos etiam ramulos, si Aeliano fidem habemus, tenues primum pro fascinationis amuleto colligunt, ac deinde ad custodiam pullorum in nidos imponunt, et Zoroaster[2] author est, Palumbes, quae et ipsae Columbarum species sunt, nidis suis laurum imponere, sed etsi causam non addat, cur id faciant, facile tamen contra blattas id eas facere coniicere possumus, quoniam proxime ab Hirundinibus eam ob causam apium nidis imponi dixerat. Helxinen herbam quoque inter alias agnoscunt, eaque, teste Plinio[3], aegrae sese purgant. Sed quid istaec memoro, quae naturae instinctu faciunt, quin potius de iis loquor, quae proprio marte praestant. Possunt enim non solum institui, ut ad locum, quem ab eis habitari volumus redeant, verumetiam, quod amplius est, fideliter ad notos advolent: quare fortassis et literae ipsis perfetendae ad amicos committi queant, non autem eo modo, quo in obsidionibus fieri diximus, nam tum nesciae se eas ferre, domum liberae ad carissima sua pignora revolabant, sed gnarae se eas ferre, ad antea visum domini amicum. Quid enim Anacreon nobis aliud suo de Columba carmine voluit, quam scribit ita cicuratam fuisse, ut, praeterquam quod literas perferret, panem etiam e manu sumeret, vinumque biberet. Quod si vero poetice id ab eo, non historice scriptum dixerit quispiam, viri mihi familiarissimi, et fide dignissimi experimentum, cui magis, quam scriptorum authoritatibus credendum est, illi obiecero: narrabat autem vir ille, pullum se Columbinum vix ante octiduum natum, postquam utrumque eius parentem vendidisset, educasse, atque ita instistuisse, ut postmodum e manibus eius cibum caperet, sed nonne impium illum, nefariumque Mahumetem Columbam habuisse constat, quae quoties volebat, ex aure eius cibum capere docta erat? at cur id nequam ille fecerit, suo loco dicetur. Si itaque talia illae edoceri possunt, cur non et literas perferre, maxime si is cui portantur, gratiorem aliquem cibum offerre consueverit, ut alias libentius revertantur. Sed videamus Anacreontis carmen, quod e Graeco Clemens quidam Anglus Thomae Moro et literis, et mortis genere nobilissimo quondam affinis, latine vertit hoc modo, ut refert Io. Goropius Becanus.
            Amabilis Columba                                           Unde, unde ades volando?
            Quid est rei, quod altum                                Caelum cito secando,
            Tam copia benigna                                       Spires linquentem odorem?
           
Tam copia benigna                                       Unguenta grata stilles?
           
Quis est? tua ne refert?                                  Haec ne cura tangit?
            Me misit ad puellum                                          Anacreon Bathyllum:
            Me misit, inquam ad illum                                    Qui nunc recens potitus
            Potentia impotenti                                              Tyrannus est in omnes.
            Huic cantione parva                                      Laudem in suam recepta
            Me vendidit Cythera.                                               Hinc nunc Anacreonti
            In talibus ministro,                                                 Tantisque prompta rebus
            O qualibus tabellis                                                Nunc servio ferendis
            Mox ilico futuram                                         Me liberam recepit.
            At ego, licet manu me                               Mittat, tamen manebo
            In servitute eadem,                                     Apud nunc meum patronum.
            Nam quid necesse montes                         Agrosque pervolare,
            Ramis quid insidentem,                               Agreste quid comesse,
            Cum pane delicato                                        Nunc pascar otiosa

            [378] Rapto ex Anacreontis                                      Manu, rapi sinentis.
            Iam quid quod illud offert                                        Vinum mihi bibendum
            Quod ipsemet propinat?                                             Etsi deinde pota
            Ducam leves choreas                                                   Patronum Anacreontem
            Alis meis obumbro.                                                 Si deinde pressa somno
            Dormire cogar, ipsa                                                    Est barbitus cubile.
           
Nunc cuncta habes, abito                                        Tu, qui morare cursum,
            Et meloquaciorem                                                 Cornice reddidisti.

Habes etiam ex eodem carmine dulcissimum poetam ad amores suos magis devinciendos eam misisse avem, quam ab ipsa Venere, cui sacra est, se fingit emisse: quod dum facit, omnes amabilitatis numeros comprehendisse videtur.

LOCUS HABITATIONIS

Nidus

Columbaceum genus omne propter innatum pavorem loca eminentiora amat: quare et homines docuerunt Columbaria in altioribus aedium partibus extruere. Naturaliter autem specus, et latebras quaerunt, ut Vergilius[4] in primis innuit comparatione ab hisce avibus accepta, cum ait:
                        Qualis spelunca subito commota Columba
            Cui domus, et dulces latebroso in pumice nidi.

Idem colligitur ex Sacris litteris[5]: Columbas meas, inquit Sapiens, in foraminibus petrae, in caverna macerieque ostende mihi faciem tuam. Hieremias[6] etiam alibi ait. Relinquite civitates, et habitate in petra habitatores Moab, et estote quasi Columba nidificans in summo ore foraminis. In arboribus nidificare etiam Columbas Horatius[7] tradere videtur, ubi prodigia enumerat omnia, quae futuram vindictam post mortem Caesaris a coniuratis in curia viginti tribus vulneribus interempti facta sunt, inter quae tantam Tyberis fuisse ait inundationem, ut diluvii speciem repraesentaret, atque post eius cessionem pisces in arboribus relictos fuisse, in quibus antea Columbae nidos extruxerant: ait autem:
            Piscium et summa genus haesit ulmo,
            Nota quae sedes fuerat Columbis,
            Et superiecto pavida natarunt
                        Aequore damae.

Vergilius[8] etiam in arboribus, ceu gratissimis locis sedere facit, inquiens:
            Tollunt se celeres, liquidumque per aera lapsae
            Sedibus optatis geminae super arbore sidunt.

Idem disertissimis verbis scribit Svetonius[9], ubi Caesarem narrat, cum apud Mundam Hispaniae oppidum castris locum caperet, et sylvam caederet, arborem palmae repertam conservari, ut omnem victoriae, iussisse. Ex ea, inquit, continuo nata soboles adeo in paucis diebus adolevit, ut non aequaret modo matricem, veruntamen obiegeret, frequentareturque Columbarum nidis, quamvis id avium genus duram, et asperam frondem maxime vitet. Sed eiusmodi Columbae Palumbi meo iudicio fuerint, quorum in arboribus nidulari proprium est, cum quibus Columbae saepius ab authoribus, maxime a poetis confunduntur. Si enim in arboribus nidularentur, facilius, et cum longe minori sumptu homines nidis duntaxat ex illis suspensis, ut pro Palumbis faciunt, Columbas alere possent. Sed Columbaria antiquissima sunt, et quorum extruendorum rationem Varro[10], ut post ostendemus, etiam docet. Fiebant autem et tunc in eisdem locis, quibus etiam nunc hodie, in eminentiori nempe domus parte, quod evidentissimis verbis Plinius[11] attestatur, inquiens: Et harum amore insaniunt multi, supra tecta exaedificant turres iis, nobilitatemque singularum, et origines narrant, vetere iam exemplo. Herodes, referente Flavio Iosepho[12] hortum habuit, viridariis sylvisque amoenissimis, ac altis euripis, cisternis, et aquis irriguis, ubi varias feras, pisces, et aves continebat, et prolixas habebat ambulationes, ac circum latices multas turres domesticarum Columbarum. In agro pariter Hierosolymitano Christianus Adrichomius[13] ad meridiem montis Oliveti, turrem existisse narrat saxeam, rotundam, sublimen, et concameratam, extrinsecus dealbatam, atque angusto uno ostiolo in summitatem patentem, in qua pariter domesticae servabantur Columbae, incolis autem petram Columbarum nuncupatam fuisse. Unde et

[379] Iudaeos Columbarum studiosissimos fuisse constat, sed mirum est in eiusmodi turri saepe quinque Columbarum millia contineri solita. Quod M. Varro de Romanorum Columbariis quoque attestatur. Quod modo ad loci constitutionem attinet, sunt multa poetarum monumenta, ex quibus pro Columbis turres, vel saltem habitacula in altioribus aedium locis facta fuisse comprobari potest. Ovidius[14] in primis de re incredibili loquens dixit.
            Non prius incipient turres habitare Columbae.

Alibi[15] rursus Accipitres, et lupos hominibus exosos esse scribit, quod illi semper in armis vitam ducant, hi in persequendo innocenti pecore sint indefessi, Hirundines vero, et Columbas gratas, quia suapte natura mites sunt, et clementes.
            Odimus Accipitrem, quia vivit semper in armis,
            Et pavidum solitos in pecus ire lupos.
            At caret insidiis hominum, quia mitis Hirundo est,
            Quasque colat turres Chaonis ales habet.

Meminit earundem turrium Martialis[16] animalium genera recensens, quae in villa Faustini memoranda colebantur. Et Iuvenalis[17] docens, quomodo divites inferiora, et latiora aedium loca habitantes ab incendiis tutiores sint, quam paupere, qui in summitatibus aedium sub ipsis tegulis habitare coguntur, si quidem illi bona sua, urgente incendio, auferre queunt his antequam auferant, incendium viam intercludat, omnia absumens, eleganter pauperes, vel cum Columbis degere, ut quae haec loca habitare solent, illos nunc habitare inquit.
            Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
            Nocte metus, iam poscit aquam, iam frivola transfert
            Vealegon, tabulata tibi iam tertia fumant,
            Tu nescis, nam si gradibus trepidatur ab imis,
            Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur
            A pluvia, molles ubi reddunt ova Columbae.

Eiusmodi turres, in quibus has alites enutrimus, Italorum vulgus la Colombaia appellat, nomine, ut apparet, vel ab ipsis avibus, vel a Latinorum Columbarium desumpto: quanvis haec vox Latinis, atque in primis Varroni, et Columellae proprie loculamentum sit singulis Columbarum paribus destinatum, id scilicet, quod nostri agricolae appellantur burgotto: Palladio tamen, caeterisque eius sectatoribus pro toto loco, quem Varro vocabulo Graeco usus [GR], et [GR] vocat, in quo degunt, extenditur, et a nobis in eadem significatione usurpantur. Perottus Columbarium esse putat, in quo agrestes, peristereona, in quo domesticae Columbae habitant. Ego nihil interesse existimem, et omnino idem Columbarium Latinis significare, quod peristereon Graecis. Vitruvio Columbaria sunt, per quae aqua tympano excepta effluit. Sed haec huc non pertinent. Columbariorum sive peristerionum fabricam veterum non pauci scriptis traditam reliquerunt, ex quibus scilicet plurima hominibus cederet utilitas. [GR], inquit Varro[18], ut testude, magna camera tectus, uno ostio angusto, fenestris punicaenis, aut latioribus, reticulatis utrinque, ut locus omnis sit illustris, neve serpens aliudve animal maleficum, introire queat, intrinsecus quam laevissimo marmorato toti parietes, ac camerae oblinuntur, et extrinsecus circum fenestras, ne mus aut lacerta qua adrepere ad Columbaria possit. Nihil enim timidius Columba, singulis paribus sunt Columbaria singula esse oportet, ut os habeant, quo introire, et exire possunt. Intus ternorum palmorum ex omnibus partibus sub ordines singulos tabulae factae, ut sint bipalmes, quo utantur vestibulo, ac praedant. Hactenus ille. Cui consentit prorsus Columella[19], sed paulo diligentius singula recitat hunc in modum: Nec in plano villae loco, nec in frigido, sed in adito fieri tabulatum oportet, quod aspicias hybernum meridiem. Eiusque parietes, ut in ornithone praecepinus, continuis cubilibus excaventur, vel si ita non competit, paxillis adactis tabulae superponantur, qua vel loculamenta, quibus nidificent aves vel fictilia Columbaria recipiant, praepositis vestibulis, per qua ad cubilia perveniant. Totus autem locus, et ipse Columbarum cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectatur hoc genus avium. Nec minus extrinsecus laevigare parietes maxime circa fenestram, et ea ita sit posita, ut maiore parte hyberni diei solem admittat, habeatque appositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat Accipitres, et recipiat egredientes ad apricationem Columbas, nec minus in agros emittant matrices, quae ovis, vel incubant, ne quasi gravi perpetua custodia servitio contristata senescant. Nam cum paulum circa aedificia volitaverint, exhilaratae recreantur, et ad foetus suos vegetiores redeunt, propterea ne longius evagari quidem, aut fugere conantur. Hactenus illi. Veterum quidam quoque alii, ut Palladius, Quintilius, {allique} <aliique> de eadem rescripsere, sed quia cum Varrone, ac Columella plane ferme conveniunt, itaque verba eorum, ne lectorem in re satis obvia diutius detineam,

[380] nunc sponte praetereo, solummodo illa allaturus, quae pro maiori parte Petrus Crescentiensis[20] ex propria experientia prodidit: Columbaria duobus potissimum possunt fieri modis, aut super columnis, et parietibus ligneis muro circumdatis lapideo, aut super turri e crassis muris constructa, et utrumque nidos, seu nidorum foramina possunt habere. Sed praestat in turri lapidea, quam lignea fieri, et nidos interius construi, qui si exterius sint, fimus perditur, qui maxime utilis est, et pulli facilius a rapacibus avibus capiuntur. Excitetur ergo turris lapidea ampla, angustave pro domini arbitrio, non admodum alta parietibus levigatis, et dealbaris caemento albo, habens a singulis quatuor partibus brevissimas fenestellas seu foramina, quae Columbis solum ad introitum, exitumque sufficiant, sub quibus quam proxime circumitus lapideus emineat circumquaque, quo mustelae, aliaeque nocentes ferae ascendere prohibeantur. Super tectum etiam fenestra sit, per quam ingrediantur, et exeant Columbi, qui ad solem supertectum apricari gaudent. Sit autem cancellata lapidibus, aut lignis, ne per ipsam rapaces volucres alis apertis ingrediantur. Nidi formantur interius, quos quidam faciunt rectos, et mediocriter angustos, alii obliquos, quibus incubantes Columbae se contineant. Quidam praeterea provide faciunt fenestellas latas, et modice concavas, seu longas. Sunt qui cistellos parvos circa parietes, et tectum affigunt, asserentes, in his Columbas libentius incubare. Sed ergo experimento didici Columbas quasdam in muro libentius, quam cistellis nidificare, quasdam e diverso: et rursus alias esse in aperto, et super quacunque re cum nido, vel sine nido incubare, alias gaudere occultari. quamobrem non inutile puto in Columbario cuiuscunque generis nidos habere, ut diversis Columbarum affectibus satisfiat. Qui in muro sunt, a fimo, et pediculis purgantur facilius, idque crebro fieri expedit: nam ab illis cum augentur, plurimum incubantes Columbae laeduntur. Expedit etiam trabes passim per Columbarium ponere, et praecipue in circuitu, necnon et asseres, quibus cum vel pluviae, vel nives, vel nimii aestus infestant, Columbae, maxime si magna earum multitudo est, insidere, ac quiescere possint. Sic enim loci amore capientur, et non facile recedent. Purgetur crebro etiam ipsarum locus, et undique sit decorus. Nam et ipsae mundam domum non minus ac homines, amant. Animadvertendum in primis est, unumquodque par tres, vel saltem duos nidos requirere, licet aliquando augeantur in tantum, ut nidos omnes, et solarium atque trabes, et caetera loca omnia repleant. Atque ferme hoc modo Columbaria extrui iubet Pet. Crescentiensis, cuius praecepta, si Columbarium aedificaturus observaverit, indubitanter id omnibus numeris absolutum perficiet. Verum quod in tecti summitate fenestras laudet binas, ut per alteram pariter Columbae, quae ad solem ibi gaudent apricari, exire, atque ingredi queant, ego cum propter Accipitrum, tum vero maxime mustelarum, atque id genus aliarum nocentium bestiarum metum suadere, et laudare nequeo. Apud Batavos nonnulli tenuioris fortunae rustici exigua in mediis saepe areis faciunt Columbaria, at in quibus non poenitendum numerum Columbarum enutriunt, hoc modo fabricant. Columnam ligneam quindecim circiter pedes altam erigunt, huic rotam imponunt, ac super hanc tria, aut quatuor tabulata (quot nempe rotam ferre posse coniiciunt) ex asseribus conficiunt, atque ita concinnant, ut horum singula viginti, et amplius nidulamenta capere possint: sed haec etsi a mustelis tuta sint Accipitribus tamen maxime exposita. Nonnulli item Columbaria Columnis rotundis, laevigatisque super piscinas mediasque aquas collocant, quo simul et a noxiis animalibus sint tutiores, et quia aquis limpidis contemplari gaudent, quoties lubet lavari possint, id quod incubantes facere expedit. Et sane multi volunt, praecipiuntque, ut aquam habeant e regione; sed alii vicinam, alii remotam: qui remotam laudant, collecta grana longiquitate itineris quodammodo inter volandum alterari existimant, atque ita pullis tradere, qui eo facilius illa digerant, et in nutrimentum suum convertant: praeterea et hoc etiam commodi inde emanare, quod redeuntes a potu pedibus siccis ova contingant, cum alias humiditate aquae refrigerantes spem prolis saepe fallant. Qui vero vicinam probant, antequam secure domum redeant, saepius vel a rapacibus, vel ab insidiantibus hominibus intercipi, atque ita ova, si incubent, irrita fieri, pullosque teneriores adhuc emori altoribus suis privatos. Quapropter, ut omnibus satisfiat, ego locum eligerem, qui neque ab aqua remotus sit, neque etiam nimis vicinus. Porro multi Columbaria vel nimis alta, vel nimis humilia improbant laudantque quae mediocrem habent altitudinem, quoniam ad ea defessae volucres sine ulla molestia redeant: et Varro quoque altiora improbare videtur, sed ob aliud incommodum, quia scilicet devolantes ad conspecta per fenestras aliorum grana capiantur. Hoc enim innuere mihi videtur his verbis: Sed id genus minore tutela pascitur longiquis regionibus, ubi liber egressas avibus permittitur, quoniam vel summis turribus, vel aeditissimis aedificiis assignatas sedes frequentat,

[381] patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos evolitant. Observandum etiam est, ut Columbarium intus, ac foris maxime dealbetur. Nam praeterquam quod Columbae hoc colore delectantur (nam hanc causam tantum veteres assignant, ut ex superioribus est conspicere) id eminus facilius videre poterunt. Antiquos vero Columbaria sua dealbasse ex Ovidio in primis habemus dicente.
           
Aspicis ut veniant ad candida tecta Columbae,
            Accipiat nullas sordida turris aves.

Et hoc Martialis[21].
            Quaeque gerit similes candida turris aves.

Quo loco Dominicus Chalderinus poetae interpres, et Scholiastes turrem candidam illum dixisse ait propter calcem, qua ex praecepto Columellae Columbaria obstruebantur, ne feles possent irrepere; sed Columella, ut diximus, ideo candida fieri praecipit, quoniam Columbae hoc colore gaudent. Sed eiusmodi Columbaria, de quibus hactenus diximus, agrestibus competunt. Nam domesticis, et cicuribus, quae intra tecta aluntur, nisi ipsis locum in aedibus privatum assignes, (nam sic felicius soboli incumbunt) sibi ipsis in angulis sub trabibus, aliisque locis nidos construunt. Has veteres, ut ex Iuvenale paulo ante probavimus, in eminentiori domus parte habebant, uti quoque et iam mos est, maxime apud Batavos, qui eiusmodi Columbaria voce {indigete} <indigente> appellant een tille, een duveslach, quae postrema vox eam partem significat, quae extra fenestram prominet, quibus advenas Columbas fallere solent. Quod modo ad nidos, seu Columbaria, ut Varro, et Columella vocant seu loculamenta attinet, et haec variis modis fieri possunt. Apud nos ex viminibus fiunt: Grapaldus ita fictilia Columellae exponit, ovalia, atque cooperta: atque his utimur in Columbariis agrestium. Horum {Calphurnius} <Calpurnius> meminisse videtur inquiens:
            Textilibus nidis ausas prodire Columbas.

Batavi, ut audio, fiscellas faciunt e stramine rotundas, non coopertas, quo facilius stercus cum matrices, tum pulli egerant, sed has loco alligare, aut ita collocare oportet, ne laxatae, quando insiliunt aves, moveantur, nam sic ova eliduntur, et confriguntur. Domesticae Columbae sibi ipsis nidos parant ex collecto stramine: aut stipulis, quod et agrestes facerent, nisi nidi a dominis darentur, aut locus in Columbario sufficeret. Etenim debili nido contentae sunt, teste Alberto, eo quod calida earum sint corpora, et non multum indigeant calore nidi.

PASTORIS COLUMBARUM

Officium

EXtructo itaque Columbario, et nidis suis instructo, Columbae imponendae sunt. At quales, et quot, et quando, et quam diu includi, et emitti debeant, dein quis cibus exhibendus, postremo quantum diligentiae custos, vel pastor earum, qui Columbarius Varroni dicitur, eis debeat tribuere, nunc dicendum est. Empturus igitur Columbas pro novo Columbario, coloris in primis corporis, et aetatis rationem habeat. Albus color in vagis ideo improbatur, quod eum facillime speculetur Accipiter, in domesticis, ut alibi etiam diximus non omnino damnandus. Qui vero in vagis color aliis praestantior sit, Columella non facile dictu iudicat. Crescentiensis laudat, quae vulgo turgni vocantur, quod prae reliquis maxime durent; at quales illae sint, vix dum novi, nisi turchinas, hoc est caeruleas dicere voluerit. Columella vult, ut sint maximi corporis, hoc est, quae alias paris aetatis magnitudine vincant: Crescentiensis in assignanda illis aetate a veteribus Varrone nempe, Columella, et Quintilio dissentit. Quintilius eligi praecipit, quae iam pullos aedere coeperunt, Columella neque veteres, neque nimium novellas, Varro aetate bona, Crescentiensis vero pullos tantum; eosque dum vix pennas habent perfectas. Sed cum eiusmodi pulli antequam maritentur, multo adhuc tempore opus habeant, etsi post quindecim dies (illum autem in clusionis terminum ipse constituit) emittantur, ingens periculum est, ne sedium suarum immemores ad alia vicina Columbaria simul cum aliis avolent. Quare si fieri posset, pullos laudaverim semestres, tunc enim Veneris tentigine prurire incipiunt: verbi causa accipiantur Martio mense editi, et Iulio in Columbarium recipiantur, et non emittantur, nisi iam maritatae pullos habeant, vel saltem incubent. De numero vero imponendarum nihil dico,

[382] is enim ad domini arbitrium relinquitur. Sit tamen ad minus sex, aut octo parium: gaudent enim gregatim volare, et simul pabula quaerere. Quanto plures, inquit Crescentiensis, initio ponentur, tanto ocyus locus implebitur. Quintilius cito multiplicaturas pollicetur, si decem paria imponantur. Quando vero, et quandiu Columbario inclusae servari debeant, ex veteribus, quod sciam nemo meminit: Crescentiensis, ut diximus, quindecim ad minus diebus includi praecipit, quod sic pinguescant, et ad revertendum peritiores evadant. Ego integro mense, et amplius ob paulo ante allatam rationem includi laudaverim, ut interea temporis vel pullos educent, vel saltem incubent. Non omne quoque tempus emissioni aptum est, ut eleganter etiam Crescentiensis demonstrat, iubens, id praecipue Augusto fieri, et Septembri mense, vel etiam Iulio; quoniam tunc facilius cibum in agris vicinis inveniant, unde nec longius a Columbario recedant, nec perdurantur, vultque et tunc observandum esse, ut emittantur, nisi tempore pluvioso, vel saltem nubiloso: nam et sic ad remotiora loca non evolant. Addit etiam mense Martio, Aprili, et Maio ob contrariam rationem ab intromissione, ac emissione abstinendum esse. Sed quid vetat intromitti, si cibus suppetit? Ac revera mirum videtur: quod haec a veteribus omissa sint, cum alioqui tota hinc Columbarii concepta utilitatis spes dependeat. Curandum insuper Columellae praecepto, ne pulli, ut exclusi sunt, unquam, si fieri potest, separentur. Nam fere, inquit, si sic maritatae sint, plures educant foetus. Sin id fieri nequit, vetat certe, alieni generis simul coniungi, ut Alexandrinas, et Campanas. Quoniam ita maritatae prolem suam minus diligunt, et masculi faemellas non multum ineunt, nec saepius foetant. Veruntamen agrestes cum suapte natura sint ferae, et saepius domari nequeant, ita ut impositae in novum Columbarium nullis blanditiis retineri possint, multi, ut post facilius, et securius domi suae assuescant, hoc modo naturam earum temperant: agrestibus domesticas matrimonio iungunt, sed ex his illas tantum, quae aliquo tempore in Columbario degerunt; atque postquam ita agrestes exire, redire didicerunt, domesticas eis auferunt, atque inter sese sua coniugia celebrare permittunt. Hoc vero astu uti Batavos audio. Sed idem nobis fortassis Varro[22] significat olim etiam in peristerione domesticas cum agrestibus ali solitas, his verbis scribens. Aluntur in peristerione Columbarum clementiores, tum agrestes, tum saxatiles, ex quibus fit miscellum tertium genus fructus causa. Domesticarum sane etsi longe mitior sit natura, et facilius Columbariis assuefiant, quia tamen et ipsae quandoque suas sedes deserere soleant, itaque earum quoque cura Columbario minime negligenda est. Haec in debita maxime victus ratione consistit: primum offerat, quae gratiora ipsis sunt, et pleniori manu, et non prius emittat, nisi pullos iam ediderint. Nam alias emissae cum vicini tui Columbis sese permiscent, et quam facillime seducuntur. Sunt enim Columbae animalia simplicissima. Si vero alant pullos, tum non longe a Columbario avolant, sed semper eorum recordantur, quorum nempe incredibili amore afficiuntur. Quod modo ad cibum pertinet, fruges offerendae sunt. Frugilegae enim Aristoteli[23] dicuntur, et Albertus granis tantum, vel quae ex his conficiuntur, vesci scribit: Cum autem fruges dividantur vel in triticea, vel in legumina, triticea vero vel in spicata, vel in panniculata, statuendum est, his omnibus illas vesci: alias tamen aliis praeferunt, et aliae aliis magis, prout anni tempus postulat, conveniunt. Ex triticeis frumentum amant, et semper exhiberi potest, nisi hominibus potius natum videretur, ac propter annonam sibi servarent. Columella[24] excreta tritici etiam exhibet, sed quae Gallinaceo generi magis conveniunt. Avena Columbae vescuntur quidem, sed et haec, maxime ubi pullos habent, propter grani longitudinem, atque extremitatum spicula, quibus teneros laedere visae sunt, improbatur. Similiter de hordeo (quo tamen Varro[25] delectari ait, et Palladius[26], si torreatur, foetus frequentare) atque de frumento illo bimestri, quod a tempore, quo seminatur, Marzola appellatur, dicendum:paulo tamen securius exhiberi possunt. Lolium {sommopere} <summopere> laudantur, cum quod eo delectantur, ut Florentinus testatur, tum quia viliori pretio venditur, et homines ab illa peste liberent. Ex panniculatis milium panico carius est, sed illo libentius Varrone, et Columella testibus, vescuntur: utrumque dari potest, maxime ubi pulli recens nati sunt. Milium Indicum, quod nostri melegam vocant, propius Columbarum victus videtur: et sane pro eis fere solis in Italia nostra seritur. Inter legumina Plinius[27] gratissimam ipsis craccam nominat, de qua sic alibi scriptum reliquit: Cracca ex leguminibus degenerat, in tantum Columbis grata, ut pastas ea negent fugitivus illius loci fieri. Columella[28] commodissima cibaria putari tradit, viciam, vel ervum, tum etiam lenticulam, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam Gallinae aluntur. Varro[29] pisis, et faseolis delectari etiam asserit. Sunt qui orobum exhibeant, porcis, quod mirum est, si pascantur, exitialem. Fabae, quanvis antiqui, quod summopere

[383] admiror, earum non meminerint, non improbatur, sed ut a viro quodam Columbarum altore intellexi, cum maxima utilitate afferuntur. Nam etsi annona quodam modo offerre eas prohibeat, sumptum tamen {frequententia} <frequentantia?, frequentia?> pullorum {compensant} <compensat?>. Praeter fruges semina, nucleos, et fructus etiam quaerunt. Cannabis semen in primis tam impense amant, ut sint, qui affirment, quoties id ederint, non fugituras alio, aliasque id utilitates praestare, nempe eo pastas citius soboli incumbere. Andreas Cisalpinus[30] tradit pinastri, seu sylvestris pini nucleis alias inutilibus uberius foetificare et Crescentiensis glandem fagi non convenire tantum illis, sed carne illarum, si ea pascantur, concoctu faciliores reddi. Item nostri agricolae et glandes quercinas in frusta contusas hyemalibus mensibus, quibus nix terram cooperit, eis exhibent, necnon et acinos uvarum, qui sane omnium ciborum vilissimus existit, gratus tamen in fame. In omnis cibi oblatione observari maxime Varro monuit, ut apponatur circa parietes in canalibus, quae extrinsecus per fistulas supplerunt. Verum si Columbarium eiusmodi canalibus careat, ut saepe usu venit, tunc circum parietes spargendus est, quoniam ea Columbarii loca carent stercore, quo inquinatum alias, si ubique sparseris, tangere recusant. Quantitatem offerendi cibi habemus ex Palladio[31] triginta Columbis sex sextarios dicente sufficere, Crescentiensis[32] quoque pro centum paribus dari vult granorum partem corbis octavam singulis diebus, et duplum cum nihil per se inveniunt. Quod ad potum attinet, Varro praecipit aquam puram dari, quae influat, unde et bibere, et se lavare possint: Permundae enim, inquit, hae volucres sunt, quapropter maxime laudaverim, ut quotidie aqua permutetur, et vas lavetur, ne intus ad parietes putrescat. Sunt qui tradant, ex oblato pro potu melicrato prolem non derelicturas. Iam vero si eiusmodi, quem narravimus, cibo, potuque pastas retinere non possis, quin ad vicina Columbaria sese recipiant, tunc ad astum veniendum est. Cumino quidem quod medici, et pharmacopolae Romanum vulgo nuncupant, mirifice Columbas delectari constat: unde sunt, qui haec semina leguminibus, vel frugibus offerendi miscent. Alii linteola quibus inclusum est cuminum sub alis Columbarum alligant, ut allectae odore alienae Columbae eas sequantur. Rem aiunt certam esse. Ornithologus scribit in quibusdam Italiae locis astum istum legibus esse prohibitum, adeo ut sacerdotes etiam dum confitentes audiunt, inter genera furti super hoc inquirant. Quod etsi mihi nunquam alias auditum, aut lectum sit, tamen admodum verisimile est, nam revera furti genus est. Ex antiquis Palladius[33] Columbas ait cumino pastas secum alias ducere. Alii non fugituras pollicentur, si cuminum, et lens melicrato infusa offerantur, aut passo cocta. Praeparant alii Columbis retinendis pharmacum amatorium, quod tale est: Testulam (ostracum) cribratam, et costum cum veteri, odoratoque vino miscent simul, eisque porrigunt exeuntibus ad pasturam. Sunt qui hordeaceam farinam una cum caricis coquentes, et laevigantes mellis aliqua portione adiecta, Columbi offerant. Peristereon herba Columbis, teste Plinio[34], admodum grata unde, et nomen. Nonnulli hanc in Columbario spargi, et circa nidos suspendi iubent. Salsa quoque tam avide dicuntur appetere, ut nec hospitia commutent, si argillam parietum sale condias; iure caseorum delectari, quod a salsis dimanat caseis. Nonnulli milium Indicum ex aqua coquunt, et rursus exiccatum in aere decoquunt in melle, calidum etiamnum inspargentes Columbariis, eorumque foraminibus, ut volantes Columbae alis pedibusque etiam odorem suscipiant, quo non allici duntaxat alienas promittunt, sed allectas etiam nunquam domum suam reperituras: rem, aiunt, esse experientia comprobatam. Columbas quoque Columbarium nunquam deserere Fallopius[35] affirmat, si pascantur frumento, quod fuerit tribus continuis diebus maceratum aqua, in qua semina anisi ebullierint, donec crepuerint. Idem tradit, allaturas secum alienas, si faseoli, qui prius in aqua ebullierint, ac dein melle macerati, demum pulvere cumini inspersi ipsis offerantur. Columbae, inquit, Gaudentius Merula[36], et ex hoc Cardanus, alliciuntur hoc pastillo: Maizi, seu sorgi lib. 60. cumini lib. VI. mellis X. costi lib. 1. seminis urticae lib. V. coquantur omnia in aqua ad illius consumptionem: inde additur vini odorati optimi quantum sufficit cum libris quindecim caementi vetusti: et fit tumulus in Columbarii medio. Columbae aliae cum odore sentiunt, ad locum veniunt. Sentiunt autem, cum ipsis commiscentur indigenis Columbis, et cum semel adierint locum, relinquere nequeunt, suavitate cibi allectae. Pharmacopaeus quidam Colmariensis David Vezelius nomine eiusmodi escam ad alliciendas alienas Columbas componebat referente Io. Iacobo Weekero[37]: Recipe argillae antiquissimae, et in furno pistoris usque ad rubedinem combustae, vel luti antiqui ex furno unciam unam, verbenae faeminae drachmas sex, caphurae semidrachmam, cymini drachmas tres, vini sublimati sesquiunciam,

[384] mellis quantum satis ad formandas pilulas ad magnitudinem pisorum, quae inter Columbarum edulia ponantur. Quidam addunt urinam, et sanguinem humanum: deinde recipe herbae verbenae quantum volueris, et impendatur in domicilio Columbino. Haec ille. Plura eiusmodi secreta adducemus, ubi de sympathia sermo habebitur, siquidem multa sunt quae Columbas alliciunt, quae tamen ad victum inepta sunt, quod sane sine quadam occulta, et nos latente facultate facere minime videntur. Verum in eiusmodi, quos posuimus, cibis, etiam observandum mihi videtur. ne exhibeantur, iis maxime, quae ex agris vivunt, dum pullos habent, nam eiusmodi philtris allectae ad agros evolare desuescerent, unde cibum etiam ipsis offerre cogereris. Saginare Columbas rarius consuevimus, neque etiam veteribus adeo ex usu fuit, quod in his farciendis tantus reditus non sit, ut Columella loquitur, quantus in educandis: dixerat tamen eadem ratione, qua Gallinas Palumbos etiam Columbosque cellares pinguissimos fieri, ac mox subinde addit posse in hoc etiam aviario saginam exerceri. Nam si quae, ut eius verbis utar, steriles, aut sordidi coloris interveniunt, similiter ut Gallinae farciuntur. Sed praeter album nullum colorem alium improbare videtur, dum qui eo excepto ex aliis optimus sit, non facile dicta scribat: quare Columbarius albos, ne ab Accipitribus intercipiantur, saginare poterit. Sed sciendum est, quae domicilia sua habent in turribus, carcere contabescere, volatuque at exercitio exhilarari, atque ita opimari. Quae vero domi educantur, si claudantur, praepingues fieri. Pullorum saginandorum maior cura habenda est. Qui eos, inquit Varro[38], saginare solent, quo pluris vendant, secludunt eos, cum iam plumae sunt tecti. Deinde manducato (mollificato, et masticato, vel molli, ut Crescentiensis habet) candido farciunt pane: hyeme hoc bis, aestate ter, mane meridie, et vesperi. Hyeme demunt cibum medium. Qui iam pinnas (Crescentiensis magnas addit, forte quod nisi iam magnas pinnas habentes impares ad sufferendum hunc dolorem existimet.) habere incipiunt in nido relinquunt illis is cruribus, et matribus, uberius ut cibo uti possunt, obiiciunt. Eo enim totum diem se, et pullos pascunt. Qui ita educantur celerius, quam alii pinguiores fiunt, et candidiores. Eadem fere leguntur apud Columellam[39]: Pulli vero facilius sub matricibus pinguescunt, si iam firmis, priusquam suvolent, paucas subtrahas pinnas, et obieras crura, et uno loco quiescant, praebeasque copiosum cibum parientibus, quo et se, et eos abundantius alant. Quidam leviter obligant crura, quoniam si frangantur dolorem, et ex eo maciem fieri putent. Sed nihil ista res pinguedine effecit. Nam cum vincula exercere (exerere forte, hoc est excutere) conantur, non conquiescunt, et ??? quasi exercitation: corpori nihil adiiciunt. Fracta crura non plus, quam bidui, aut summum tri??? dolorem afferunt, et spem tollunt evagandi. Hactenus itaque Columella. Nonnulli cibo earum salsa immiscent, at inde pinguiores evasuras affirmant. Cum iam itaque Columbarius peristereonem Columbis instructam habet, et quo cibo pascere, quanto, et quando novit, alia praeterea exteriora nonnulla callere debet, quae pariter ad propagationem harum avium plurimum faciunt. Curet ante alia, et ut mundum sit Columbarium, et a stercore purgatum: quanto enim id cultius, et mundius est, tanto etiam et aves laetiores, et meliores existunt. Sunt enim Columbae, teste Varrone[40], volucres permundae, quare et quibuscunque mensibus a custode crebro id everri praecipit. Monet etiam, si quid Columbam offenderit, ut medeatur, si qua perierit, ut efferat pullos idoneos {advendendum} <ad vendendum> promat, faeras (?) rete ab aliis se parcet, ac loco certo discludat (cum scilicet reliquae ob necessariam causam domi retinentur) quo transferantur, e quo foras evocare possunt matres. Quod quidem inquit, faciunt duabus de causis, una si fastidiunt, aut inclusae consercescunt (?), quo libero aere, cum exierint in agros redintegrentur: Altera de causa propter illicium. Ipsae enim propter pullos, quos habent, utique redeunt, nisi a Corvo occisae, aut ab Accipitre interceptae. Crescentiensis etiam Columbos nimis feros, et pugnaces, aliisque molestos removeri, et alio se poni vult, monetque custodem, ut quoties ad Columbas accedit, in Columbarium, mediocrem secum semper esse quantitatem ferat, easque solita voce convocet, quoniam eo modo facilius mansuescant. Vas in quo aquam semper puram haberi oportet, saepius lavet, et tale sit, quale in Gallinarum historia descripsimus, quod scilicet colla bibentium solummodo admittat, ut cupientes lavare propter foraminum angustias, corpus immergere prohibeat. Quare cum eiuscemodi lotio ipsis salubris sit, laudaverim et aliud vas humile, nempe quale nos vulgo tegliam vocamus, custos habeat, sed nunquam nisi ubi lavare sese velle videt, apponat. Observet item lavantes: nam quae incubant, vel quae pullos educant id facere minime expedit. Animalia, quae hisce avibus noxia sunt; non cognoscere tantum, verum et fugare ea scire debet. Quintilius[41] docet, quomodo Columbarium fieri queat ab eiusmodi animantibus immune, quod cum e re sit omnium Columbas habere volentium, itaque quae de eo scribit communis utilitatis causa hic ascribere non piguit.

[385] Ego quidem, inquit, expertus sum accessui reptilium volens obsistere, ubi elegi locum selectum, remotumque a contubernio domorum, columnas transtuli illuc pro ratione magnitudinis operis fabricandi. Quibus quidem minime ad rectam lineam, sed ordine circulari dispositis, imponens capita. ac in ipsis postea capitibus electis columnis admodum generosas trabes ([GR] habet Graecus codex) confirmans tandem supra columnas in formam orbis domunculas duas extruxi altitudine cubitorum septem. In earum autem parietibus ab occasu quidem gratia splendores fenestram unam aperiens, ab ortu vero aliam in hac. per quam sunt egressurae ad pasturam, posui dictum cathecten (nempe quod retinendi Columbam vim possidet) unde Columbas ad pascua exire oportet. Caeterum a latere meridionali ianuam constitui, ut per eam pateat ingressus ei, qui curandarum avium provinciam subiit. Hoc enim modo ipsas volucres hactenus illaesas servari. Siquidem nec reptilia possunt ascendere per columnas, ut pote bitumine accurate inductas, et laevigatas, neque item catus, neque aliud animal in eas grassari poterit, cum domus haud quidem consistant prope. e quibus insidiari queant. Varro[42] etiam, ne mus, aut lacerta adrepat, partes Columbarii circa fenestras laevissimo marmorato oblini scribit, ac similiter totos parietes, ac cameras intrinsecus, ne serpens, aliudve quodvis animal maleficum introire queat: malim extrinsecus dixisset hinc enim magis ab huiusmodi noxiis animalibus periculum imminet. Quod si Columbarii, sive Columbarum custodis Columbarium tale non fuerit, vel ita oblinat, vel ad alia remedia recurrat. Rutam in primis semper in promptu habeat. Huius enim ramulos Palladius[43] contra noxia animalia in Columbariis pluribus locis suspendi praecipit. Avicenna quidam mustelas etiam hac herba tradit fugari, id quod quis haud temere miretur, cum eandem impugnaturae serpentes gustare dicantur. Didymus ad feles etiam abigendas rutam poni, suspendique iubet passim per Columbarium praecipue circa fenestras, atque omnes aditus. Ruta enim, inquit, vim possidet feris adversantem. A mustelis, teste Palladio, Columbae tutae erunt, si inter eas frutex virgosus sine foliis asper, vel vetus spartea proiiciatur. Sed si mustelam semel ceperit Columbarius, cinerem pullis Columbarum exhibeat. Hic enim, teste Plinio[44] in offa eis exhibitus a mustelis defendit. Nos simile quid de vulpeculis in Gallinarum historia scripsimus. Rasis, et Albertus aiunt caput lupi in Columbario suspensum cati, vel furonis, vel alterius animalis accessum ad Columbas prohibere. At forte et Columbae tam truculenti animalis capitis aspectum non ferent, Democritus, et Florentinus serpentes abigi volunt suffimento ex peucedano parato, fenestraeque si illam habeant. Quod denique ad aves rapaces attinet, quae saepissime Columbas persequi solent, Columellae[45], ut diximus, praeceptum est, ut Columbarium habeat appositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae rapacium genus excludant. Sed cum earum aliae diurnae sint, aliae nocturnae, contra has custos fenestram noctu teneat diligenter clausam, vel si ea aperta intraverit rapax avis, ac ipse strepitum Columbarum audierit, audacter cum limine intret, avemque captam occidat, nec curet de exitu Columbarum. Aves vero diurnas visco, vel parvo reticulo capiat, et occidat: fenestram claudat ita, ut Columbae ingredi valeant, et exire, non autem avis rapax, quae non nisi alis apertis intrat. Has diurnas rapaces ita visco capi solitas Varro[46] disertissimis his verbis ostendens, Corvos, inquit, aut Accipitres, qui Columbas interficiunt, Columbarii interficere solent duabus virgis viscatis defixis in terram, inter se curvatis, cum inter eas posuerint obligatum animal, quod intercipere solent Accipitres, qui ita decipiuntur, cum se obleverint visco. Sed istaec de Columbarum custodis dicta sunto; nunc ad avium naturam revertamur, ab incubatione exorsi, omnibusque quae ad generationem spectant.

COITUS  PARTUS

Incubatus

QUOD ad coitus modum attinet, is in hoc cum humano convenit, quod plerunque antequam mas faeminam ineat, sese mutuo exosculentur. Sunt quid in ipsis solis ascribant, sed falso, cum et Corvuum id facere constet, qui etiam fellator quibusdam inde dictus, quoniam ita ex osculis concipere illum putabant, et non alio coitu uti: cuius Martialis[47] meminit, inquiens:
                        Corve salutator, quare fellator haberis?
           
In caput intravit mentula nulla tuum.

Ossitanter etiam ab Eliano[48] et Atheneo[49] scriptum, quamvis ille si diis placet, Aristotelem citet, masculum non prius in faeminam ascendere, quam osculum ei dederit: nec faeminas recipere

[386] marium commercium, si vacuum sit osculo. Aristoteles[50] enim peculiare esse prodidit Columbis, ut in coitu, nisi antea sese mutuo exesculentur, marem non ascendere, sed interesse etiam dixit, iunior is sit, an senior: siquidem. si senior, inquit, est, primum coitum ab osculo excluditur, sequentem sine osculo celebrat. Sed iunior, quoties libet coire, toties osculatur. Sed et hoc quod pace Philosophi sit dictum, non usque adeo perpetuo verum est. Talem enim in Columbis salacitatem agnoscit experientia, ut faemina marem saepe sine osculo admittat: quod si quis videre velit, marem faemellae eripiat, ac per triduum, aut quatriduum ei restituat, et videbit illam recognito ocyius mari se submittere osculorum plane immemorem, licet interim credendum sit ex his voluptatem percipere. Quod mirum est Aristotelem, vel Plinium, vel alium quemvis eorum, qui de animalium natura scripsere, non annotasse, cum alioqui veterum plerique id aperte tradant, cum in illos, qui satis inter se invenantur, ac lasciviunt, atque itidem in oscula, et amplexus proruunt,Columbari verbum proverbialiter soleat iactari, atque Columbatim se inire; atque amplecti, quod Belgis, ut audio duvenbecken appellatur, hoc est, Columbarum more voluptati indulgere. Hoc verbo usus est Gallus[51] in Iambico carmine, et Seneca in versibus Maecenatis: Quod si quis faeminae circo crispatae labrit Columbatur? Columbatim vero adverbium a Musaeo factum est:
            Sinuque amicam recipio frigidam caldo,
            Columbatimque labra conferens labris.

Quibus versibus utitur Martius[52]. Maecenatis etiam pruriginis plena verba haec sunt:
            Quid salubrius amne, sylvisque ripa comantibus?
              Viden, ut alveum lyntriculus aret, versosque vado
            remittat hortos?
              Quid si quis faemina cirros crispat, et labris
            Columbatim?

Et in eiusmodi osculis Columbas voluptatem agnoscere poetae fere omnes tradidere, qui de amore agunt, ac in primis Catullus carmine ad Nallium conscripto:
            Nec tantum niveo gavisa est ulla Columbo
              Compar, seu quicquam dicitur improbius.
           
Oscula mordenti semper decerpere rostro,
              Quantum praecipue multivola est mulier.

Ovidius[53] paulo dilucidius:
            Oscula dat cupido blanda Columba viro.

Idem Martialis innuit, dum basia Phyllidis meretricis Columbarum nuptiis comparat, inquiens:
            Amplexa collum, basioque tam longo
            Blandita, quam sunt nuptiae Columbarum.

Idem[54] alibi, ubi cum uxore divortium faciens iustissimi dissidii causas recenset, inter alias, hoc quoque affert:
            Basia me capiunt blandas imitata Columbas.
           
Tu mihi das aviae qualia mane soles.

Utitur hac similitudine etiam Pontanus aliquoties, ut
                                                Meoque collo
            Pensens in numerum, et modum Columbas.

Item Politianus[55]
                                                Et amicam blanda rogantes
            Oscula circumeunt, insertantque oribus ora.

Et Ricciadettus apud Ludovicum Ariostum delicias, et voluptates enumerans, quas ex concubitu Florispinae perceperat, oscula sua Columbinis comparat, cum ait:
            Non rumor di tamburi, o suon di trombe
            Furon principio a l’amoroso assalto,
            Ma baci ch’imitavan le Colombe
            Davan segno hor di giù, or di far’alto.

Horum osculorum etiam Torquatus Tassus meminit, ubi Psittacum introducit {deamore} <de amore> loquentem: ait autem.

            [387] Radoppian le Colombe i baci loro
            Ogn’animal d’amar si riconsiglia.

Cum vero humana oscula sonitum, Columbarum murmur quoddam tantum aedunt: quod eleganter Ovidius[56] his versibus innuit:
            Quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra Columbae,
            Quarum blanditias verbaque murmur habent.

Et hunc imitatus Strozius[57] pater:
            Turba Columbarum modo provolat, et modo miscet
            Certatim rauco mutua rostra sono.

Super hac re elegantissimum Gallieni[58] nubentium manus tenentis carmen extat tale:
            Ite, ait, o pueri, pariter sudate medullas
            Omnibus inter vos, non murmura vestra Columbae,
            Brachia non hederae, non vincant oscula conchae.

Idem quoque venuste ait Pontanus[59]:
            Sic hederae serpunt, sic iungunt rostra Columbae
            Murmuris et taciti ludit in ore sonus.

Et Sannazarius de plenis prurigine, et tentigine amatum osculis:
            Sed totam cupio tenere linguam
            Insertam humidulis meis labellis,
            Hanc et fugere, morsiunculasque
            Molles adiicere, et Columborum
            In morem teneros inire lusus,
            Ac blandum simul excitare murmur.

Verum cum in Venerem ruunt, antequam ad oscula proveniant, mares faeminis primum adulantur, quamvis Plinius[60], ubi marem de faeminae adulterio quandoque suspicari {sctibit} <scribit>, hoc postponat: mox, inquit, in satisfactione exosculatio, et circa Veneris preces crebris pedum orbibus adulatio. Praeterea nisi et sic marem faemella non admittit, tum ille magis ad libidinem accensus caudam flectit, et per terram non sine strepitu protrahit, ac tandem illam primum ad oscula, ab his ad coitum compellit: quae fortassis ideo coitum tardat, ut ita mas inflammatior alacrius eam ineat. Saepe enim mutuo sese exosculari visae sunt, cum tamen mas non ascendat. Libido alias, et salacitas utrique, ni fallor, par est: quinimo Aristoteles tradit, et Aelianus ex eo repetit, faeminas, si mares desunt, in mutuos amplexus ruere, et supergressu mutuo agere, idque cum osculis, ut mares solent, et quamvis altera nihil emittat in alteram, tamen plura sic ova, quam ex maris coitu parere. Sunt qui dicunt rem experti, ita singulis fere diebus ovum parere, idque ad octiduum, et amplius quandoque continuare. Verum nullus, teste Philosopho, ex his pullus nascitur, sed sunt omnia irrita.

De hypenemiis ovis abunde scripsimus in tractatu de Gallinis, ad quae lectorem remittimus, utpote cum his communia. Ovum Columbae coeuntis cum mare citius perficitur, quam Gallinae. Huius enim ovum decem a coitu diebus perfici supra ex Aristotele[61] diximus, cum Columbae eodem testante, paucioribus consistat; sed quota die perficiatur, non addit. Albertus Philosophi scholiastes id septem in utero diebus fieri dicit, a Plinio, ut videri cuipiam posset, discrepans, ac dissentiens, qui quinta a coitu die Columbas parere prodidit. Sed Athenaeus[62], et Eustathius faeminam, cum peperit, postridie marem repetere, et concipere aiunt. Si ergo quinta a coitu die, ut Plinius supponit, ova pariant, in medio fere incubationis tempore eas quoque parere dicendum erit: quod cum nunquam observetur, itaque aut falsum id esse, aut saltem ossitanter a Plinio proditum pronunciandum, nisi potius a veritate alienum esse dicamus, concipere faeminas ex eo coitu, quem postridie a partu repetunt. Haec cum aliquando mihi scrupulum facerent, et mox rei veritatem indagarem, ad experientiam confugiendum ratus incidi in virum fide dignum, ac eruditum, qui se ex antiquo Columbario percepisse affirmabat, Columbas non solum postridie a partu, ut Athenaeus, et Eustathius inquiunt, marem repetere, sed prima quoque, atque adeo ipsamet die, qua prius ovum aediderunt, idque Columbarium ideo eas facere existimare, ut ad partum alterius ovi (nam ut Philosophus[63] etiam testatur, cum pepererint primum ovum, interposito die, secundum pariunt) alacriores accederent, quod ut crederet, rationem hanc adduxisse, quia tum illae mares ad coitum invitent, cum alias mares illas provocare soleant. Atque ita Plinius defendi posset, nisi rursus ceu sui oblitus, et propriae opinionis impugnator alias decima die ovum Columbinum

[388] in utero perfici scriberet, in eo etiam Philosopho[64] dissentiens, quem paucioribus diebus ovum Columbinum consistere scripsisse diximus, et decem dies Gallinae ovo tribuere: at verba Plinii[65] ascribere placet. A coitu, inquit, decem diebus ova maturescunt in utero: vexatae autem Gallinae, et Columbae, penna evulsa, aliave simili iniuria, diutius, id est, tardius sed haec longe aliter ex ipso Aristotele transtulit: Apud hunc enim istaec hoc modo leguntur. Facultas Columbis retinendi ovi, etiam tempore parturiendi est. Nam si ab aliquo vexetur, aut penna in nido evulsa vel quavis alia similis re infestetur, aut etiam sponte morosius habeat, ovum per tristitiam retinet, partumque differt. Parit autem faemina ova candida, ut idem Aristoteles[66] tradit, et Plinius repetit, eaque fere bina. ut Plinii[67] verbis utar, ita natura moderante, ut aliis crebior sit foetus, aliis numerosior. Haec paulo obscurius ab Aristotele scripta videri possint, ubi ait. Columbarum genus, ut Palumbes, et Turtur pariunt magna ex parte bina ova, sed complurimum terna Palumbes, et Turtur. Nam si magna ex parte Columbaceum genus bina parere dicat, et Palumbem, et Turturem ei annumeret, dicendum apparet, et has magna ex parte duo aedere: cum contra ille post subiungat complurimum aedere terna. Ego, ni fallor, semper enim me sanioribus iudiciis subiicio, ita accipiendam illam sententiam putem, ut dixisse voluerit, totum Columbaceum genus bina parere, Turturem vero, et Palumbem terna, licet quandoque reliquarum more duo parturiant. Parere tamen et totum genus terna ova visum est, licet raro, ut author est Albertus, qui quoque tertium semper corrumpi addit. Sed Aristoteles haec de Palumbis, et Turturibus scripsit. Cur vero tam pauca ova pariant Columbae, aves alioqui, ut superius scripsimus, adeo libidinosae, ut salacitatis ergo Veneri sacrae putatae sint, causam nobis talem Aristoteles[68] assignat, qualem alibi in aduncis avibus ex eodem attulimus. {Crlumba} <Columba>, inquit, pauca parit, ut pote volax, sicut et aves uncae: materia enim volatu conformitur, et in alas pennasque convertitur. Mirum vero videtur, at ab Aristotele[69] traditum, et a Plinio[70], ac Aeliano[71] repetitum Columbas, cum duo, uti dictum est, aedant ova, ex priori marem, Faeminam vero ex posteriori aedi. Visae tamen sunt aliquando binas faemellas, uti rursus binos mares unico partu exclusisse. Quod vero prior mas exeat Paulus a Castro, multique philosophi virtuti caloris tribuendum esse existimant, quanquam in hominibus contrarium voluerit Bartolus. Nec huic sententiae desunt scriptores Theologi, inter quos Alexander Ales[72] tradit congruisse mulierem fieri corpore infirmiorem, virum autem fortiorem, idque quatuor potissimum rationibus: primo ex parte actionis, et passionis, deinde ex regimine, et subiectione, praeterea ex parte nutriendae prolis: postremo ex parte spiritalis significationis, quae omnia membratim, et articulatim prosequitur, et longe, lateque declarat, quem lector plura desiderans adire poterit. Caeterum quanvis duo plerunque pariant, uti diximus: non ideo tamen statuendum est infoecunda esse animalia: quin contra foecundissima, quippe quae singulis quadragenis ut Varro[73] ait, et Florentinus confirmat, tricenis, ut Aristoteles[74], diebus concipiant, pariant, incubent, ac pullos enutriant: sed et haec, etsi in nullis aliis avibus foecundis observentur, pauca viderentur, nisi tantam foecunditatem toto fere anno continuarent. Quod Quanvis Aristoteli[75] adversari appareat, qui alibi tradat, tota aestate foetificare Columbas, ipsetamen alias decies in anno, et omni ferme tempore parere dixit, et alibi[76] rursus nonnullas undecies, Aegyptias vero, quod Plinius[77] ex eo repetit, etiam duodecies, a loco, ac cibo, ut apparet, foecunditatis laudem in ipsis dimetiens. Unde alibi[78] etiam sic habet: Pariunt Columbae omnibus anni temporibus, pullosque educant, si locum apricum habeant, et cibum: sin eminus aestate tantummodo foetant. M. Varro[79] ad cibum tantum respiciens a bruma ad aequinoctium vernum, quo scilicet tempore non saeviunt solum frigora, sed agri fere vel nive, vel pluviis infestantur, intervallum facere, et non aliis anni temporis, locique conditio postulat, et victus suppetit, quibuscunque etiam mensibus foetare possunt, atque ita Aelianus[80] intelligendus. qui alibi omnibus anni partibus parere Columbas dixit, et rursus alibi ex Aristotele, quem alioqui, ut videtur, minime est assecutus: Pariunt, inquit, omnibus anni temporibus, unde per annum decies foetum aedunt. Quid obstat autem, si duodecies pariant, cur non toties etiam pullos aedant, cum authore Aristotele[81] citra dies triginta, prole expedita superiori pariant, et ut Plinius[82] testatur, diebus octodecim, vel saltem viginti totus absolvatur incubatus? Sed apud illum, ut apparet manifesto, parere, et foetum aedere non differunt, quando subinde pro miraculo subiungit de Columbis Aegyptiis, quas, inquit, in ea regione serunt duodecies parere. At hoc forte dicere voluit Aelianus, alias scriptor disertissimus communiter Columbas duodecies quidem anno parere, sed decies solummodo foetum aedere, Aegyptias vero Columbas utrumque facere, toto anni cursu, nempe propter regionis caliditatem. Sed et hoc rursus Aristoteli[83] refragatur, qui, ut diximus, cum loci commoditas est, et cibus abunde suppetit, nostrates toto anno foetificare etiam dixit. Qui vero defendere omnino

1 - de Columbis in genere - C

 


[1] L. 3. de animal. c. 45.

[2] In Geopon.

[3] L. 8. c. 127

[4] Aeneid. 5.

[5] Cant. 2.

[6] Cap. 48.

[7] Lib. 1. car. ode. 2.

[8] Aeneid. 5.

[9] In Aug. c. 24.

[10] L. 3. de re rust. c. 7.

[11] L. 10. c. 37.

[12] L. 6. Anti. cap. 6.

[13] In Theat. terrae taliae.

[14] L. I. de Ponto.

[15] L. 2. de arte amandi.

[16] L. 3. de villa Faustini.

[17] Satyr. 3.

[18] L. 2. de re rust.

[19] Ex Columella l. 8. c. 8.

[20] L. 10. c. 87.

[21] Lib. 12. de hortis Marcellae uxoris.

[22] Lib. 3. de re rust. c. 7.

[23] 1. hist, c. 5.

[24] L. 8. c. 8.

[25] £. de re rust. c. 7.

[26] L. 1. c. 24.

[27] L. 18. c. 16.

[28] Lib. 8. c. 8.

[29] 3. de re rust. 7.

[30] L. 3. de plantis c. 52.

[31] L. 1. c. 24.

[32] lib. 10. c. 89.

[33] L. 1. c. 24.

[34] L. 25. c. 10.

[35] Lib. secret. cap. 208.

[36] L. 3 memorab. c. 48.

[37] L. 8. de secret. c. 4.

[38] 3. de re rust. c. 7.

[39] Lib. 8. c. 8.

[40] 3. de re rust. c. 7.

[41] In Geop. c. 1.

[42] 3. de re rust. c. 7.

[43] L. 1. c. 24.

[44] L. 21. c. 15.

[45] Lib. 8 c. 8.

[46] 3. de re rust. c. 7.

[47] In Apoph.

[48] L. 1. de var. hist. c. 15.

[49] L. 9. c. 16.

[50] L. hist. c. 2.

[51] Epist. 115.

[52] In miniamb.

[53] Amor. 2. Eleg. 6.

[54] Lib. II.

[55] In Rustico.

[56] 2. de arte.

[57] Acolos. l. 4.

[58] In epithal.

[59] 3. Amor.

[60] L. 10. c. 34.

[61] 6. hist. c. 2.

[62] L. 9. c. 16.

[63] 6. Hist. c. 4.

[64] ?--------------?

[65] L. 10. c. 53.

[66] 6. hist. c. 2.

[67] L. 10. c. 52.

[68] L. 3. de gen. anim. c. 1.

[69] 6. hist. c. 4.

[70] L. 10. c. 48.

[71] 1. hist. Var. cap. 1.

[72] In 2. part. hum. quaest. 88. memb. 4.

[73] 3. de re rust. c. 7.

[74] 6. hist. c. 4.

[75] 5. hist. c. 13.

[76] 6. hist. c. 4.

[77] L. 10. c. 53.

[78] 5. hist. c. 13.

[79] 3. de re rust. c. 7.

[80] L. 1. Var. cap. 15.

[81] 1. hist. c. 1.

[82] L. 10. c. 58.

[83] 5. hist, c. 13.