Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
[389] Aelianum velit, dicat Aristotelem de domesticis loqui, illum de agrestibus, quae etsi abundantius etiam cibum offeras, nunquam, vel raro brumali tempore pullos aedere solent. De domesticis vero id constat abunde. Longe maior Varini lapsus st Columbam [GR], id est. bis parientem vocantis. Homo, inquit doctissimus Scaliger pater, semper generat. Etiam de lepore idem produnt. De Columbis domestic non est dubium. Singulis mensibus novos creant, atque educant foetus. Sed quae hactenus diximus, etsi alioqui incredibilem propemodum, si ad alias volucres conferas, foecunditatem demonstrent, duodecim ad summum pullorum paria ex eis haberi significant. Si autem Plinio[1] credimus, ut certe experientia edocti credere hac in re debemus, quatuordecim, vel saltem tredecim paria subministrare eas videbimus. Siquidem interdum aestate binis mensibus terna aedunt paria. Nam saepe, ut idem tradit, inter pullos ova inveniuntur, et alii provolant, alii erumpunt. Hos rursus M. Varro[2] simul ac creverunt, et robur habent, cum matribus parere dixit. Quinimo Florentinus non est veritus dicere, id facere illos, cum primum absoluti sunt. Sed quamvis Aristoteles[3] longe aliter sensisse videatur, intra annum coire eos scribens, semestreque agnoscere incipere Venerem: Nihilominus contra Plinius quinquemestres foetificare scribit: eique Albertus non solum subscribit, vere tempestive natos ante hyemem eiusdem anni pullos habituros asserens, sed experientia quoque idem approbat. Ut ut est, inter omnes volucres Columbarum collegium foecundissimum esse concludendum est. Neque mirum amplius mihi videtur, quod M. Varronis temporibus quinque millia Columbarum quandoque in uno peristerotrephio colerentur, cum vel decem paria paucis annis in talem numerum excrescere queant. Quapropter Columella[4] recte dixit Columbarum foecunditatem, quamvis longe minor sit, quam Gallinarum, quae scilicet quotidie pariunt, maiorem tamen quaestum referre. Tantae foecunditatis causam Aristoteles hanc rationem assignat, quod magno ventris, corporisque calore, et facultate concoquendi maxima praeditae sint, et quod cibum facile sibi acquirant. Quod postremo pertinet ad incubationem: haec cum faeminae, tum maris opera perficitur. Athenaeus[5] ita omne Columbarum genus facere ait, testemque citat Aristotelem. Operam vero hanc ita partiuntur, ut illa noctu, hic interdiu incubet. Plinius[6] vero eiusmodi incubatum Palumbi alibi privatim attribuens: Palumbes, inquit, incubat postmeridiana in matutinum, caetero mas. De tempore perfectionis pullorum in ovis Plinius, Aristoteles, ac Albertus dissentire videntur: sed Plinius et Aristoteles facile conciliantur, non item Albertus. Concoquunt, inquit Aristoteles[7], atque aperiunt Columbae citra diem vicesimum ovum, quod prius adiderint (masculum scilicet, quod fere die uno prius, quam faemineum aedunt) perforant, (ut Gaza vertit, sed textus Graecus [GR] habet in singulari. Ornithologus, de faemina intelligendum id privatim putat, ego vero et marem idem facere existimo) ovum pridie eius dici quo pullum excludunt. Graece legitur [GR] [GR]) [GR]. Ubi Alberti translatio sic habet: In fissura ovi primo Columba parvula in coexistens penetrat testam anteriore parte rostri sui, ita ut testa elevetur ad magnitudinem grani tritici, et postea dividit eam in duas partes, et exit pullus. Plinius primum Aristoteli[8] subscribens, et ipse vicesimo die Columbas excludere dixit, mox vero subiungit; Aestate interdum binis mensibus terna edunt paria, namque {ectavedecimo} <octavodecimo> die excludunt. Quibus verbis ab Aristotele recedere apparet, qui solum vigesimum diem in genere nominat. Unde verisimile est hunc interim non negare id octodecim diebus absolvi posse, ut Plinius vult, aestate nimirum celeriorem exclusionem fieri indicans. Albertus vero dum harum avium ova propter caliditatem quindecim diebus foveri, et excludi, aliis vero diebus quindecim compleri ad volandum, scribit, quod Aristoteles[9] alibi privatim Palumbis, et Turturibus ascribit, id ad Columbas generatim extendit. Idem Albertus alibi etiam, Ovum, inquit, Columba in utero completur septem diebus, deinde fovetur per quatuordecim, postea fisso ovo exit pullus. Sed Aristoteles, ut dixi de Palumbis, et Turturibus hoc scribit, nempe ova harum avium diebus quatuordecim non quindecim in utero gestari, totidem incubari, totidem denique exclusa perfici ad volatum. Mirum sane est Albertum id scripsisse, qui alias ad experientiam confugere solet, quae vigesimo plerunque die incubatum Columbarum absolvi docet. Caeterum quamvis ambo, ut diximus, vicissim incubent, prolem tamen nisi ad certum tempus teste Aristotele[10] fovent eodem modo. Faemina enim inquit, in opere {sebelis} <sobolis> acerbior mare est, ut caeteris quoque a partu animalibus evenit. Idem author[11] est, caecos parere pullos, et imperfectos, et causam caecitatis, et imperfectionis assignat, quod quia pauciparae sunt, copiam alimenti parere una cum prole soleant. Oppianus[12] Columbas ab ortu versicolores seu depictas fore tradit, si cum Veneris desiderio moventur, et oscula iam maritis miscent, Columbarius vestes varietate colorum decoratas, praesertim vero purpureas conspiciendas exhibeat:
[390] Haec eadem peragit,
novitque callidus auceps,
Cui volucres curae sunt, et laetalis arundo
Atque Columbarum pullis hac arte figurant.
Stragula flammeolis oculis, rubrosque tapetos,
Et vestes ostro perfusas ebiiest auceps.
Sicque oculos pascens, animos eludit amantes,
Et pullos adit rubeo discrimine misto.
PUGNA
QUAMVIS Columbae suapte natura nullum animali infestent, sed contra quia timidissimae, semper vel nimirum quippiam perhorrescunt, has tamen Aristoteles[13] pugnacia animalia nuncupat. Verum pugna non cum aliis animalibus est, sed inter se maxime propter faemellas: quamvis et faemellae saepe inter se dimicare visae sint ob marium pariter commercium. Alter, inquit Aristoteles, alterum infestat, nidumque alter alterius subit, sed raro. Nam etsi longiquo minus, tamen apud ipsum nidum summo certamine dimicatur. Albertus pugnare quoque scribit, quando nidos habent invicem nimis vicinos, additque id pro uxoribus facere. Alibi quoque marem, et faeminam, postquam semel coiverunt, non facile coniuges suas deserere prodidit: sed antequam coiverint, mares, qui carent coniugibus, suas aliis subtrahere conari, indeque acerrimam dimicationem oriri. Mirum, quod ab Avicenna, eodem referente, scriptum est, nimirum se vidisse duos Columbos pro faemina pugnantes, accessisse autem faeminam ad victorem: deinde pugna repetita cum vinceret, qui antea victus erat, ad eundem, relicto altero, rediisse. Hic sane, inquit Idem Albertus, Columborum mos est, ut si mas sine uxore faeminam marito carentem viderit, mox cum ea coeat: haec statim a coitu illum sequatur, et obediat. Mas enim pullus, ubi robustior evaserit, ut Orus[14], et Aelianus testantur, ex consortio matrem expellit, eique coniugio iungitur, dignus, si id verum est, culeo Romanorum, aut aeneo Phalaridis tauro. Aegyptii sane sapientes ob hanc impietatem Columbam pingebant, quando hominem ingratum, ac infectum iis, a quibus beneficio affectus est, significare vellent.
SYMPATHIA ANTIPATHIA
COLUMBIS in primis cum humano genere occulta quaedam videtur amicitia intercedere, quanvis Aristoteles[15] illas cum hominibus degere simpliciter scripserit. Aelianus[16] non in urbibus duntaxat frequentes cum hominibus habitare dixit, sed sese quoque ad pedes horum huc, et illuc magna mansuetudine, et facilitate versare, et in multitudine hominum confidentiores fieri, et nihil se ibi grave passuras nosse. At quod aufugere illas, et propinquitatem hominem non expectare subiungit, ubi ad horum frequentia solitudo existit, id vel non verum est, vel ita intelligendum, quod horum insidias metuent, ut et ipsemet post loquitur: ubi aucupes, venatoriaque instrumenta versari vident, non amplius sine summa ibi formidine habitant. Nam alias consortio hominum gaudent, tantum abest, quod eos metuant. Aloysius Cadamustus[17] in historia suarum navigationum scribit, se in Oceani quadam insula innominata, et incognita prius dierum aliquot ultra Canarias navigatione, incolas nullos, sed Columbas duntaxat, et varia aliarum genera avium invenisse. Columba, inquit, capiebantur pro libito manu hominis. Non enim pavebant, ad viri conspectum, utpote ad rem sibi hactenus invisam. Nisi itaque male cederet ipsis hic erga homines amor, quibus ceu esca gratissima in cibum cedunt, indubitanter et apud nos sese manibus capi sinerent, sed ut piscatores icti sapiunt, seque mediis insidiis, si possunt, eripiunt. Occultam vero hanc cum hominibus amicitiam hoc in primis attestatur, si modo verum est, quod ab alio quodam de sanguine humano sese audivisse Ornithologus narrat: Nonnulli, inquit, humanum sanguinem cum pisis integris in vase figulino per quartam horae partem circumagunt, deinde sanguine Columbas illinunt, et pisa edenda obiiciunt, ut hoc remedio adhibito tum ipsae in Columbario maneant, tum alias etiam alliciant. Praeterea Albertus eandem fere vim
[391] cranio humano tribuit: Si, inquit, cranium hominis senis in Columbario suspendatur, multiplicabuntur ibi Columbae, ac quiete vivent. Verum longe admirabilius est, quod Palladius [18] scribit de loro. quo homo strangulatus est, non abire videlicet Columbas, neque locum deserere, si per omnes fenestras aliquid de tali loro suspensum fuerit. Idem facturum lac mulieris puellam a bimatu lactantis Albertus pollicetur, si in vitreo vase ibidem suspendatur. Ornithologus hoc idem remedium ex libro Germanico manuscripto accepisse se se tradit, et hic, inquit, augebuntur, et aliae allicientur eruntque mansuetiores. Idem Ornithologus de capite caprae sic scribit: Columbae amabunt locum, et alias etiam adducent, ut quidam mihi asseruit, si caput caprae excoriatum in aqua coquatur cum copioso (librae pondere fortassis) cumino Romano, et multo sale (quatuor unciarum fortasse) quod deinde in Columbario ponatur. Vulgo notum est, Columbas, Gallinas, Anseres, Anates, et Pavones quadam inter se mutua benevolentia convenire. Plinius[19] alibi Columbas, et Pavones amicos esse scribit, et Aelianus eis cum Turture amicitiam intercedere: quod sane etsi mirum esse non videatur, cum Turtur ex Columbarum genere sit, ut supra ex Aristotele ostendimus. Vir quidam tamen fide dignissimus mihi affirmavit, a Columbis immissum in Columbarium Turturem Indicum candidum faeminam pene interemptam, et nisi eam abstulisset haud dubio omnino occidendam. Ornithologus etiam Gallinas Columbis infestas esse ex aliorum relatu refert: et revera cum simul pascuntur, Gallinae illis cibum eripiunt et corpore, et viribus validiores. Cum Tinnunculo, quam avem ex Aristotele[20] in Accipitrum genere reposuimus, non solum amicitiam colunt apertam, sed occultam etiam, et cum maxima utilitate coniunctam. Eiuscemodi enim avis naturali potentia Accipitres terret, licet viribus impar, atque Columbas contra capitales illos earum inimicos defendit, dum vivit, mortua vero in Columbario in olla sepulta, et in quatuor angulis suspensa facit, ut loci amore capiantur, et nunquam deinceps sedem mutent, adeo amicam etiam post mortem amant. Meminit huius amicitiae Plinius[21], ubi Columbas colores suos nosse scribit, et in caelo ex volatu plaudere. Qui, inquit, in ostentatione praebentur Accipitri implicatis strepitu pennis, qui non nisi ipsis alarum humeris eliditur, alioquin soluto volatu in multum velociores. Speculatur occultus fronde latro, et gaudentem in ipsa gloria rapit. Ob id cum iis habenda est avis, quae Tinnunculus vocatur. Defendit enim illas, terretque. Accipitres naturali potentia, in tantum, ut visum, vocemque eius fugiant. Hac de causa praecipuus Columbis amor eorum. Feruntque si in quatuor angulis defodiatur in ollis novis oblitis, non mutare sedem Columbas. Idem fere legere est apud Columellam[22], ubi de Columbis loquitur, quare Columbaria sua deserant. Id, inquit, ne fiat vetus Democriti praeceptum. Genus Accipitris Tinnunculum vocant rustici, qui fere in aedificiis nidum facit. Eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur. stipatisque opercula supponuntur, et gypso lita vasa in angulis Columbarii suspenduntur, quae res avibus amorem loci sic conciliat, ut nunquam deserant. Cum vespertilionibus quoque tacitam quandam intercedere necessitudinem vel inde patet, quod Columbaria sua, si modo Dydimo credimus, nunquam mutent, si caput Vespertilionis e fastigio Columbarii suspenderimus. Sed forte Vespertiliones Columbas eodem amore prosequuntur, cum et ipsi sub Columbariorum tegulis habitent, atque ita simul degere gaudeant. Illud quoque sympathiae videtur ascribendum, quod idem author de testula (ostraco nempe) cribrata scribit, nimirum si cum costo, ac veteri, odoratoque vino misceamus, ac Columbis ad pasturam exeuntibus porrigamus, iis retinendis pharmacum amatorium fore. Huius enim meo iudicio ratio naturalis assignari nequit, ut neque illius, quod idem quoque Didymus alibi tradit, mansuras nempe, si quis vitis agrestis ramum, quo florescit tempore decerptum in Columbario reposuerit. Peristerionem herbam Columbis admodum familiarem esse, indeque nomen habere supra ex Plinio[23] dixi, eamque nonnullos in Columbario spargi, ac nidos suspendi suadere, ut Columbae eius innata vi detineantur in amore loci. Eadem elelisphaco sive salviae facultas inesse putatur. Nam Didymus scribit, si una cum thure in Columbario comburatur, Columbas, quae iam id deseruerint, eo revocari. Herba item carlina vulgo dicta, quae quibusdam chamaeleontis albi species est, Columbis obiicitur aliis quibusdam mixta, ut evolantes alia secum adducant. Tragus escam Columbarum, qua multas alias venentur, e radice carlinae a quibusdam confici narrat hoc modo: radici adiungunt lutum adustum e clibano, mel, urinam, muriamque, qua haleces conditas fuerint, et massam inde formatam Columbariis imponunt. Alii eiusdem herbae radicem in aqua coquunt, lutumque ruffum e furno in urina remollitum simul cum salis pugillo in eadem dissoluti, et modicum mellis adiiciunt. Alii carlinam cum pisis albis melle excipiunt, et ad huius massae odorem Columbas allici inquiunt. Sunt qui simul subigant carlinam, cannabis semina, coriandrum, et lutum fornacis veteris cum urina. De Lygi, hoc est viticis
[392] semine tradit Dydimus, si triduo in vetere
vino maceretur, ac postea orobi eodem vino madefacti Columbis offerantur, et mox
abigantur, ut primum halitum senserint, extemplo omnes ad Columbarium
advolaturas, idemque externas etiam facturas. Serapio inquit ab antiquis
memoriae proditum esse, Columbas cito, et libenter ad Columbarium sese recipere,
si earum alae aureo annulo argenteove inurantur. Plinius[24]
sane huius sympathiae meminit, quae illis cum auro intercedit, cum inquit: Quod
auro insectis alarum articulis qua fiere aliqui, non aliter innoxiis vulneribus,
multivaga alioquin ave. Cum odoribus etiam permulcentur, tanquam regrata.
Palladius[25]
alienas ad Columbarium secum conducturas promittit, si alas tuarum setosi hirci
alarum balsami liquore (sic loquitur, ladanum autem videtur intelligere)
tetigeris. Et Didymus ianuas, atque fenestras, necnon angulos Columbarii oleo
opibalsami inungi iubet, atque sic non abituras pollicetur. Hanc sympathiam
Columbarum cum delicatis odoribus agnoscebat quidam Rex Cypri, qui in Papho,
referente Athenaeo, inter caenandum Columbarum circumvolitantium alis, nec alio
flabro ventilabatur. Ungebatur enim unguento quodam Syriaco, cui fructus quidam
cuius cibo Columbae delectabantur copiose erat admixtus, cuius odore allectae
tanquam in caput regis erant incessurae, sed cum proxime erant, a pueris
repellebantur: unde parum advolantes mox revolando excitabant, refrigerabant.
Verum ut occultae Columbarum cum his omnibus, quae recensuimus, amicitiae
naturalis ratio assignari non potest, ita nec e contra inimicitiae, quae ipsis
cum subsequentibus animalibus intercedit, nisi ideo haec infestare eas dicamus,
ut in cibum sibi cedant. Nam Accipitres, ut ab his exordiamur, Columbas magis,
quam alias aves, quia nimirum gratissima sibi esca sunt, persequuntur. Quin
ipsae statim a suo ertu, teste D.
Ambrosio[26], eos
timent, omnibusque animantibus insitum est, ut etiam quae nondum nocere sibi
experta sunt, quasi noxia reformident. Sed num omnes Accipitres, an potius
peculiares aliquas species tantum Columbae oderint, quis dubitare possit, cum
eorum unus duntaxat Palumbarius, et Palumbicida, Graecis [GR], et [GR] dici
meruerit; Gyllius[27]
Columbarium Accipitrem vocat, et Mercurio sacrum fuisse asserit. Praeterea
Aelianus alibi scripsit, Columbas
clangorem Aquilarum, aut Vulturum facile spernere, non autem Circi, et marinae
Aquilae. Circus autem Accipitris species est, non genus. Contra vero poetae
cum veteres tum recentiores, tum ipse Aristoteles[28],
qui etiam a Columbis omne Accipitrum genus cognosci ait, scireque eas, qui se
vel in sublime volando, vel ad terram declinando eripere queant; eiusmodi odium
Accipitribus simpliciter attribuunt: quapropter Palumbarium dici autumaverim,
quod is vel alias aves, praeter Columbas non capiat, vel si capit, id invitus
faciat ad explendam famem, non autem propter odium: sed eo Columbas solas
prosequi, nam et caeteri idem odium in quascunque obvias exercent. Circi vero,
atque Haliaeti vocem timere putaverim, quod haec volucres, dum clangunt,
Columbas invadant, ut paulo infra ex Homero probabimus: reliquas vero Aquilas,
et Accipitres ex insidiis, vocemque cum vicinae sunt cohibere, ne se prodant,
quamvis interim non me lateat Aquilas, Vulturesque nisi admodum famelicas
clangere. Columbae tamen meo iudicio ideo clangorem eorum spernunt, quod a
clangentibus, utpote etiamnum remotis nondum visas esse sese cognoscunt. Sed ut
ad Accipitres revertamur, ab eorum cum Columbis antipathia, inter poetas in
primis Homerus[29] saepe similitudines
haurit, maxime ubi a Iunone Dianam ad singulare certamen vocatam fuisse memorat,
hanc more Columbae fugisse inquiens, quae ab Accipitre fugata se in cavam petram
abscondit.
[GR]
[GR]: id est:
Lachrymabunda autem deinde Dea fugit velut Columba
Quae quidem ab Accipitre in cavam volavit petram,
Idem innuit Vergilius[30]
Camillae victoriam adversus Auni filium fugientem hac comparatione amplificans:
Quam facile Accipiter saxo sacer ales aperto
Consequitur primis sublimen in nube Columbam.
Comprensamque tenet, pedibusque eviscerat uncis,
Tunc cruor, et vulsae labuntur ab aethere plumae.
Eodem modo Q. Calaber Pantasileam ab Achille conficiendam Columbae aequiparat, illum autem Accipitri, quod in hunc Columba incidens evadere non possit. Hoc sensu Ovidius[31] loquentem introducit Aretusam virginem, enarrantemque quomodo ab Alpheo fuerit compressa:
[393] Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,
Ut fugere Accipitrem penna trepidante Columbae,
Ut solet Accipiter trepidas urgere Columbas.
Idem poeta[32] saepissime internecini
harum avium inter se odii mentionem facit, nempe primum ubi Dedalionem ab
Apolline in Accipitrem conversum fabulatur:
Quae nunc Thisbaas agitat mutatae Columbas.
Et rursus alibi[33]:
Terretur minimo pennae stridore Columbae,
Unguibus Accipiter faucia facta tuis.
Item alibi[34] denuo, ubi de vitiata a
Thereo Philomela agit, elegantissime a Columba, quae Accipitrinos ungues evasit,
similitudinem deprompsit hoc modo:
Illa tremit, velut agna tremens, qua faucia cani
Ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur.
Utque
Columba suo madefactis sanguine plumis
Horret adhuc, avidosque timet, quibus haserat, ungues.
Alibi denique Arionem sonum edidisse scribit tam
suavem, ut animantia inter se irreconciliabili odio dissidentia redderet sibi
mutuo amica, adeo ut Accipiter etiam a Columbarum raptu sibi temperaret.
Sedet, et Accipitri iuncta Columba fuit.
Pariter Horatius[35] Augusti contra Cleopatram, et Antonium victoriae laetitiam describens,
Cleopatram fugere facit {traepidae] <trepidae> Columbae more, et Augustum
ut Accipitrem illam insequi.
Redegit in veros timores
Caesar ab Italia volantem
Remis adurgens, Accipiter velut
Molles Columbas, aut leporem citus
Venator in campis, etc.
Hieronymus[36] Vida Salvatoris nostri discipulos adhuc propter Iudaeorum timorem,
quoniam nondum a virtute Spiritus sancti erant confirmati, praedicare non
audentes, sed sese huc illuc illatebrantes, Columbis comparat, quae Accipitris
vim, atque iniuriam fugientes subinde in domicilia sua recondunt.
Non tamen exuerant vanum inter tanta timorem
Gaudia, nondum animi firmati numinis aura
Aetherea, sed adhuc latebras, cavaque antra petebant.
Sicut ubi Accipiter celsa de sede Columbam
Sustulit apprensam, quam rostro eviscerat unco,
Diffugiunt alia huc illuc; mox turribus imis
Condunt se celeres, et inania murmura miscent.
Haud illi secus attoniti
funera regis
Inclusi tecto stabant etc.
Pontanus[37] vero, ut aviditatem Colae
significaret, in efferenda ex profundo maris patera, Accipitris Columbam
insequentis celeritate usum fuisse fingit, quasi dicere velit, non tam avide
simul, ac velociter Accipiter Columbam insequitur, quam Colan pateram, ait autem
se seque sub undas
Demisit, quantunque acer inant Columbam
Delapsus caelo Accipiter sequiturque feritque
Iamque alis, ungue petens: tantum ille rotatam
Per fluctus, per saxa secans, imum usque profundum
Sectatur pateram.
Eleganter etiam Hercules Strozza[38]
Titi filius cervum persequentem Strozziam Accipitri, timidum natura cervum
Columbae assimilat, inquiens:
Deinde per obliquum campo insectatur aperto.
Qualis Hyperboreus celerem de nube Columbam
Accipiter super instat agens, propierque fugaci
Fit magis, atque magis: iamque huc, iamque exigit illuc.
Alarum ad
sonitum trepidantem, et faus paventem
Consequitur fugientem, etc.
Ab eadem antipathia carmen Beroaldi tale est.
[394] Quantum cerva pavet fulvum, trepidatque leonem;
Accipitrem quantum blanda Columba timet.
Quam vero Columbae esca afficiatur Accipiter, Lodovicus Ariostus
luculenter admodum ostendit
Qual buon Astor, che l’Anitra, o l’Accheggia
Starna o Colombo, o simil’altro augello
Venirsi in contro di lontano veggia
Leva la testa, e si fa lieto, e bello.
Caeterum ut eiusmodi suum odium adversum timidissimum hoc volucrum genus
exerceant implacabiles Accipitres; equidem viribus illos suis saepe frustrarent
Columbae, ut pote quae naturam eorum, modumque venandi, teste Aristotele[39],
cuius suo loco super hoc verba citavimus, callent, gnarae scilicet num
adventante aliquo vel subvolandum, vel humi sedendum sibi sit, nisi et ipsi ad
astum devenirent; unde plerunque frondibus latentes Columbas intentas alio
improvidasque adoriuntur, ac quandoque speciem suarum pennarum,
pulchritudinemque admirantes, ut doctissime Plinius[40]
his verbis tradidit: Columbas nosse credas
suos colores. varietatemque dispositam, qui etiam ex volatu creduntur plaudere
in caelo, varieque sulcare. Qua in ostentatione ut vinctae praebentur Accipitri
implicatis strepitu pennis, qui non nisi ipsis alarum humeris eliditur, alioqui
soluto volatu in multum velociores. Speculatur occultus frondae latro, et
gaudentem in ipsa gloria rapit. Quamvis vero Palumbarius, seu Columbarius
Accipiter, uti dixi, a laniandis vel Palumbis, vel Columbis nomen meruerit,
veterum tamen nemo, quod hucusque noverim, ab eo privatim similitudinem accepit,
quod tamen de Circo fecit Homerus[41],
ubi Hectori imminentes sibi miserias praevidenti, ac secum expendenti Achillem
superventu suo pavorem incutere faciens, hunc Accipitri Circo, illum Columbae
assimilat his verbis:
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]. id est:
Pelides vero irruit pedibus celeribus fretus
Veluti Accipiter Circus in montibus levissimus volucrum
Facile ruit in timidam Columbam
Hac autem oblique fugit: ille vero prope acute strepens
Crebro irruit, capereque ipsam animus iubet.
Ex quibus Homeri verbis non antipathia duntaxat Circi cum Columbis
annotanda est, sed venandi etiam modus, qualem hanc avem exercere nuperrime
ostendimus, ubi rationem assignabamus, cur eius vocem magis, quam aliorum
Accipitrum Columba perhorrescerent, quae ea erat, quod Circus vociferans eas
invaderet, caeteri tacite. Hoc enim acute strepens Homero significat. Circus
autem, ut in illius historia abunde disseruimus, a vocis asperitate, quae velut
acutum strepitum aedere videtur, nomen apud Graecos obtinuit. Porro simili a
Circo, et Columbis comparatione usus est Apollonius:
[GR]
[GR]
Alii vero edentes trepidabant, quemadmodum Circos
Celeriuslos gregatim pertimescunt Columbae
Et alibi rursus
[GR]
[GR]
ut Circi
Genera Columbarum concutiunt.
Cum Milvis etiam Columbis haud bene convenit; nam et hi non minus, quam Accipitres eas infestant. Verum num id ex occulto, insitoque ipsi odio faciant, an potius quia imbelles, et ab Accipitrina indoles degeneres, imbelles etiam, et timidissimas aves, quales sane Columbae sunt, prosequuntur, curiosus quispiam inquirat. Cui si mihi respondendum foret, dicerem id ab innata quadam cum illis antipathia facere, cum vel longe minore ipsis avium quocunque genere, si tenerrimos Gallinae pullos excipias, fugentur. Discordiam hanc perquam docte Horatius[42], nostrae, aut apparet, opinionis patronus, et assertor his versibus detexit:
[395] Mirus amor iuvet, ut
tigres subsidere cervis
Adulteretur et Columba Milvio: hoc est per adulterium a Milvio
ineatur. Paroemia est ex impossibili desumpta, qua scilicet summam discordiam,
et naturalem impotentiam docere intendit, quod adversum animal, ac inimicissimum
Columbae sit Milvus, adeo ut impossibile sit eos unquam reconciliari, tantum
abest, ut mutuo amori indulgeant, et Columba Milvo succumbat, priori odio
deposito. Voluit item aliud nobis his versibus impossibile denotare poeta, quod
cum Columbam nulli succumbere soleat, nisi cui semel sese iunxit, nunquam
contingere possit, ut a Milvo, quem capitaliter alias odit, sese iniri patiatur.
Ad eundem sensum Cassandra virgo cum Palladis exemplo perpetuam virginitatem
vovisset, nunc vel ab hoc, nunc ab illo Graecorum duce ad coactas, et violentas
nuptias raperetur, apud Lycophronem sic plorabunda loquitur.
[GR]
[GR], id est:
Tum violenter Palumba ad Accipitris lectum
Faucibus Harpes Columba raptabor.
Quibus
versibus duo potissimum innuit, Harpes nimirum, quae, ut suo loco docuimus Milvi
species est, in Columbas saevitiam, ac discordiam, tum etiam eiusdem ignaviam,
utpote, quae captam praedam e faucibus sibi eripi sinat ab Accipitre. Notandum
interim interpretem pro [GR] transferre Accipitris, cum potius [GR] Vulturem
Lycophroni significet, ut Suidas, et Hesychius annotant. Sed interpres meo
iudicio Accipitris voce ita usus est, ut quamcunque volucrem rapacem significet,
quae Harpen viribus superet. Accipiter enim ab accipiendo dictus est, hoc est a
rapiendo, quod omnibus rapacibus convenit. Iosephus Scaliger, qui Iambico
carmine Cassandram Lycophronis transtulit, Vulturem quidem vertit, sed cum
Harpes non meminerit, sensum authoris vel non assecutus est, vel metri causa
omisit, sic autem habet:
At Voltoris Columba tunc raptim torum
Exanguis ales ungue picato trahat.
Denique et
hoc etiam in Lycophrone notandum, quod [GR] simpliciter pro quavis Columba
accipiat, cum alioqui Columbae sylvestris species sit, ut supra ostendimus, et
infra etiam proprio de eo facto capite demonstrabimus. Postremo observandum est
Scaligerum totum hunc versum omisisse, cum sane sine eo mens Lycophronis exprimi
nequeat. Habet praeterea misellum hoc, ac tenellum avium genus Accipitribus
ipsis longe validiores, ac saeviores hostes, et de quibus prius, tanquam
maioribus, ac nobilioribus erat dicendum, nimirum Aquilas avium omnium reginas.
Neque enim verum est, quod Aelianus[43]
prodidit, cum rapacibus caeteris foeder:
devincere, pacemque gerere, quando etiam (Aquilas nunc etiam excipio) a
multis nocturnis, et Corvini generis avibus infestentur, ut mox patebit.
Inimicitiam vero Columbarum cum Aquilis, vel potius Aquilarum cum Columbis
luculenter detegit Ovidius[44],
quando modum describit, quo Romulus utebatur in diripiendis Sabinorum virginibus.
Has enim ait, ita exhorruisse praesentiam Romuli, quemadmodum Columbae
supervenientem Aquilam pertimescunt: ita vero canit:
Protinus exiliunt animum clamore fatentes
Virginibus cupidas iniiciuntque manus.
Ut fugiunt Aquilas timidissimae turbae Columbae
Utque fugit visos agna novella lupos.
Sic illae timuere viros sine lege ruentes.
Simili etiam comparatione usus est alibi:
Sic Aquilam penna fugiunt trepidante Columbae
Idem fecit
Martialis, qui ut neget se Carmenionis fratrem esse, his versiculis utriusque
naturae disparitatem, ac discordiam aperit, inquiens:
Tam dispar Aquilae Columba non est
Nec dorcas rigido fugax leoni,
Quare desine me vocare fratrem.
Meminit
eiusdem dissidii Prudentius similitudine a contrario sensu accepta:
Agnus enim vice mirifica
Ecce leonibus imperitat
Exagitansque truces Aquilas
Per vaga nubila, perque natos
Sidere lapsa Columba fugat.
[396] Et
Baptista Mantuanus Inachi Tendiliae comitis, Oratoris Hispaniarum regis ad
Innocentium Octavum Pont. Max. encomia recensens, cui, inquit:
Cum vehit Hispanas animosa in bella phalanges
Territus incursu tanti duces, ora fugaci
Vertit equo, refugitque suam Saracenus in arcem:
Sicut praecipiti fugiunt stridore volantes
Instantem quoties Aquilam videre Columbae.
Et rursum alibi[45]
hac similitudine usus egregie Columbarum ingentem pavorem explicat, inquiens:
Sicut ubi mites Aquilam videre Columbae
Nare per aereos tractus: nec pinguia rura
Nec placidae retinent epulae: timor omnia vincit.
Pari latet umbroso saltu, pars alia volatu
Tecta petit, pars montanis cava saxa latebris
Et pennis percussa sonat pernicibus alis.
Exprimitur
pariter hanc Columbarum formidinem Franciscus Modestus eo in loco, ubi illis
comparat virgines in navali certamine cursu contendentes ob proposita praemia,
sic canens:
Seu quibus (scilicet Columbis) instrepuit
caelo Iovis ales aperto
Et super infrendens rostrum exertavit, et ungues,
Cum per inane fuga sese facto agmine tradeunt,
Certatim cuncta socias anteire laborant.
Penna
strepit: nebula excedunt, adsibilat aura.
Ludovicus Ariostus eandem similitudinem in usum suum
convertit, ubi Bradamentis imaginem ab Atlante e Carena Magico, ut Ruggiero
causam apud se morandi innecteret, abreptam scribit:
E se l’arreca in spalla, e via la porta,
Come lupo talhor pavido agnello,
O l’Aquila portar ne l’unghia torta
Suole Colombo, o simil altro augello.
Vero quamvis ex aequo Aquilas omnes metuant Columbae,
privatim tamen marinas maiori odio prosequuntur: quare alibi Aelianus[46], Aquilas marinas, inquit, et
Circos horrent: et alibi etiam
dixit: Vulturum quidem, et Aquilarum vecem facile Columbae ferunt, non item
Circi, et marinae aquilae. Hanc Aquilam Aristoteli[47]
Haliaeeton dici proprio de ipso capite ostendimus. Meminit huiusce dissidii
Petrus Angelius Bargaeus:
Non aliter, quam cum sublimi e turre Columba
Conspexere procul passis Haliaeeton alis
Irruere infestum, et praedam captare volentem,
Densatur, coeuntque omnes, rapidoque volatu
Praecipites quacunque viam secat ille feruntur.
Rapaces nocturnae noctu maxime Columbas exagitant. Author de natura rerum privatim id de Bubone scribit, quem tradit illarum ova exorbere. Noctuam testatur Conradus Heresbachius[48] sese in Columbario suo deprehendisse inter medios Columbarum nidos ovis suis incubantem: item in propinqua excavata arbore plurimorum pullorum reliquias a Noctuis congestorum, quibus pullos nutrierant illae. Etsi enim, inquit, Noctua maior apparet Columbam, plumarum videlicet densitate freta, tamen eodem penetrat, quo Columba, quod corpore exili sit, licet plumosiore. Crescentiensis [49] contra Nocturnas rapaces Columbis insidiantes fenestram de nocte claudi iubet, ut supra diximus. Postremo ex avibus totum fere Corvinum genus, ut sunt Corvi, Cornices, et Picae, videmus Columbarum pullos primum evolantes opprimere. Varro[50] vero et matrices etiam ab illis intercipi scribit, praecipitque, ut cum foetae sint, certum locum disclusum ab aliis rete habeant. Docet etiam quomodo a Columbariis duabus virgis viscatis humi inter se curvatis capti interimantur. Ex terrestribus in primis vulpes communis hostis est Pavonum. Columbarum, ac omnium fere avium. Cati insuper, et omnia mustelarum genera Columbas non solum, ut gratum pabulum comedunt, sed continue etiam eis insidias struunt, unde peculiariter, si fieri potest, prope Columbaria habitant. Quomodo vero Columbae ab his defendantur, ante docuimus, ubi quoque scripsimus, ut a serpentibus infestentur, qui et ipsi alias iis iniuriis esse solent. Hinc Paganorum Imperator apud Torquatum Tassum[51] pacem Christianorum
[397] aspernatus ait agnos cum lupis familiariter in eodem ovili una
victituros, et cum serpentibus Columbas simul nidificaturas, antequam ille pacis
conditiones accipiat. Ait autem.
Gli agni, e i lupi fian giunti in un’ovile
E le Colombe, e i serpi in un sol nido,
Prima che mai di non discorde voglia
Noi co’ Francesi alcuna Terra accoglia.
Sed ipsemet etiam Columbae
contra serpentes sese tutari noscunt, idque miro modo, si Kiranidi, et Alberto
credimus. Peridexion, inquiunt
(Albertus hyperdexin habet, Ornithologus forte peristereon putat legendum esse,
verum meo iudicio perperam, nam peristereon Plinio herba est, peridexion, seu
hyperdexion illis arbos) arbor est in
India, cuius fructus dulcis est. et gratus Columbis, cuius gratia in hac arbore
diversari solent. Hanc serpentes timent, adeo etiam ut umbram eius fugiant. Nam
si umbra arboris ad orientem vertatur, serpentes ad Occidentem recedunt, et e
diverso. Itaque vi huius arboris serpentes Columbis nocere non possunt. Si qua
autem forte aberraverit serpentis statu attracta devoratur. Nam si gregatim
degant, aut volitent, nec serpens, nec Ocypteros, id est, Sparverius, eas laedere
potest vel audet. Huius arboris folta, aut cortex suffitu omne malum (bestias
venenatas) avertunt. Ut vero illa
arbos {Colubis} <Columbis> salutifera, ita, teste Serapione[52] lethalis helleborus albus (de nigro autem id non scribit, forte quia
minus validum sit) Antiquitas vero solo ferme ad expurganda hominum corpora
utebatur helleboro, unde quoque a Persio[53] pro tota medicina sumitur hoc versu:
Helleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
Poscentes videas, venienti occurrite morbo.
Idem enim poeta dixisse videtur de solo helleboro,
quod sic Ovidius de universa medicina.
Principiis obsta, sero medicina paratur,
Cum mala per longas invaluere moras.
Serapio itaque scribit ex
Misarugie Columbas perimi demoratis frugibus, aut fabis madefactis aqua, in qua
helleborus albus fuerit maceratus. Sed ut illud minime mirum est, cum et
debitam quantitatem excedens praesens etiam hominibus venenum sit. ita vero
huius potissimum naturalis ratio dari non potest, quod Plinius[54]
memoriae prodidit, hominum {nimirumi} <nimirum> dentibus quoddam virus
inesse, quod et Columbarum foetus implumes necat, cum alioqui homines, et
Columbae mutuam fere amicitiam colant. Ornithologus[55]
Martialem eiusdem antipathiae meminisse autumat, ubi ita ille canit:
Nec violes teneras praeduro dente Columbas
Tradita sic Gnydiae sint tibi sacra Deae.
CORPORIS AFFECTUS
MOLESTATUR genus Columbarum, maxime vero pulli pulicibus, et pediculis, quibus nisi a Columbario mundentur, macilenti fiunt, et saepe ad debitam magnitudinem non excrescunt. Continuo enim infestati corpori nihil adiiciunt, quare saepe nidos ille debet mutare, vel saltem ab animalculis illis repurgare. Crescentiensis[56] diligentissimus geoponicus Columbis nonnunquam variolos circa oculos nasci tradit, praecipue mense Augusto. Sed quod amplius est, ob vitiliginem, et lepram albas Columbas a Persis expulsas legimus apud Herodotum: Si quis, inquit, apud Persas e cinibus lepra, aut vitiligine infectus sit, huic in civitatem accedere non conceditur, neque cum aliis Persis consuetudinem habere. Dicunt enim hos morbos illis immistos, quod in Selem peccaverint. Aeternum vero qui iisdem correptus fuerit, e regione sua exigunt, atque ob eandem causam albas Columbas expellunt. Hucusque ille, interprete doctissimo Henrico Stephano, ubi communis interpretatio sic legit, eandem ob causam Columbas in civitatem afferunt. Utra vero lectio sincerior sit, ab experientia esset probandum. Mihi Columbas hoc morbo tentari novum quidem, nihilominus verisimile.
[1]
L. 10. c. 58.
[2]
3. de re rust. c. 7.
[3]
6. hist. c. 4.
[4]
Lib. 8. c. 8.
[5]
L. 9. c. 26.
[6]
L. 10. c. 48.
[7]
6. Hist. c. 4.
[8]
L. 10. c. 58.
[9]
6. Hist. c- 4.
[10]
6. Hist c. 4.
[11]
4. de gener. c. 6.
[12]
L. 1. de ven.
[13]
9. hist. c. 7.
[14]
In Hierog.
[15]
1. hist. c. 7.
[16]
3. his. anim. cap.
45.
[17]
Cap. 40.
[18]
L. 3. c. 44.
[19]
L. II. c. 74.
[20]
9. hist. c. 36.
[21]
L. 10. c. 37.
[22]
Lib. 8. c. 8.
[23]
L. 25. c. 10.
[24]
Lib. 10. 37.
[25]
L. 1. c. 24.
[26]
L. de para. cap. 5.
[27]
L. 34. de animal. c.
14.
[28]
9. hist. c. 36.
[29]
Iliad. φ.
[30] Aen.
XI.
[31] Metam.
5.
[32]
Met. 11.
[33]
L. 1. trist.
[34]
Met. 6.
[35]
Lib. 1. car. ode 37.
[36]
L. 6. Christiad.
[37]
L. 4. de stellis de
Cola pisce.
[38]
L. de venat.
[39]
9. hist. c. 36.
[40]
L. 10. c. 36.
[41]
Iliad. X.
[42]
In epod. l. ode 16.
[43]
L. 3. de animal. c.
45.
[44]
L. 1. de arte.
[45]
L. 1. Part. 2.
[46]
L. 3. de animal. c.
45.
[47]
9. hist. c. 32.
[48]
L. 9. Syria.
[49]
L. 9. c. 90.
[50]
3. de re rust. c. 7.
[51]
Cant. 10. Hieros. lib.
[52]
Lib. 4. de med. c.
114.
[53]
Satyr. 3.
[54]
L. 11. c. 37.
[55]
In Xeniis.
[56]
L. 9. c. 50.