Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
CAPIENDI MODUS
[398] LICITUM est quidem cuique etiam in fundo
beneficiario qui censualis est alicui domino etiam iuridico Columbarium habere
tot Columbarum capax, quot in confinio possessiones habuerit, ut eis cibaria
suppeditet, ut placuit iudicio contradictorio Parisiensi senatui XV. Cal. Iunii
anno Domini 1549. et VI. Idus Decembris 1565. nec potest superior dominus
prohibere, cum Columbaria non sint inter insignia superioris iuris, nisi
contrarium suaderet loci consuetudo, vel praedii clientelaris lex in emphyteusi.
Sunt enim consuetudines locorum, quae ex clientibus {prohibebnt}
<prohibebunt> et solis permittant dominis, ut Burgundiae, Amorecae,
Nivernensis. Alioquin ius est cuique libere habendi, nec vicinus quoque
prohibere potest, cum victus harum avium sit innocens; nec rerum possessoribus
noceat, damno depastionis cum stercore fundis utilissimo, compensato. Sed uti
iura gentium Columbaria habere Columbis instructa permittunt, ita contra
aucupatum earum prohibent: Columbae, inquit Iuriconsultus[1],
ex alieno Columbario acceptae furti
actionem pariunt. Quamvis tamen etiam eas capere lex vetet, multi tamen clam
eis insidiantur. Capiuntur autem illae variis modis: inter quos rete principatum
obtinere videtur, quod eo maxime loco extendi debet, quem victum quaesiturae
saepe frequentare solent, potissimum vero nivis tempore, postquam ibi gratum
ipsis aliquod edulium proieceris. Petrus Crescentiensis[2]
rete describit, quod ad has volucres capiendas aptissimum sit, quem lector adire
poterit. Retibus vero eas capere usus est antiquissimus, et ante Homeri saecula
etiam cognitus, et a magnatibus cultus, ut apparet ex hoc, quod scribit
Athenaeus: Heroes, inquit, apud Homerum, ne aerem quidem volucribus liberum
permittebant, sed laqueos, et retia Turdis, et Columbis tendebant. Meminit et Aristophanes[3] facetissimus Comicus:
[GR]
[GR], id est,
ut Andreas Divus Iustinopolitanus interpretatur,
Columbasque similiter colligens impediens habet
Et cogit aucupari ligatas in rete.
Sed adagiorum author [GR] transfert seducere, sive in laqueum deducere, indeque Graecis [GR] dici ait, moremque esse aucupibus exosculatam Columbam in rete ponere, quae subsultans caeteras Columbas alliciat. Alibi item Aristophanes habet ad eundem sensum [GR], ubi Scholiastes, Aves, inquit, excaecatae praesertim Columbae: et Palumbi in retibus locantur, ut voce alliciant alias sui generis, quod Glossomatici [GR] dicunt. Verum quaecunque Columbae alias fallunt, et seducunt, paleutriae dici possunt: in quo sensu Suidas, Columbae, inquit, quae evolant, fallunt caeteras paleutria dicta a verbo [GR], quod est fallere. Evolantes vero Columbas arte blandiri aliis, easque corrumpere, furtoque comitatores reverti author est Plinius[4]. Aristoteles[5], caeterique fere alii paleutrias eas vocant, quae excaecatae in retibus positae alias alliciebant: Gaza allectatrices vertit apud Aristotelem, ubi sic habet. Turtures, et Columbae vel ad annum octavum {vinunt} <vivunt>, scilicet, quae excaecatae allectatrices aluntur. Et rursus[6] de Palumbis: Palumbum allectricum prius mas, quam faemina moritur. Quo loco Augustinus Niphus Italus, Apud nos etiam, inquit, allectatrix, sive hallucinatrix (hoc forte dixit, quoniam plerunque, ut diximus, exosculari solent, Attamen aliud est caecum esse, aliud hallucinari) fit Palumbes e sylvestribus. Germani, teste Ornithologo Livias allectatrices faciunt, et vulgo vocant Locktuben, ut sui generis aves in rete pelliciant. Fuerint autem paleutriae, ut recte quidem Oppiani paraphrastes existimat, forsitan dictae, quasi veteranae quaedam. Sunt enim veteres, hoc est, olim captae. Sic meo iudicio Eubulus apud Athenaeum[7] meretrices appellat paleustrias, quae iuvenes suis blanditiis alliciunt: quod etsi iuvenes etiam faciei suae decore faciant, veteranae tamen magis id verborum lenociniis praestant, quas nos ab officio roffianas, id est, lenas dicimus. Caeterum excaecatarum loco, ubi desunt, Columbarum imagines subrogari possunt. Simplices enim sunt, atque ceu ad vivas advolant. Imo vero Athenaeus[8] alibi author est Columbam pictam conscendere ob similitudinem. Oppianus[9] autem de Palumbis loquens docet, quomodo eiusmodi excaecatae alias alliciant; in summa quomodo retibus capiendae, quibus et Columbas decipi posse adiungit, ut in Palumborum historia ostendemus Petrus Crescentiensis[10] quoque ostendit, quomodo laqueis e caudae equinae pilis capiantur,
[399] et aliis quibusdam: et deinde quomodo feriantur sagittarum illo
genere, quod caput crassum habet, pulzones vocat. Columbas agrestes et [GR], a
quibus capi scribit B. Basilius[11] allectas per mansuetam, quam aliquandiu domi aluerint. Hanc alis unguento suaviter fragrante inunctis emitti ad externas, quae
postea ipsam domum revolantem suavitate odoris invitatae comitentur. Ars quadam
est, inquit, aucupandi
Columbas videlicet talis. Ubi unam ceperunt, qui capiendis illis student,
cicurem illam reddunt, et ad humanum convictum assuefaciunt. Deinde unguento
alas illius perungunt, sinuntque coniungi agrestibus: illa vero per unguenti
fragrantiam agrestem illum, ac liberi pas?us gregem ad possessionem transfert
eius, cuius ipsa est domestica. Bene olentes autem sequuntur et reliquae, atque ita in potestatem
Columbarii veniunt. Aloysius Cadamustus in Madera insula olim ignota,
quam Lusitani nunc obtinent, tradit maximam fuisse Columbarum copiam, iisque
capiendis aucupes non alia arte usos, quam alligato perticae uncino ex arboribus,
quibus insidebant, aves admirabundas (ut quae in insula deserta hominem prius
non vidissent) et nihil paventes detrahendo. Idem etiam in alia quadam insula
novi orbis Columbos ab hominibus nihil paventes, scipionibus caesos refert.
Hollandi, apud quos, ut audio Columbis aliorum insidiari lex minime prohibet,
habent tanquam reticulum quoddam, quo caveas, quas extra Columbaria eminentes
habent, claudunt, et advolantes ad eas vicinorum Columbas intercipiunt.
Prudentius[12]
quam luculenter omnes modos enumerans, quibus ab aucupibus Columbae decipiuntur,
ostendit totidem fere illusionibus hominum animas a daemone in obscura Tartara
detrudi:
Haud secus, aut si olim per sudum lactea forma
Lapsa Columbarum nubes descendit in arvum
Ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps
Praetendit, lentoque inlevit vimina visco,
Sparsit et insidias siliquis, vel farre doloso
Inliciunt alias fallentia grana, gulamque
Innectunt avidam tortae retinacula setae.
Molle vel implicitas gluten circumligat alas.
Ait aliae quas nullus amor prolectat edendi,
Gressibus innocuis sterili spatiantur in herba,
Suspectamque cavent oculos convertere ad escam.
Mox ubi iam caelo revolandum. pars petit athram
Libera sideream plaudens super aera pennis:
Pars captiva iacet laceris, et saucia plumis
Pugnat humi, et volucres ne quicquam suspicit auras.
Sic animas caeli de fontibus unicolores
Infundit natura solo, sed suavibus istic
Devinctae illecebris retinentur, et aethera pauca
conscendunt reduces, multas viscosus inescat
Pastus, et ad superas percurrere non sinit auras.
HISTORICA
NOTISSIMA in primis est sacra historia de Columba a Noe ex arca in famigerato illo cataclismate emissa, quae primum vacua reversa est: iterum vero post septem dies emissa rediit cum olivae ramo, et rursus post totidem dies non rediit. Haec autem ita leguntur in bibliis[13]: Cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit Corvum, qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram. Emisit quoque Columbam post eum, ut iam videret, si cessassent aquae super faciem terra. Qua cum non invenisset ubi requiesceret per eius, reversa est ad eum in arcam. Aquae enim erant super universam terram: extenditque manum suam, et apprehensam intulit in arcam. Expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit Columbam ex arca. At illa venit ad eum ad {visperam} <vesperum> portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe, quod cessassent aquae super terram. Expectavitque nihilominus septem alios dies, et emisit Columbam, qua non est reversa ultra ad eum. Nonnulli existimant hic sacram scripturam sibi non
[400] parum adversari existimant, quoniam, si prima die mensis decimi post diluvium taliter diminutae fuerant aquae, teste Moyse. apparerent cacumina montium, et adhuc post quadraginta dies Noe aperiens fenestram arcae emiserat Corvum, qui egrediebatur, et non revertebatur, cur Columba, quae post Corvum ex arca emissa fuerat, dicitur idcirco reversa ad Noe in arcam, quia non invenerat ubi pes eius quiesceret? Si enim, inquiunt, Corvus prius emissus remanserat, certum est, quod locum invenerit, ubi pes eius quiesceret. Et revera ex dictis colligi videtur terram nudatam fuisse, et non nudatam, per Corvum nudatam, non nudatam adhuc per Columbam. Quapropter aliqui credunt sacram hanc historiam accipiendam esse, ut ea posterius intelligantur, quae prius facta sunt, ut scilicet Columba primum, ultimum Corvus dimissus sit. Quam opinionem veram esse tradit Seraphinus Cumiranus[14] Feltrensis, qui totius sacrae scripturae loca, quae inter se pugnare videntur, conciliare enititur. Verum cum naturales rationes, eaeque satis evidentes assignari queant, meo iudicio ad loquendi ordinis inversionem confugere non est necessarium. Corvus enim supernatantibus aquae cadaveribus insistere, et quiescere potuit, eorum pastura ceu gratissimo cibo gaudens. a quibus interim carpophagae Columbae summopere abhorrent. Vel fieri etiam potuit terram aliquo pacto sic ab aquis nudatam fuisse, ut requiescere in ea Corvus potuerit, non autem Columba. Ille enim ceu avis immunda immunditiis, et spurcitiis delectatur, haec etiam supra terram non descendit, nisi ab aquis nudata fuerit. Cum diluvii aqua, inquit Ioannes Tzetzes nostrae sententiae astipulans paulum cessasset, Noe ex arca Corvum prius emisit, qui quidem non est reversus iterum, cadaveribus se pascens multorum, quae interierant. Deinde Columbam emisit, quae arrepto ramo olivae reversa est, id quod indicium erat manifestum, aquas subsidisse. Columbas olim gravioribus rebus nunciorum munere functas fuisse, literis vel pedibus, vel collo, vel sub alis alligatis supra diximus; ubi etiam ostendimus has volucres ad id electas fuisse propter volatus pernicitatem, quod ex hac Aeliani[15] historia probavimus, quam hic repetere placuit: Uno, eodemque die victoria Taurosthenis, inquit, ex Olympia Aeginam nunciata est ipsius parenti, ut alii affirmant, perspecturum. Alii vero dicunt Taurosthenem Columbam a suis pullis maedidis adhuc, et implumibus abstractam secum deportasse, cumque vicisset, purpura alligata eam remisisse: eamque summa cum festinatione ad pullos properantem eodem die ex Pisa in Aeginam advolasse. Oppugnante ante multos annos Christianos exercitu Ptolemaidem, cum in hunc modum nunciam Columbam Saladinus destinasset obsessis, hortatus ut firmo animo essent: sperata sui adventus festinatione, ea a nostris intercepta est miro modo, contrario alligato nuncio demissa, unde evenit, ut desperato illi auxilio, nihil amplius expectarent, sui deditionem facerent. Quam historiam ita narrat Sabellicus[16]. Tenebat adhuc obsidio, cum ex speculis datum est dignum tabellariam Columbam adventare, illi qui moris erant huius gnari, totis castris iubent milites, ubi avis castrorum spacia supervolare coepisset, clamorem quam maxime possent, extollere: quo factum est, ut Columba velut telo quodam icta, subito ad terram decideret: literae quae volucri erant lino alligatae, signabant iis, qui obsidione tenebantur, ut bono animo essent, fore ut intra paucos dies Dachin Rex cum ingentibus copiis auxilio adesset, foreque ut ante ipsorum oculos hostes ad unum caederentur, ipsi terra marique levarentur obsidione. Movit ea res Christianorum animos, apparebatque eo nuncio accepto, Tyrios spe auxilii confirmatos, multo obstinatius obsidionem laturos, et quod magis formidolosum erat, metus incessit, ne cum potentissimo hoste inviti certare cogerentur: commenti itaque dicuntur rem minime ineptam, ut subdititiae literae pro Damascenis eius alitis pedibus obligarentur, quibus Tyrii docebantur, non esse cura Dachine auxilium ullum expectarent, consulerent ipsi rebus suis, quando fortuna belli eo loci venisset, ut aut ultro seditio facienda foret, aut si caperentur, omnia extrema ferenda. His literis (quia ubi primum Columba dimissa est, in urbem abiit) publice recitatis victa Tyriorum pertinacia, quinto mense, quam obsideri coeperant, deditionem fecere. Nunc quia haec, quae de tabellaria ave a nobis sunt prodita, non multum a fabula distare videntur, gravissimos authores habeo ex Romanis ducibus quosdam huiusmodi volucribus usos esse. Plinius[17] Mutinensi obsidione Columbam ait literas in castra attulisse. Fabius Romanorum annalium scriptor, et Cecinna Volaterranus Hirundinibus usos ad hoc ipsum dicunt. Sed confesso usu illud in dubium venire potest, quae causa sit, ut supervolantes aves, velut ictae vocibus concidant, quod cum saepe alias, tum in Isthmiorum conventu accidisse proditum est memoriae, cum Graeciae urbibus libertas restituta est. Plutarchus Chaeroneus causam depressionis in avibus arbitratur collisum vocibus aerem, qui, cum vox permagna editur, vi discissus nullam volucribus relinquat volandi facultatem, sed cum lubricus sit factus, supervolant
[401] avis, tanquam ad inane pervenerit, ad terram defluat, aut certe
vehementi clamore, tanquam telo icta concidit. Potest praeterea et aeris velut
aquarum esse vortex quidam, qui aves violento quodam turbine ad ima deprimat.
Hucusque Sabellicus, apud quem eadem alias repetuntur. Martinus Polonus[18] similiter in expeditione illa sanctissima Hierosolymitana Godefredi
Lothoringiae ducis, antequam nimirum adhuc Hierosolymam obsideret, Caesarem
nempe usque profecto, author est Columbam nunciam mire in manus Christianorum
incidisse, videlicet quam desuper eorum exercitum volantem forte insequens
Accipiter graviter vulneratam in terram deiecerit. Litterae hae talem habebant sententiam. Rex Acheron duci Caesareae
salutem: generatio canina venit, gens contentiosa: contra quos per te, et alios
legem tuam defendas. Idem annuncia aliis civitatibus. Asseverat huiusce
historiae miraculum Hetruscus Homerus Torquatus Tassus[19], cuius doctissimos versus non tam doctrinae causa, quam quod dilucidius
id enarrent, ascribere non piguit. Canit
autem hunc in modum.
Mentre il campo a l’assalto, e la cittade
S’apparecchia in tal modo a le difese
Una Colomba per l’aeree strade
Vista è passar sovra lo stuol strancese:
Che non dimena i presti vanni, e rade
Quelle liquide vie con l’ali tese:
E già la messaggiera peregrina
Da le nubi a la città s’inchina.
Quando, di non sò d’onde esce un Falcone
D’adunco rostro armato, e di grand’ugna
Che fra ‘l campo, e le mura a lei s’oppone,
Non aspett’ella del crudel la pugna.
Quegli d’alto volando, al padiglione
Maggior l’incalza, e par ch’omai l’aggiugna,
Et al tenero capo il piede hà sovra,
Essa nel grembo al pio Buglion ricovra.
La raccoglie Goffredo, e la difende:
Poi scorge in lei guardando estrania cosa:
Che dal collo ad un filo avinta pende
Rinchiusa carte, e sotto un’ala ascosa:
La disserra, e dispiega, e bene intende
Quella, ch’in se contien non lunga prosa:
Al Signor di Giudea, (dice lo scritto,)
Invia salute il capitan d’Egitto.
Non sbigottir, Signor, resisti, e dura
Insino al quarto, o insino al giorno quinto:
Ch’io vengo a liberar coteste mura,
E vedrai tosto il tuo nemico vinto.
Questo il secreto fù, che la scrittura
In barbariche note havea distinto,
Dato in custodia al portator volante,
Che tai messi in quei tempi usò il Levante.
Libera il Prence la Colomba, e quella,
Che de’ secreti fù rivelatrice,
Com’esser creda al suo signor rubella,
Non ardì più tornar nuncia infelice.
Mà il sopran Duce i minor Duci appella,
E lor mostra la carta, e così dice:
Vedete come il tutto a noi reveli
La providenza de’ Signor de Cieli.
[402] Già più di ritardar tempo non parmi, et quae sequuntur.
Aliam
historiam Sigismundus[20]
liber baro narrat de Olha Rutenorum principe Igoris uxore, qui mortuo Olech in
eo regno successerat. Hanc autem non Columbas litterarum allatrices habuisse
memorat, sed quae hostium ad quos eas remittebat, castra cum annexis sub alis
igneis instrumentis incenderent. Mortuo Olech, inquit, Igor ducta ex Plescovia
uxore Olha imperare coepit: qui cum exercitu suo longius progrediens, Heracleam,
et Nicomediam usque pervenisset, tandem bello superatus aufugit. Post a Malditto
Drevulianorum principe quodam loco Coreste nomine, ubi etiam sepultus est,
occiditur. Filius autem Swatoslaus. quem infantem reliquit, cum per aetatem
imperare non posset, interim mater Olha regno praefuit, ad quam cum Drevuliani
viginti internuncios misissent, cum mandatis, ut eorum principi nuberet, Olha
nuncios Drevulianorum vivos obrui iussit, suosque interim legatos ad eos misit,
nimirum si se principem, et dominam expeterent, ut plures, atque praestantiores
procos mitterent. Mox alios selectos quinquaginta viros ad se missos in balneo
combussit: aliosque legatos iterum misit, qui adventum suum nunciarent,
iuberentque apparare aquam mulsam, aliaque ex more ad parentandum marito
defuncto necesaria. Porro ad Drevulianos cum venisset, maritum deplanxit,
Drevulianos inebriavit, quinque millia eorum occidit, Mox Chiovuiam reversa,
exercitum conscripsit: contra Drevuelianos progressa victoriam reportavit,
fugientes in castrum prosequuta, obsidione ad integrum annum pressit: post
interpositis conditionibus tributum illis de qualibet domo, tres videlicet
Columbas, totidemque Passeres imperat: acceptasque in tributum aves, continuo
alligatis sub alis igneis quibusdam instrumentis dimittit. Avolantes Columbae ad
aedes consuetas redeunt, revolantque, castrum incendunt. Inflammato iam castro
diffugientes aut occiduntur, aut capti {vendutur} <venduntur>- Hactenus
ille. Argonautis, ut id obiter dicamus, quamvis alioqui
poetarum figmentum est. Columba, data fuit itineris dux, praecipiente Phineo.
Apollonious id Phineum quidem praecepisse refert, sed addit etiam ab Euphemo eam
Columbam fuisse nutritam, emissam, autem, ubi Argonautae ad Cyaneas pervenissent,
hosque eam sequutos sine periculo transivisse. Meminit eius apud Latinos in
primis Ovidius[21]
eo versu:
Qualis et ipsa fuit, quoque praecipiente Columba,
Et data Palladia pravia, duxque rati.
Item Propertius[22],
dum ait:
Et quae movisti duo littora, cum rudis Argus
Dux erat ignoto missa Columba mari.
Notior vero, et certissima sacra historia est de Spiritu sancto Columbae forma baptizato a D. Io. Baptista in Iordane Salvatore nostro Iesu Christo apparente ut evangelistae omnes unanimiter tradunt, quorum sacra verba ascribere non piguit: Tunc venit Iesus, inquit S. Matthaeus[23], ex Galilea in Iordanem ut baptizaretur ab eo. Io. autem prohibebat eum dicens, ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Respondens autem Iesus, dixit ei, sine modo: sic enim decet, nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum. Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt caeli, et vidit spiritum Dei descendentem sicut Columbam, et venientem super se. Et ecce vox de caelis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Eadem scribit D. Marcus, sed ut videtur paulo diligentius, etsi paucioribus verbis. Hic enim et civitatem nominat, qua baptizandus Salvator noster veniebat, nimirum Nasareth, cum S: Matthaeus totam tantum regionem, nempe Galileam. Ait itaque D. Marcus[24]. In diebus illis venit Iesu a Nazareth Galilea, et baptizatus est a Ioanne in Iordane. Et statim descendens de aqua vidit Caelos aperto, et Spiritum sanctum, tanquam Columbam descendentem, et manentem in ipso, et vox facta est de Caelis, tu es filius meus dilectus, in te complacui. Sed D. Matthaeus D. Io. istaec dicere facit, et Spiritum etiam superfusum, non in ipso mansisse refert, uti D. Marcus ait, cui D. Lucas[25] tamen astipulatur. Factum est autem, inquit, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato, et orante, apertum est Caelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut Columba in ipsum, et vox de Caelo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacuit mihi. Haec ille. In eo autem caeteris clarior, et dilucidior, quod Spiritum sanctum corporali specie descendisse dicat. Divus vero Ioannes[26], qui et ipse Apostolus fuit in eo cum S. Matthaeo consentit, quod Spiritum super ipsum mansisse scribat; Altera dei, inquit, vidit Io. Iesum venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Hic est de quo dixi, Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat, et ego nesciebam eum: sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Et testimonium perhibuit Io. dicens, Quia vidi Spititum descendentem, quasi Columba de Caelo, et mansit super eum. Et ego nesciebam eum:
[403] sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit, super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. Hactenus itaque D. Io. Discordiam verborum in sacra istac historia nullam esse luculenter demonstrat Cornelius Iansemius[27] Gandavensis Episcopus, ad cuius commentaria lectorem allegamus, maxime cum huc non pertineant. Unum vero ex eodem hic ascribere placuit, num scilicet Columba, in cuius specie descendens Spiritus sanctus apparuit, verum fuerit animal, an non. D. enim Augustinus[28] omnino vult fuisse verum animal, non quidem ex communi Columbarum grege acceptum, sed recens a Deo creatum, et post officium suum esse desinens. Neque hoc ita dicimus, inquit, ut Dominum Iesum Christum dicamus solum verum corpus habuisse, Spiritum autem sanctum fallaciter apparuisse in oculis hominum, sed ambo illa corpora, vere esse credimus. Sicut enim non oportebat, ut homines falleret filius Dei, sic etiam non oportebat ut falleret Spiritus sanctus: sed omnipotenti Deo, qui universam creaturam ex nihilo creavit, non erat difficile verum corpus Columba sine aliorum Columbarum ministerio figurare. Sicut etiam non fuit ei difficile verum corpus in utero Mariae sine virili semine fabricare cum creatura corporea, et in visceribus faemina ad formandum hominem, et in ipso mundo ad formandum Columbam imperio Domini, voluntatique serviret. Verum sicut argumentum S. Augustini efficaciter non concludit, inquit Iansemius, ita quoque, et scripturae, et ipsi rei magis congruit intelligere non fuisse veram Columbam, sed tantum similitudinem eius, ad hoc factam, ut per proprietates Columbae Spiritum sanctum designaret. Scripturae quidem, eo quod dicatur Spiritus descendisse in corporali specie, hoc est, similitudine. Deinde, quod tanquam, vel sicut Columba dicitur descendisse, ubi similitudo potius designatur Columbae, quam Columbae veritas. Rei vero, quia cum hoc ipsum fieri potuerit per Columbae similitudinem, quod per veram Columbam, nec Deus quicquam faciat frustra, sicut nec Natura, frustra fuisset hic de novo creata vera Columba. Columba enim haec non advenit, nisi ut signaret, et mox praeteriret, ut etiam S. Augustinus[29] testatur: neque argumenta Augustini concludunt. Nam primum non est simile de corpore, in quo Christus apparuit, ut vere dicatur, et sit homo. Spiritus vero non dictus est, nec fuit Columba. Neque per hoc Spiritus veritatis aliquem fefellit, quod in apparenti, et non in vera Columba apparuit. quae tamen a plerisque vera Columba sit putata. Non enim fallit, qui sine intentione fallendi aliquid dicit, aut facit, ad quod aliquis sequitur in alio error non perniciosus. Iam Columbae huius apparitio non ad hoc inducta est, quo homines crederent esse veram Columbam, sed quo per eam Spiritus praesentiam, et proprietates cognoscerent. Sicut ergo in die Pentecostes Spiritus sanctus dicitur descendisse super Apostolos tanquam ignis, cum tamen secundum omnes non esset verus ignis, sed ignis similitudo, nec ob id fallacia, aut fictione aliqua usus est spiritus Dei: ita et nunc veluti Columba descendisse dicitur, quod non in vera Columba, sed in similitudine eius apparuit, nullam tamen falsitatem admittens. Est enim utrobique similis loquendi modus [GR] tamquam, vel veluti. Certe Augustinus[30] in hanc magis inclinat sententiam, docens, non necesse est, ut Columba haec dicatur habuisse animam, a qua moveretur, imo nec verum fuisse corpus, quod apparuit. Dicitur autem Spiritus super Christum descendisse corporali specie, sicut Columba, non quod revera descenderit, qui ubique existens moveri non potest, neque rursum, quod per descensum speciei Columbae coeperit Christum per gratiam inhabitare, qui ab initio semper fuit plenus Spiritu sancto, ut in quo inhabitabat divinitas corporaliter, sed quia per descensum illius Columbae manentis super Christum, et spiritum repraesentantis, declarata est praesentia Spiritus in eo, in quo proprius non declarabatur. Hactenus ergo Iansemius, qui etiam rationes assignat, cur Spiritus sanctus in Columbae similitudine apparuit: de quibus et nos agemus, ubi de mysticis sermo erit. Hic veritatem historiae annotasse sufficiat. Compendiose tamen antequam reliquas Columbae historias prosequamur rationes nonnullas adferemus, cur Columbae potius, quam ignis specie Spiritus sanctus apparuerit, super qua re Alphonsus Tostatus[31] disputans, id propter multa, quae Columbae conveniunt factum esse hoc fere modo demonstrat: primo propter dispositionem, quae requiritur in baptizando, ut non fictus accedat. Columba enim est animal simplex, astus, dolique expers. Secundo propter septem Spiritus sancti dona per septem Columbarum proprietates, quas, quia nos alibi recensemus, nunc praeterimus, designata, quae baptizandis dantur. Tertio {proper} <propter> proprium baptismi effectum, qui est remissio peccatorum, et reconciliatio ad Deum. Hoc autem in Columba proprie signatur, quia animal est cicur, domesticum et mansuetum, et maxime quoniam ipsa denotavit reconciliationem Dei et in homine, et tranquillitatem saeculo redditam: nam in diluvio, per quod saeculum delebatur, per Columbam pax, et misericordia significabatur, videlicet, quod Deus miseretur saeculo, et cessaret diluvium. Quarto ad designandum communem baptismi effectum, qui est confirmatio Ecclesiasticae
[404] unitatis: quinto propter charitatem, unicam nimirum virtutem, quae privatim baptizandis apparere debet. Quanvis etenim in baptismo omnes virtutes, et dona infundantur, charitas tamen omnium est excellentior. Eius autem prae omnibus animalibus cultrix est Columba. Angelos nec non et Sanctos huius avis figura quandoque hominibus apparuisse testatur historia. Laurentius Surius[32], ex quo pleraque ista in nostram historiam transtulimus Angelum Columbae specie moribundo iam glorioso Dei athletae Allouvino cognomento Bavoni, non tantum apparuisse, verum etiam ceu super notae simplicitatis filium tam familiariter requievisse scribit, ut videretur dicere: Super quem requiescam, nisi super humilem, et trementem sermones Dei? Addit etiam totam cellulam tam miri odoris fragrantia replesse, ut raptum se Allouvinus existimans paradisi deliciis interesse cogitaret, et quasi iam laborum securus diceret: Ecce haereditas Domini. Cum vero alio spectet per scripturae prata rivulos ingenii ducere quid innocentiae, quid simplicitatis Columba videatur habere: itaque ad alia festinanti hoc solum sufficiat dixisse, merito super eum in Columbam Angelum venisse, qui Columbina plenus erat simplicitate: merito illum divinum odorem hausisse, qui secura conscientia poterat dicere. Christi bonus odor sumus in omni loco. Idem Surius S. Radegundim reginam Columbae figura in mari periclitantes ab imminenti naufragio liberasse ita enarrat. Porro clarissimis regibus, et serenissimae reginae Brunechildi, quod haud vulgariter dilexit, atque etiam sacrosanctis ecclesiis, et earum Episcopis cum divina obtestatione suum commendavit monasterium. Pro caelesti autem hoc munere misit supradictum presoyterum cum aliis, gratias ut agerent Imperatori. Quibus redeuntibus, mare fluctibus coepit agitari, ita ut multi ille obiecti periculis, eiusmodi procellas, et tempestates nunquam se vidisse faterentur. Quadraginta diebus, et noctibus in medio mari in summum vitae discrimen coniecti, cum vitam plane desperarent, et mors eis ob oculos versaretur, inter se mutuo conciliati pelago illos iam iamque absorbere cupiente, voces in Caelum dabant, ita dicentes: Dominae Radegundis subveni servis tuis, ut qui tibi obedivimus, sine subsidio non pereamus. Libera nos de prasentissimo submersionis periculo. Ubicunque ex fide invocaris, misereri soles adiuva ergo etiam nos, ne pereamus. Ad has voces in medio mari Columba ad hos veniens navem ter circumvolavit. Cumque tertio id faceret in nomine Sanctae Trinitatis, quam B. Radegundis semper in suo habuit pectore, famulus eius Benisarus manum extendens, e cauda eius tres extraxit pennas, quas mari intingens tempestatem sedavit. Ita ad sui nominis invocationem S. Radegundis in Columbae specie apparens, suos ex ipsis mortis faucibus reduxit ad vitam. Facta ergo tranquillitate in mari, illi alta voce exclamabant: Adveni sit bona domina, pietate plena, ut tuos captivos eriperes, ne fluctibus absorberentur. Nec illi soli liberati sunt, sed etiam alii omnes meritis beatae illius. Eas pennas attulere ii ipsi a tanto periculo educti, et per loca sancta pie distribuerunt. Idem Surius tradit S. Leonardum cuidam captivo in subterraneum specum coniecto Columbae figura apparuisse, eumque inde eduxisse, et cum atra nox homini viam, qua iret prorsus absconderet, Columbam ob oculos eius volitantem eum antecessisse, atque ad locum optatum perduxisse. Verum quemadmodum hi Sancti Columbae specie alios ab imminenti mortis periculo liberarunt, ita pariter ipsa Columba mirabiliter aliis sanctis apparens sanctitatis illorum publice testimonium praebuit. Ea in primis D. Io. Chrysostomi in archiepiscopum initiandi capiti insedit, quod idem quoque Surius recenset hoc fere modo. Cum autem eum ordinaturi essent, ut Deus iusserat, et dies adesset praestitutus, aderat quidem omnis coetus fidelium et simul etiam aderat universum chorus pontificum. Cum ad aram vero sacram accessisset, et ipse quidem, ut fas exigit, caput pontifici submisisset, ipsi autem eius manus fuissent impositae, miraculum quoddam hic quoque satis Deus, et ostendit eum, qui initiabatur, esse dignum, et ex sua sententia illum dignatum fuisse sacerdotio. Columba enim et colore alba, et specie valde pulchra templum superius convolans, ilico descendit, et insidet capiti eius, qui ordinabatur. Supervacaneum esset omnino immorari in interpretandis iis, quae sunt manifestae. Cui enim non est manifestum hoc esse signum Sancti Spiritus? Columba, referente eodem authore, similiter S. Gregorii Agrigentini in inauguratione eius in pastorem populi ab altari advolans capiti insedit: quamobrem universus populus stupore, ut par erat affectus, gaudio, et admiratione plenus, non amplius orabat exploratum sibi fieri, utrum qui designatus pontifex fuerat, nunc Deo creandus videretur. Itaque crastino die pontifex creatur, traditurque Agrigentinis: immo vero huic isti, ut probo pastori rationales oves a pontifice maximo creduntur. Haec dum Gregorius Romae moraretur, contigere. Eidem similem Columbam, post quam Agrigentum venerat, et templum ingressus mysteria peregisset, rursus e caelo devolantem eum adumbrare conspexerunt. Idem quoque de S. Fabiano Pontifice maximo memorant, S. Anti, vel ut alii vocant, Anterotis successore. Hoc enim post mensem unum in Episcopali munere mortuo divinitus sacra administratio ad Fabianum est delata. Aiunt autem post Anterotis mortem ex agro Romam venisse, atque ibi cum aliis versatum esse. Quum vero Romae Episcopi, et fratres omnes in Ecclesiam ad Episcopum creandum
[405] convenissent, atque suffragia diligentium de multis praeclaris, et Illustr. viris, quibus eam dignitatem collatam iri hominum opinio erat, variarent, affuit etiam Fabianus: et quamvis de eo nulli episcoporum in mentem veniret, derepente tamen aliunde advolans Columba, ac capiti eius insidens, eum designavit, et spiritum in eo acquiescere significavit, in Columbae specie apparere solitum: quare tam admiranda universus populus delectatus, eadem alacritate, atque eodem simul ore omnes dignum eum esse, et idoneum acclamarunt et continuo in episcopali throno collocarunt. Authores sunt Nicephorus[33], Calistus, et Eusebius[34], qui Columbam illam, illius figuram gessisse etiam addit, quae in Sancti spiritus imagine descenderat super Iesum apud Iordanem. Scribitque id alios tradere quoque S. Zepherino evenisse, non Fabiano. Sed Platina ad priorem opinionem inclinat. Aliud miraculum de Columba recenset Laurentius Surius, ampullam sancto crismate plenam B. Remigio Remorum archiepiscopo Francorum regem Clodoveum baptizaturo adferente. Interea eundi, inquit, via ad baptisterium a domo regia praeparatur, velis, et cortinis depictis ex utraque parte protenditur, et desuper adumbratum, plateae sternuntur, ecclesiae componitur baptisterium, balsamo, et caeteris odoramentis conspegitur: talemque gratiam Dominus subministrabat in populo, ut aestimarent, se paradisi odoribus refoveri. Sicque praecedentibus sacrosanctis evangeliis, et crucibus cum hymnis, et canticis spiritualibus, atque litaniis, sanctorumque nominibus acclamatis, sanctus pontifex manum tenens regis, a domo regia pergit ad baptisterium, subsequente regina, et populo. Dum autem simul pergerent, rex interrogavit episcopum, dicens: Patrone est hoc regnum Dei, quod mihi promittis? Cui episcopus, Non est hoc, inquit, illud regnum, sed initium via, per quam venitur ad illud. Cum vero venissent ad baptisterium, clericus, qui crisma deferebat, a populo est inerceptus, vi ad fontem venire nequiret. Sanctificato autem fonte, nutu divino chrisma defuit. Et quia propter populi pressuram ulli non patebat egressus ecclesiae, vel ingressus, sanctus pontifex oculis, ac manibus protensis in Caelum coepit tacite orare cum lachrymis. Et ecce subito Columba nive candidior attulit in rostro ampullam, chrismate sancto repletam, cuius odore mirifico super omnes odores, quos ante in baptisterio senserant, omnes qui aderant, inaestimabili suavitate repleti sunt. Accipiente autem sancto pontifice ipsam ampullam species Columba disparuit. De quo chrismate fudit venerandus episcopus in fontem sacratum. Viso autem Rex tanto miraculo, abnegatis diabioli pompis, et operibus eius petiit a sancto pontifice baptizari. S. Maria Oegniacensis, eodem referente Surio, vidit quandoque sacerdotem quendem cum lachrymis devote sacrificantem et Columbam quandam in eius humerum descendentem ex eoque humero fontem purissimum scaturientem. Non minori miraculo plena est illa historia, quam idem author de Columba refert, quae sanctae Marinae virgini, ac martyri incarceratae specie S. Trinitatis apparens, non tantum hunc in sanctissimo suo proposito constantem ad tolerandas futuras poenas adhortata est, sed iam morienti etiam iterum praesens facta multa hominum millia tanto miraculo stupentium ad fidem Christi convertit. Praeter opinionem ergo, inquit ille, quae nulli culpae erat affinis, Martyr Christi Marinae a saevo illo, et pernitioso serpente (cuius specie daemon paulo ante illam tentaverat) liberata, videt magnam lucem refulsisse in custodia. Crux autem a terra in Caelum usque pervadens estendebatur, tamquam fons illius luminis. Supra crucem vero conspecta fuit alba Columba, et pura tota, lucidos emittens splendores, Trinitatis, ut mihi videtur, mysterium aperte ostendente visione. Nam per lucem quidem erat ostendi aperte paternam gloriam: per crucem crucifixum significari unigenitum: per Columbam vero conspiciebatur sancti Spiritus divinitas, quae et ancillam Dei alloquebatur, et consolans animum addebat, dicens: Ave Marina ratione praedita Dei Columba, quod vicisti malignum, et bono adhaesisti. Ave, et laetare, et delectare ex toto corde tuo filia superna sion. Quoniam venit dies in qua pro tuis meritis ornata victoriae coronis, et intelligentem Dei requiem cum prudentibus ingressa apud sponsum, et regem tuum habitabis. Et paucis interiectis: Tunc praeses iubet, ut ei nudatae lampadibus pectus uratur, et latera. Cum id autem celeritate maxima factum esset, sancta Martyr vincta, et in vas aquae iniecta exclamavit magna voce. Domine Iesu Christe, qui eduxisti vinctos in fortitudine, qui solvisti vincula mortis, et inferorum, et eos, qui habitabant in sepulchris, excitasti tuae potestatis nutu omnipotenti: Tu Domine altissime aspice ad ancillam tuam, et rumpe vincula mea, et fiat mihi haec aqua in vitam aeternam, et in supplementum baptismatis a me desiderati ad depositionem quidem veteris hominis, et qui corrumpitur secundum desideria deceptionis: indumentum vero, et amictum novi, qui secundum Deum creatur in veritate, et iustitia. Sic orans iniecta est sancta illa adolescentula in vas depletum aqua. Cum primum
[406] autem ingressa fuit lebetem, ecce fit magnus terraemotus: et rursus prima Columba coronam ore tenente volavit ipsa hora super aquam, et ingens ignis columna, et crux super eam eodem, qua prius figura apparuit beatae: et Columba quidem cum tetigisset sacrum caput martyris, et repente sursum volasset, sedit super ipsam crucem. Quae etiam athletam placida voce est alloquuta, Pax tibi, dicens, ancilla Dei. Nunc confide caelestem accipiens coronam a manu altissimi. Simul autem atque hoc dixisset, ipsa quoque soluta a vinculis, et ex aqua emergens, cum, quae explicari non potest, exultatione spiritus divinissimi magnificans laudabat Trinitatem, ut citra medium baptizata, et mirandum in modum illuminata. Illic dicitur factum fuisse miraculum valde admirabile, nempe alas quidem fons expandisse, tanquam iis, quae fiebant, exultatem divinam illam Columbam, conspectam super illam lucidam, quae apparebat, crucem. Cum in voce autem erupisset apud sanctam martyrem audientibus omnibus, sic fuisse locutam. Huc adsit nunc, o spansa Christi Marina in supernis mansionibus: et accepta corsua incorruptionis in dilectis Dei tabernaculis cum primogenitis filiis patris chores ducens, et latens requiesce in saeculum. Hanc tanquam Dei vocem, cum totus populus exaudisset, et obstupuisset, statim Christo crediderunt, viri simul, et mulieres in magna multitudine, et seipsos quoque esse Christianos magna voce exclamaverunt, paratos vero se quoque mortem subire pro Christo. Erant autem virorum quidem, ut aiunt, ad quindecim millia, et multa mulieres, in quos Olyb??? totum exercitum immittens crudelissime animadvertit. Illud praeterea miraculo adscribendum est, quod idem[35] ille de moribundo iam iam S. Amatore scribit, nempe quod Columba huius sancti viri animam in caelum efferret: Haec, inquit, dicens praecepit, se ad sanctam ecclesiam provehi, ut ibi spiritum dator: redderet, ubi die, ac nocte eidem consueverat profiteri. Progreditur cum eo dextra, levaque frequens populi multitudo. Praecedit Clericorum chorus, matronarum caterva subsequitur. At ubi ecclesiam est ingressus, pontificalem thronum ascendens, fere hora diei tertia emisit spiritum. Et continuo chorus sanctorum, quod est ad dicendum admirabile, successit, et spiritum eius cum hymnis, et laudibus specie Columba vehebat ad Caelum, haec multis cernentibus, et narrantibus est confirmatum. Verum num ad imminentis mortis augurium, an potius ad praecedentis vitae beatae, simpliciterque transactae specimen demonstrandum sit referendum, quod Bernardus Scardonius[36] canonicus Patavinus memoriae prodidit de B. Beatrice Athestina Accii Estensis ex secunda uxore filia, aliis iudicandum propono, mihi verba authoris descripsisse sufficit. De signis autem, inquit, prodigiis, ac vitae, et mortis eius praeter caetera, quae de ea referuntur, hoc omnino reticendum non censui, quod paulo ante mortem, dum inter reliquas virgines mensae accumberet, ut cibum caperet, Columba candidissima nunquam illic amplius visa iuxta manens: ubi quasi admirans eam aliquandiu fixo oculo fuisset intuita, ultro evolans, nec amplius unquam visa est. Hoc paulo ante obitum. Quomodo S. Nivardus, felicibus Columbae auspiciis caenobium aedificarit, ita fere enarrat Surius[37]. S. Nivardus cum in quodam praesidio suo caenobium aedificare vellet cum S. Berchario vicum quendam Spernacum, quem B. Remigini ecclesiae Remensi pretio acquisierat, expetens in ipso processu itineris gravi sopore deprimitur, ita ut eundi facultate remota omnem illum equestrem, qui se forte comitabatur, ordinem stare praeciperet. Itaque fagus frondosa eligitur sub cuius tegmine recubans, Bercharii decumbentis gremio vertice composito recipitur. Interim eo quiescente S. Bercharius in Caelum defixis luminibus aspicit subito niveam Columbam e sublimibus descenderi, et arbori, cui substrati erant, insidere. Quae repente ab arbore prosiliens, et rumpens aera vacuum futura fabrica spacium circumvolans, locum, quo caenobium construi debebat, gyro designat, praesentia santificat. Cumque eosdem sui ambitus circulos tertio repetisset, aperto Caelo reconditur. Simile prorsus miraculum in principio aedificationis templi D. Mariae in monte extra urbem nostram Victori Episcopi temporibus evenisse Carolus Sigonius, F. Leander Albertus, Pompeius Vizanius, et quotquot alii memorabilia huius urbis posteris consecrarunt, referunt. Sed Sigonii testimonium duntaxat hic adducemus. Quin etiam, inquit, vicinis adhibitis episcopis oratorium in monte Urbi imminente paulo ante conditum Victor consecravit, idque Assumptioni B. Mariae Virginis dedicavit. Id autem hac occasione fuerat factum. Cum Picciola Alberti Gallutii filia, Octaviani Platesii uxor sacellum in hoc colle Virgini Dei matri vovisset, ac fabri iussu esus terram ad fundamenta egerere instituissent, Columbam de industria locum quendam circumvolantem, ac ligneis frustulis collectis, orbem satis amplum conficientem uno, atque altero die notarunt. Ac intrati rem religionis pleni ad Victorem Episcopum retulerunt. Ille multis comitantibus clericis in collem provectus, cum Columbam perinde ut acceperat, novo adhuc intentam operi reperisset, caelestem eo signo sine dubio portendi voluntatem asseruit, atque ut aedem eo in loco, et quidem rotundam faceret, matronam admonuit. Ita ex pia optimi praesulis interpretatione constructa aedicula post paucos menses ab eodem ante diem nonum decimum Cal. Septembris est dedicata. Miraculis inde plurimis aeditis, clarus locus, ac magna convenarum dona pie deferentium celeber satis docuit vere sedem illam a B. Virgine sibi delectam, ac tacito Columbae officio, atque labore significatam. S. Ephren Syrus, (tradente Caesare Baronio[38] S. R. E. Cardinale) cuius summam in scribendo fuisse auctoritatem
[407] Hieronimus[39] tradit, tunc cum velum scissum est, nempe cum iam moribundus Dominus noster Iesu Christus acetum accepisset, dixissetque Consummatum est, Columbam etiam e templo egredi visam esse. Rursus B. Catherina totis illis duodecim diebus, quibus a Maxentio tyranno carceribus inclusa detinebatur, per Columbam, tradente Surio, alimentum accipiebat a Superis. Quemadmodum S. Auxentius Abbas cubiculo totius hebdomadis spacio inclusus a Monachis eius monasterii, in quo sanctus ille vir habitabat. Tale etiam est, etsi fabulosum mihi videatur, quod narrat Diodorus Siculus[40] de Semiramide a matre sua in loca saxosa, et deserta, in quibus aves erant plurimae, exposita. Tradunt, inquit, rem mirandam, aves infantem alis confoventes nutrisse coagulato lacte ex proximis pastorum mappalibus rapto. Acto anno, cum firmiore egeret alimento, aves caseum eodem ex loco raptum ori infantis admonisse. Quare a Pastoribus ex corrosione casei animadversa infantem speciosam forma compertam ferunt, nutritamque apud se, dono postea datam praesidi pastorum regio nomine Simma. Hic liberis carens, ut filiam magna cura nutritam Semiramidem ab avibus (eo enim nomine lingua Syra vocantur) appellant: quas postmodum Syri omnes, ut Deas honorant. Haec ille, qui Semiramidem Decretus Deae Syriae filiam fuisse tradit, atque hoc modo genitam; Venerem nempe aliquando obviam factam fuisse Derceto, amorem cuiusdam adolescentis sibi sacrificantis iniecisse, ex quo cum Filiam Dea suscepisset, sui erroris pudore affectam, adolescentem ab se amovisse, et filiam in deserta, et saxosa loca, ubi Columbarum erant ingentes turmae, exposuisse: Columbas vero, ut diximus, infantem enutrivisse. Tradit haec quoque Ioannes Tzetzes[41], quem lector plura videre desiderans adire poterit. Verosimilior historia est, quam de Aspasia Hermotimi Phocensis viri pauperis filia, per mulierem in Columbam mutatam in somnio visam a turpi labiorum tumore liberata, at daemonis astu, ac impostura illusa, ut credendum est, fuse Aelianus[42] posteritati consecravit; quae in compendium redacta sic habent. Aspasia Hermotimi Phocensis tenuuioris fortunae viri filia, cum mentum ei maximo formae detrimento intumuisset, nec haberet unde sumptum in medicos faceret, in somno Columbam vidit, quae in mulierem mutata bono animo ipsam esse iussit, et rosea serta Veneris iam arida contrita tuberi imponeret: quod cum fecisset, tumor evanuit, ipsaque rursus inter formosissimas puellas numerata est, aut potius omnibus praelata. Tandem invita relicto patre ad Cyrum Darii filium adducta, una omnium concubinarum carissima illi fuit. Unde Aspasia insomnii memor, Veneri sacrificia gratificatoria peregit, et ingens idolum in honore eius faciendum curavit, iuxta quod gemmis picturatam Columbam statuit. Deinde Cyro in praelio contra fratrem occiso, ab Artaxerse quoque similiter amata, et in honore fuit, ut multis ibi scribit Aelianus. Vide obsecro, pie lector, quomodo et daemon sub Veneris nomine a superstitiosa vanaque gentilitate cultus. Columbae figura, qua et Spiritum sanctum in Iordane, multosque sanctos, ut ex superioribus est videre, delectatos, non sine grandi mysterio constat, induere non est veritus, et sibi eam sacram nuncupare, ut ita facilius deceptos in laqueos suos irretitos in ima ac obscura Tartara detruderet. Alia est apud eundem Aelianum[43] historia, quae eundem humani generis hostem sub eiusdem innocentissimae volucris specie delusisse homines testatur, quamvis interim fabulam quodammodo sapere videatur. Est autem talis: In Erice Siciliae dies aguntur, quos Ericini, et Siculi omnes profectorios appellant. Cur autem sic appellentur, causam afferunt, quod in temporis Venerem inde in Lybiam proficisci dicunt: nam cum longe maxime Columbarum in iis locis numerus esse soleat, nulla autem tum temporis appareat, coniiciunt ipsam abeuntem venerantes Deam cum illa peregre profectas esse. Nam Veneri sacrum esse genus Columbarum omnes existimant. Novem diebus lapsis unam forma insignem ex pelago Lybico spectari evolantem, quae non sit quemadmodum reliquae gregales Columbae, sed rubra, qualem nobis Anacreon canit esse Venerem, cum eam quodam loco purpuream, et auro similem canit, imitatione nimirum Homeri, qui eandem nobis auream celebrat. Hunc caeterarum Columbarum greges sequuntur, et rursus ex earum reditu Ericini reversionis dies celebrant. Et alibi rursus. In Erice, inquit idem Aelianus[44], Siciliae, ubi templum Veneris est venerandum, et sanctum, cum certo tempore efferunt Anagogia sacrificia Ericini, et Venerem e Sicilia discedere in Lybiam affirmant, evanescunt ex eo loco Columbae, quasi comitantes Venerem. Reliquo vero tempore ingentem earundem avium copiam circa Deae templum abundare constat. Hactenus ille. Et Athenaeus scriptor alias clarissimus, referente Nicolao Leoniceno, non solum haec omnia repetit, sed veluti etiam calcar historiae addens, specioso nimirum satis per se mendacio, longe maius adducens, ait eo die, quo redeunt e Lybia, universum regionis illius tractum butyrum olere, idque adventantis Deae certissimum iudicium perhiberi.
[1]
Lib. si quis de arb.
[2]
L- 10. c. 21-
[3]
In avib.
[4]
L. 10. c. 37.
[5]
9. Hist. c. 7.
[6]
9. hist. c. ult.
[7]
L. 1. deipn.
[8]
L. 13. c. 29.
[9]
L. 3. Ixeut.
[10] Lib.
10. ca. 26. 28.
[11] Epist.
175 ad Iudittam.
[12] In
Antarti genio.
[13]
Gen. 8.
[14]
To. I. Con. rap.
359.
[15]
L. 9. Hist. cap. 2.
[16]
Euncad. 9. lib. 9.
[17]
L. 10. c. 37.
[18] Dec.:
l. 6. In supputationibus.
[19]
Cant. 18. Hieros. libe.
[20]
In comment. rerum
Moscavitic.
[21]
In ibim.
[22]
Lib. 2.
[23]
Cap. 3. in fine.
[24]
Cap. 1.
[25]
Cap. 3.
[26]
Cap. 1.
[27]
Cap. 14. comment.
in concord. evange.
[28]
Lib. de agone
Christi Cap. 22.
[29]
Lib. 2. de Trinit.
[30]
Epist. 102.
[31]
Cap. 3. comment.
cap. 3. Math.
[32] To.
5. in vita Bavon.
[33]
L. 5-Hist. eccl. c.
26.
[34]
L. 5. Hist. eccl.
c. 21.
[35]
To. 4. in vita S.
Germani c. 5.
[36]
L. 11. class. 6.
de fact. et praecl. insig. Pat.
[37]
To. 5 in vita S.
Bercharii.
[38]
Serm de pass. domini.
[39]
De ser. ecc.
[40]
Lib. 3. c. 2.
[41]
Chil. hist. 9 27c.
[42]
Lib. 2. Var. Hist. a
principi.
[43] L.
4 de ani. cap. 2.
[44] Li.
1. Ovr. histae. 15.