Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
COGNOMINATA
[408] SEMIRAMIDEM, quam quarto loco Babyloniae annis quadraginta regnasse historiae tradunt, militia vero triumphis, divitiis, victoriis, et imperio omnes mortales superasse, atque ipsam Babyloniam ex oppido maximam fecisse, ut magis dici possit illam aedificasse, quam ampliasse, Assyriis Columbam ex Diodoro Siculo nuncupatam fuisse, quod supra diximus, dicemusque postea, cum expiraret, in Columbam mutatam ab eis creditam, ideoque ab esu Columbarum eos abstinere, denique et vexilla sua Columbae imagine exornasse solitos: quod, teste D. Thoma Aquinate, Hieremias Propheta exhortans Hierosolymitanos, ut fugerent a facie irae Columbae, id est, inquit, Babyloniorum, quo Columba, id est, Semiramis armorum ferocia magis, quam Ninus instruxerat, indicavit. Ter autem Propheta eius meminit. Primo autem loco[1] sic habet. Dereliquit quasi Leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie irae Columbae, et a facie irae furoris Domini. Secundo loco[2] ait: Revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis a facie gladii Columbae unusquisque ad populum suum convertetur. Quo loco glossa ordinaria per Columbam exponit Nabuchodonosor Babylonis regem, et optime, uti etiam in ante allatis duobus prophetae locis videre est. Sed quod regem illum Columbam interpretari a Propheta existimat, quasi stultum, levi admodum argumento nititur, quod tale est, Columba, inquit,, stulta dicitur, quia pullos nutrit alienos, ita Nabuchodonosor, non pro simplicitate Columbam vocat, sed pro stultitia superbiae. Si enim ab amore Columbae erga alienos pullos propheta similitudinem assumeret, uti glossa supponit, Nabuchodonosoris benignitatem, ac benevolentiam erga Hierosolymitanos etiam inde concludere debebat, quod tamen sacrae literae, ac ipsamet glossa negant, quin contra ceu flagellum eorum constituunt. Taceo modo eiuscemodi Columbarum amorem admodum insolentem esse, ut inde similitudo accipi posset, ut ab Ossifraga alii peritiores faciunt. Quare verosimilior D. Thomae opinio habenda est, nimirum, quod Columba Semiramidis, omniumque eius successorum insigne esset. Sanctus Matthaeus Evangelista[3] Christi Salvatoris nostri genealogiam recensens, in ea etiam Naason nominat, quem a Columbina simplicitate, et a requie ita dictum Theologi interpretantur, ut disertissimis verbis facundissimus D. Chrysostomus[4] ostendit, inquiens. Aminadab autem, qui erat voluntarius populus, vel gens desiderata, genuit Naason, qui interpretatur refectio, id est, requies. Vere enim quicunque est voluntarius Deo, et praebet se desiderabilem apud Deum, generat sibi refectionem, et requiem. Congrue autem Naason, in cuius tempore filii Israel de Aegypto exierunt, qui et princeps factus est super tribum Iudae, refectio, et requies est nominatus, quoniam in tempore illius de servitute Aegyptiorum violentorum, et de laboriosis operibus luteis liberati requieverunt, et refectionem consequuti sunt in deserto, et corporis, et animae: corporis quidem quia ad libertatem venerunt corporalem: animae autem, quia post immundas culturas {Aegytiorum} <Aegyptiorum> ad notitiam perducti sunt Dei viventis. Sed et Columbinus, et serpentinus interpretatur Naason. forsitan quia prudens erat in bono, sicut serpens: simplex autem in malo, sicut Columba. Hactenus D. Chrysost. Hoc sensu, ut opinor, Salvator noster Iesus Christus, Sanctum Petrum carissimum suum discipulum apud D. Matthaeum Simonem[5] Bariona, id est, ut Zacharias Episcopus Chrysopolitanus exponit, filium Columbae, qui tristitiam ponat, ac moerorem audiat, appellavit. Hoc enim Simon illud Bar-Iona significat. Verba Salvatoris nostri sunt: Beatus es tu, Simon Bariona, quia caro, et sanguis non revelabit tibi, sed pater meus, qui in caelis est. Ego tibi dico, quia tu es Petrus, et super hanc Petram, etc. Porro apud Genuenses originem habuit celeberrimam iam familia Columba cognominata, quam scilicet Christophorus Columbus toto orbe nominatissimus iam ante multos annos maxime illustravit novi orbis inventione, quare et admirans mare dictus est: Cremonae pariter alia familia est, Columba appellata, ex qua Realdus Columbus magnus ille Anatomicus egressus maxima sui laude, ac summo audientium commodo, ac progressu in almo Romano Gymnasio rem anatomicam professus est, ac de eo doctissimos quindecim libros posteritati distincte sane, atque accurate conscriptos reliquit, quos postmodum Lazarus, et Phoebus Columbi Pio Quarto Pontif. Max. nuncupatos in lucem ediderunt.
DENOMINATA
[409] A COLUMBA fit Columbinus, vel Columbaris. Columbinus quod ad Columbas pertinet, Columbaris quod est Columbae, vel idem significat. Columella[6] Columbare stercus dixit: Pulli Columbini Varro, et Cicero. Aristoteles[7] aves omnes, quae sub Columbario genere continentur [GR] appellat. Columbina apud aucupes dicta est Merula Torquata faemina, item et Turdus viscivorus, ob magnitudinem. Plinius[8] alibi uvas Columbinas acinosissimas appellat, cui item[9], ut supra etiam diximus, planta quaedam peristeros vocatur caule alto, foliato cacumine in alios ramos se spargens, Columbis admodum familiaris, unde et nomen. Hanc habenti negant oblatare canes. Herbarii recentiores omnes hanc plantam Verbenam, sive verbenacam esse existimant. Sed cum verbenaca Plinio Peristereon, non autem peristereos vocetur (ut duobus in locis apud illum videmus, primum ubi honores verbenacae enumerat, quos illi olim Romani detulerunt, ubi[10] verbi gratia, aliqui, inquit, peristereon, nostri verbenacam vocant, et alias[11] alcea, inquit, folia habet verbenaca, qua et peristereon cognominatur: quispiam dubitare posset, utrum diversae plantae sint, an vero eadem; certe id doctorum virorum animos quandoque uti video, torsit, quin etiam quidam Veronensis nomine Io. Antonius Pantheus[12] prorsus concludit, diversas esse. Verum cum ipsemet Dioscorides peristeriona sive verbenacam ex eo nominatam videri scribat, quod Columbae circa eam perquam libenter versari soleant, cogor in omnium doctissimorum botanicorum sententiam venire. At cum rursus Dioscorides duas herbas diversis capitibus verbenacam nimirum, et hierabotanem peristereona dici tradat, et de verbenaca tantum dicat, quod a Columbis nomen obtineat, quis denuo putare posset verbenacam ergo Plinii[13] peristereona esse, cum contra hic hierabotanem peristereona esse, appellari dicat. Unde meo iudicio utraque hac herba Columbas delectari statuendum est, ideoque illud nomen accepisse, etsi id de verbenaca privatim Dioscorides scripserit. Latinis peristereon itaque verbenam, vel verbenacam significat, quibusdam herba segminalis, aliis Columbaria, seu Columbina dicitur, nonnullis etiam ferraria, a ferri duritie. Nicander[14] [GR] vocat verbenae folia. Scholiastes longe nobis aliud, quam Plinius, et Dioscorides faciunt, peristereonis etymum adduxit ex Crateia nimirum dictam scribens, quod folia divisa habeat, et pedibus Columbinis similia. Ioannes item Goropius[15] prorsus a Plinio et Dioscoride aperte dissentit, cum peristereonem dictam putet, quod ad eos amores conciliandos, ligandosque, in quibus Columbae omnium gentium iudicio habent principatum. Cuius equidem doctissimi viri sententiam eo libentius amplector, quod in hac herba, nisi ad occultam sympathiam recurramus nihil agnoscam, in quo tantum avibus consistere possit oblectamentum, tum maxime vero etiam, quod non alia de re, quam ob conciliandum amorem dicta est Philtrodotes: quod Vergilius sciens loco philtrorum, quae Theocritus[16] lauris adiunxit, verbenas carmini suo intexuit, arte ut eximia, ita a nemine, quem legerim, praeter unum hunc virum animadversa. Porro inter nomenclaturas fumariae apud Dioscoridem etiam peristereon legitur, a florum videlicet specie, quae Columborum ingluviem quodammodo repraesentat, unde a Germanis quoque nominatur Tuben kropfle appellari, vel ipsum, vel fructum eius. Pedis Columbini nomine duae herbae veniunt, una nota, et satis vulgaris ex geraniorum genere, altera rara admodum, amomum nempe, de quo Iacobus Dalechampius[17] sic scribit. Garzias aromatum Indicorum author de amomo scribens narrat se percontatum aliquando a quodam pharmacopaeo Hispano, sed religione Iudaeo, qui Hierosolymis habitabat, quid esset amomum. Eum respondisse Arabica lingua Hamama nuncupari, quod pedem Columbinum significat, stirpem hanc novisse, quam tamen apud Indos non vidisset. Postea se evocatum a Nizamoxa rege in Decam potentissimo, medicos eruditos tum Persas, tum Turcas, quos semper magnis stipendiis domi habebat, interrogasse num amomum
[410] haberent, dixisse illos, istic quidem non nasci, sed inter alia aromata, quae ad regem ex Asia, Persia, et Arabia conficiendis alexipharmacis perferrentur, Amomum etiam advehi: eiusque ramulis se ab eis donatum, id cum Dioscoridis descriptione contulisse, et venustissime quadrasse, ac licet iam siccum, pedem Columbinum repraesentasse. Sed eius figuram nec prolixiore oratione, nec pictura Garzias expressit. Eius vero Scholiastes nobis iconem exhibuit, amomi, et amomidis nomine. Neutram tamen cum Plinii, et Dioscoridis convenire ille putat, nisi id forte sit, quo de Garzias donatum, quoque pedem Columbinum referre asserit. Nam haec fragmenta aliquot sunt ramuli, foliosis quibusdam adeo frequentibus onusti, ut ex solis foliis constare videantur (velut in Tithymalo paralio videre licet) quae in extremo ita sunt disposita, ut flosculum, aut rosam efforment. Ramuli isti simul compacti non inepte pedem Columbinum (qualis Columbarum est, quae pedes, ut ita dicam, plumatos habent) referre videntur, nullo tamen singulari odore, aut sapore praediti sunt. Caeterum cum auctor hic pedem Columbinum memorat, atque etiam Serapio, minime intelligunt id geranii genus, quod herbarii pedem Columbinum vocant, sed amomum ipsum, ut ex Serapionis descriptione perspicere licet. Quare ineptissime faciunt, qui pedem Columbinum vulgarem herbariorum amomo substituunt. Hucusque Dalechampius. Quod modo ad geranii genus attinet, pes Columbinus herbariis dictum, id, teste Ruellio illud est, cui folia malvae sunt, rotunda sed multipliciter dissecta. Videtur autem de illo geranio loqui, quod Andreas Matthiolus secundo loco depinxit, cum caeteri omnes herbarii illud, quod apud eundem tertio loco depictum est, pedem Columbinum vocant, aiunt secundum genus esse Dioscoridi, dicique etiam geranium Columbinum, Gallis pied de pigeon, Germanis Tauber fusz. Caeterum apud veterem Avicennae glossophagum Seukar pedem Columbinum significat, quo authore, eodem tingitur oculus vel cera. Aquilegiam Dalechampius[18] ait Columbinam dici, quoniam corniculis suis sursum reflexis, gracilitate cervicem, et rostella Columbarum referat. Vult autem id de simplicibus aquilegiis intelligi, quod in hortis culta haec stirps multo pluribus densioribus, et nitidioribus corniculis praedita sit. Lithospermon a Romanis Columbam appellari inter adiectas Dioscoridi nomenclatura legitur. Adamus Leonicerus scribit, in quibusdam Germaniae locis dici tubenrock, nimirum a Columbis. Theophrastus, et Dioscorides ciceris genus Columbinum vocant, quod Plinius[19] aliis etiam Venereum dici tradit, esseque candidum, rotundum, {laene} <laeve>, et arietino minus. Hoc forte fuerit, quod vulgo pisum album nominatur, interius flavescens, foris laeve, rotundum, quod et pisis aliis in cibis fere praefertur: de quo plura leges apud Ruellium[20], qui id orobiaeum, et orobiam Graecis vocari docet, sub quo genere etiam sylvestre contineatur ervo simile, subamarum, secundum alios dulcissimum. Rhai alhamam, hoc est, pastus Columbarum (alias additur et camelorum ut scribit Avicenna[21]) est herba, quae fert granum simile grano myrti, sed magis cinereum, cuius medulla colore, et gustu refert lentem excorticatam cum exigua dulcedine. Apparet autem leguminis quoddam genus esse. Mathias Lobelius, atque Paena scabiosam minorem etiam Columbariam nuncupant. Est autem etiam Columbaria insula in mari Thusco, a qua, ni fallor, a Io. Baptista Egnatio[22] Columbarienses nominatur: verum Plinio[23] Peristerides insulae etiam iuxta Smyrnam dicuntur, quas sic dictas arbitrandum est, quod Columbarum agminibus abundarent. Peristere Stephano urbs Phoenicum est: gentile Peristerites. Enisipia maris Lybici insula Aegypto adiacens, Gerar. Mercatori isola de Columbi, hoc est Columborum insula dicitur. Duvelandia Zelandiae pars est frugibus abundantissima, ita dicta, quod totius fere insulae Columbae eo, etiam trans mare ad pastum quaerendum evolitent. Porro argillam, vel margam quandam Plinius[24] Columbinam nominat, et Galliam suo nomine eglocopolam (quidam legunt Aeglepeliam, id est splendidam, et lividam: [GR] lucidus: [GR] lividus: sed hoc modo ea vox Graeca fuerit, non Gallica, ut Plinius vult. In vetusto legitur suo nomine a Graeco (legit Dalechampius, sed et Graeco) Pelian appellat appellare, ait, et glebis excitari lapidum modo: sole, et gelatione ita solvi, ut tenuissimam bracteas faciat. Eadem, inquit Ornithologus, aut similis fuerit argilla nigricans, qua agros alicubi stercorari audio: ex qua etiam optima vasa figlina, et ignis tolerantissima fieri puto, qualibus aurifabri utuntur. Et ex eadem nimirum materia, sed magis indurata, etiam lapis ille niger in tenuissimas laminas scissilis, quo ad pugillarem, et aedium tecta utuntur, Ioannes Augustinus Pantheus alchymista lapidem lebetum vocat fuscum
[411] illum, qui Plurii prope Clavennam in Rhaetia
non procul a Lario lacu ex montibus deportatur, et ferro tornatur in vasa ignis
apprime patientia. videtur autem eundem appellare petram Columbinam. Isidorus[25]
vero Columbinum lapidem ab avis colore
nuncupari scribit, et natura gypso
vicinum esse, et mollitie simillimum. Venenum Columbinum Caligula apud
Svetonium appellat ex eo, quod Columbo cuidam victori at leviter saucio in
plagam abdidit. Paulus Iovius[26]
Antracium quendam refert Pisanis duo inusitatae magnitudinis vendidisse tormenta
rudi veterum saeculo fabrefacta, quorum unum ab insculpta ave Columbinum,
alterum a terribili ictus violentia Desperatum vocabatur. Plauto Columbare,
exponente Festo, locum quendam significat in navi. Verba sunt Plauti in scribam
navalem:
Non ego te vidi, navalis scriba Columbari impudens?
Et subdit Festus: Sive quod Columbariorum quaestus temerarius, incertusque est. Ornithologus hic forte etiam Columbar legendum putat, genus nimirum vinculi, quod a collo denominatum aliquis coniecerit, et cuius idem Plautus[27] alibi meminit inquiens: Illic in Columbar credo, leno vertitur. Nam in Columbari collum haud multo post erit. Vitruvio vero Columbaria duo significant, utraque a Plautino Columbari diversa, ut ex hisce[28] eius verbis manifeste apparet: [GR], inquit, Graeci lignorum cubilia, et asserum appellant, uti nostra ea Columbaria: Et alibi[29] ita vocat foramina, sive canales, secundum singulos, axis octantes, per quae aqua in tympano haustorio organo concepta effluit. Quo loco Guil Philander dicta esse annotat Columbaria [GR], id est, urinando, quasi Colymbaria, quod aquae innatent, immerganturve, a quo, inquit, [GR] Graeci vocant, quos Latini urinatores, quales sunt Anates. Quae, ut videtur, ab Hermolao mutuatus est, qui alibi sic habet: Cionion, sive cion vasculi genus est, quo nomine in hodiernum usque diem utuntur cauponae. Hoc Columnas a nostris ex interpretatione Graec vocitatum putes: unde apud iuriconsultos Columnarium: quanquam non Columnarium, sed Columbarium fortasse pronunciandum sit. Instrumenti genus ita nominatur Vitruvio ad aquam hauriendam per tympana, etiamsi a colluvie colluviarium sunt qui legant. In quo illud mihi occurrit, Columbarium non a Columbis, sed a Graeco verbo, quasi colymbarium venisse, quando Graeci [GR], et Columbistas vocant, quod nos urinare, et urinatores dicimus. Urinatorium ergo vas, quo videlicet, aut vinum promitur, aut aqua, Columbarium a veteribus dictum existimare possumus: alioqui et Columbae ab hoc ipso verbi Graeci significatu appellantur. Quid si columnarium apud iurisperitos pro mensa lapidea, quae cartibum, et cartibulum quoque dicebatur, accipias? De qua M. Varro, Altera, inquit, vinari mensa erat lapidea, quadrata, oblonga una columella, et vocabatur cartibulum, in qua ponerentur aenea. Haec omnia Hermolaus[30]. Ornitologus vero, cui libenter hac in re assentior, Columbaria in Tympanis, sive rotis haustoriis vasa easdem esse credit, quae et haustra dicuntur ab usu: et Columbaria a figura dicta, qua referant loculamenta, seu nidos, quae pro Columbis in cellis Columbariis sunt: nisi hoc interest, ut videtur, quod haustra illa, quae Columbaria proprie dicuntur, cava sunt, et in ipso tympano: alia vero ut modioli quadrati foras prominentia, uti etiam figurae Vitruvio adiectae declarant. Eodem modo Isidorus[31] Columbaria putat esse loca concava in summis navium lateribus, per quae eminent remi, ita autem dicta, quod sint similia latibus Columbarum, in quibus nidificant. S. Columbanus, cuius vitam plenam maximis, et memorandis miraculis Beda fuse admodum describit, a Columba quidem nomen meruit, non autem ab ave, at a civitate Hyberniae Columba nuncupata.
PRAESAGIA
COLUMBAS aiunt tardius solito ad suum [GR] redeuntes mox imminentium pluviarum signa repraesentare, quoniam percepto in pluvias aeris motu, in crastinum provide expleri satagunt. Hieronymus[32]. Vida ab hoc Columbarum praesagio facta eleganti quadam similitudine innuit Columbas saepe non prius arva, camposque relinquere, quam vel tronitu audierint, vel ex nebuloso aere certo affuturas pluvias divinaverint: canit autem:
[412] Ac veluti in pastus
celsae quae sede Columba
Exierant varios, cum tempestate repente
Urgenti caeco misceri murmure caelum
Incipit, et nigrae cinxerunt aethera nubes,
Continuo linquunt arva undique, et ardua pinnis
Tecta petunt, celeresque cavis se turribus abdunt.
E contrario vero si insolenter cantillaverint, serenitas signa aedere vulgo creduntur.
AUGURIA
DUPLEX ex Columbis erat
augurium, laetum scilicet, ac infelix: quamvis nonnulli prosperos successus
tantum praedicere velint: aliique nullius prorsus auspicii creditas esse, nisi
comitatas ab aliis, quod Alexander[33]
ab Alexandro quoque ceu ratum repetiit. Homerus felicis (hoc enim inter meas
scedulas annotatum reperio) Columbae augurii meminit: neque etiam semper fastum
fuit comitatas videre, quemadmodum vel hoc senario habemus ex Suida:
[GR].
Columbas videre malum aliquod praesagit.
Verum
ut astruamus modo felix, modo infelix augurium fecisse; scire licet, antequam
felicia enumeremus, Columbarum, uti etiam reliquarum minorum volucrum auguria a
maioribus supervenientibus extingui credita, quod alibi Vergilius[34] ab Aquila sumpto exempto
etiam innuit, dicens:
Sed
carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia<,> quantum
{Chesnias}<Chaonias> dicunt, Aquila veniente Columbas.
Quo loco eius Scholiastes
Servius, minora enim, inquit, auguria
maioribus cedunt, nec ullarum sunt, utrium licet priora sint. Idem Servius
Columbarum auguria ad reges pertinere dixit, quia nunquam solae sunt, sicut
neque reges: quod postremum falsum esse subsequentia docebunt. Adnumerari vero
Columbas inter eas alites, quae regibus auspicia faciebant verissimum quidem
est. Hinc in primis (prosequor autem felicia auspicia) Vergilius[35] Aeneae Veneris filio, et
regi Columbas geminas in auspicium missas narrat, duces nimirum ad inveniendum
aureum ramum. Optaverat enim Aeneas in nemore arborem auriferam videre, ut inde
ramum refringeret, et statim illi apparent geminae Columbae volantes, quas quia
matri Veneri dicatas noverat, laetus precatur, ut cursum suum dirigant, ubi
ramus existit aureus, observatoque earum volatu super arbore condidisse
animadvertit, quo gradiens, cum pervenisset, auri fulgorem vidit in arbore,
undeque ilico ramum excerpens, cum Sybillae detulit. Quae omnia poeta sic prosequitur:
Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
Ostendat nemore in tanto, etc.
Vix ea fatus erat, geminae cum forte Columbae
ipsa sub ora viri Caelo venere volantes,
Et viridi sedere solo, tum maximos heros
Maternas agnoscit aves, laetusque precatur:
<’>Este duces, o siqua via est, cursumque per auras
Dirigite in lucos, ubi {piuguem} <pinguem> dives opacat
Ramus humum: tuque o dubiis ne defice rebus,
Diva parens<’>, sic effatus vestigia pressit,
Observans, quae signa ferant, quo tendere pergant
Pascentes: illae tantum prodire volando
Quantum acie possent oculi servare sequentum.
Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni
Tollunt se {sceleres} <celeres>, liquidumque per aera lapsae
Sedibus optatis gemina super arbore sidunt.
[413] Discolor
unde auri per ramos refulsit:
Quale solet Sylvis, etc.
Talis erat species auri frondentis opaca
Ilice,
sic leni {crepitabant} <crepitabat> bractea vento.
Corripit extemplo Aeneas,manibusque refringit
Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sybillae
C. Iulio Caesari originem Aenea trahenti, vel saltem
trahere sese iactitanti Columbae prospero fuerunt ostento, cum palmam eam nidis
frequentare coepissent, quam ipse castris locum capiens inter Sylvas, quas
caedebat, repertam conservari ut omnem victoriae iusserat. Ea enim de causa
mirum, et inusitatum videbatur, quod id avium genus duram, et asperam frondem
studiose soleat evitare. Meminit huius augurii his verbis Svetonius[36]:
Apud Mundam, inquit, D.
Iulius castris locum capiens, arborem repertam conservari, ut omnem victoriae
iussit. Ex ea continuo nata soboles, adeo in paucis diebus adolevit, ut non
aequipararet medo matricem, verumetiam obtegeret, frequentareturque Columbarum
nidis: quamvis id avium genus duram, et asperam frondem maxime evitet. Illo
praecipue ostento metum Caesarem ferunt, ne quem alium sibi succedere, quam
sororis nepotem vellet. Apollonius[37]
quoque canit aspectu Columbae iussos ab augure Mopso heroas illos bene sperare:
demonstratumque illis esse respondere id signum praedictioni Phinei, qui
affirmarat reditum eorum e periculosa illa expeditione, positum esse in Veneris
voluntate, ipsius namque Deae eas sacras esse aves. Idem alibi Phineum[38]
fingit Argonautis suadere, ne per Symphlegades petras navigent, nisi prius
eminus emissa Columba, ut si illam viderint incolumem evadere per ipsas,
sequantur: sin minus, retrorsum navigent, tanquam prohibentibus Diis. Neapolim
celeberrimam Italiae urbem tali felicissimo auspicio conditam referunt, ut
nimirum Parthenope virgo Eumeli filia Columbae augurium secuta post lunga
itineris intervalla agrum Neapolitanum, tanquam ad tantae futurae urbis decus
elegerit. Meminit eius Velleius Paterculus[39]:
Huius classis, inquit, cursum
esse directum alii Columbae antecedentis volatu serunt, alii nocturno avis sono,
qualis Cerealibus sacris cieri solet.
Item Statius[40]:
Tenuis
nec rara colonis
Parthenope, cui mite solum trans aequora vectae
Ipse Dioneae monstravit Apollo Columbae.
Hinc quoque Neapolitani, referente Alexandro
Neapolitano, statuam erexere Apollini, cuius humero Columba insidebat, et
mulierculam quandam (quae Parthenope fuerit) genibus flexis ante statuam
procumbentem, quasi Columbam adoraret. Idem quoque Statius attestatur dicens:
Dii patrii, quos auguriis super aequora magnis
Littus ad Ausonium devexit Abantia classis:
Tu ductor populi longe emigrantis Apollo.
Cuius adhuc volucrem leva cervice sedentem
Respiciens blande felix Eumelis adorat.
Laetum etiam Alexandro Severo, ac imperium
portendens augurium fuisse legimus, quod anicula quaedam eo, quo natus est die,
matri eius Columbas obtulisset. De Diadumeno tradunt Macrini filio eiusmodi
portentum: Aquila, qua natus est die Palumbum ei regium parvulum attulit, et in
cunis posuit dormienti, recessitque sine noxa: quod dubio procul eum ab ineunte
aetate Imperatorem aliquando futurum indicavit. Praeterea etiam de Aretulla
scribitur, quod cum saepius Domitium pro fratre suo, quem in Sardiniam exulatum
miserat, frustra rogasset, ut ab exilio illum revocaret, in eius gremium
Columba, quae cum caeteris avibus in Theatro (nam spectaculi genus edidit
Domitianus, quod Papinius[41] testatur, et olim
ediderat Nero) deciderit. neque inde voluerit evolare. Hanc Martialis[42]
fratris reversuri ab exilio nunciam fuisse credidit, cum canit:
Aera per tacitum delapsa sedentis in ipsos
Fluxit Aretulla blanda Columba sinus.
Luserat hoc casus, nisi inobservata maneret
Permissaque sibi nollet abire fuga.
Si meliora prae fas est sperare sorori,
Et dominum mundi flectere vota valent,
Haec a Sardois tibi forsitan exulis oris
Fratre reversuro nuncia venit avis.
[414] Pierius Valerianus[43]
ex Euthymio apud Hebraeos ait praeditivum. ac potentiorum hominum morem fuisse,
Columbarum alas gypso illitas in summae felicitatis signum summis tectis
affigere. Haec itaque felicia hactenus extiterunt auguria, supersunt modo
infelicia, quale in primis illud est, quod Priamus Iovem orans sumit ab Aquila Columbam
etiam respirantem unguibus tenente. Inde
enim Penthasileam haud reversuram incolumen ex praelio augurabatur. Meminit Q.
Calaber[44]
[GR]
[GR].
[GR],
id est:
Aquila acutum clangens
Iam
efflantem animam tenens unguibus Columbam
Concitate
ruit dextera
Ion quoque apud Euripidem[45], dum venenum, quod
Creusa ei machinaverat, a sene rege acceptum biberet, turmam Columbarum in
tentoria irruisse ait, unam vero etiam ex ipsis pro eodem vino mortem obiisse. Euripides Latinus factus ait.
Atque dum haec fierent, subito irruit in tentora
Turma Columbarum, (nam in delubris Apollinis
Tuto habitant) illicque ubi vinum effuderant,
Simul rostra, bibendi scilicet cupidae
Dimiserunt, hauseruntque in plumigera guttura
Laticem: ac caeteris quidem innoxia Dei libatio
Fuit: quae autem consedit, ubi novus puer libaverat,
Potumque gustavit, ea mox corpore volucri,
Concusso bacchatur, simulque stridula
Vocem aedit confusam: unde omnis obstupuit
Convivarum corona labores alitis.
Tandem autem palpitans moritur, purpureos
Et submittit pedes. At fatidicus puer
Nuda e vestibus supra mensam membra explicuit.
Exclamans, quis hominum mihi machinatus est necem?
Charon Lampascenus[46] apud Athenaeum de Mardonio
scribens, et exercitus Persici interitu circa Athon montem, tum,
inquit, trimum Columbae albae in Graecia visa sunt, cum prius non fuissent. Idem
Aelianus[47] narrat, sed tum primum
visas alites, cum triremes Persarum praeter legentes Athon perirent. Hannibalem
sedecim continuis annis Italiam vexaturum, multosque in ea occisurum, sed tandem
et ipsum a Scipione superandum, ac omnem victoriarum gloriam perditurum, hoc,
quod Silius Italicus memoriae prodidit, augurium significabat:
Cum subitum liquida non ullis nubibus athra
Augurium mentes, oculosque ad sidera vertit:
Accipiter medio tendens a limite solis
Dilectas Veneri, notasque ab honore Diones
Turbabat violentus aves, atque unguibus idem
Idem nunc rostro, duris nunc ictibus alae:
Ter quinas dederas saevae inter vulnera letho:
Nec finis, satiesve, novi, sed sanguinis ardor
Gliscere, et urgebat trepidam iam caede priorum,
Incertamque fugae plumae labentem Columbam;
Donec Phaebeo veniens Iovis ales ab ortu
In tenues tandem nubes dare terga coegit:
Iam victrix laetos signa ad Romana volatus
Convertit, prolesque ducis quae parte decora
Scipio quassabat puerilibus armae lacertis,
Clangorem bis, terque dedit, rostroque coruscae
Perstringens conum galea, se reddidit astris.
Exclamat Liger, huic superos sentire monentes
Ars fuit: ac penna monstrare futura magistra.
Poene bis octonos Italis in finibus annos
Audaci similis volucri sectabere pubem
Ausoniam, multamque feres cum sanguine praedam.
[415] Sed compesce minas, renuit tibi Daunia regna
Armiger ecce Iovis: nosco te summe Deorum.
Adsis o firmesque tuae pater alitis omen,
Nam tibi servantur: ni vano cassa volatu
Mentitur, superos praepes postrema subacta
Fata puer Libya, et maius Carthagine nomen.
Contra laeta Bogus Tyrio canit omina regi
Et faustum Accipitrem, caesasque in nube volucres
Aeneadis cladem, et Veneris portendere genti.
Macrinus item Romanorum imperator regno exutus legitur Columbae augurio. Xiphilinus[48] author est, cum primum litterae eius de imperio legerentur, Columbam ad statuam illius, quae posita erat in curia, circumvolasse, idque futurae eius timiditatis, propter quam a Pseudoantonino puero adhuc superatus est, superior alias viribus, augurium fuisse. Diogenem orientis Caesarem antequam imperio caderet, haec signa praecessisse memorant. Nigra Columba circa triremem volitans, manu comprehensa est, et imperatrici tradita: medium illius tabernaculum confractum, ac ignis, nescitur unde, lapsus, qui equos imperatorios, et vehicula combussit. Haec et id genus auguria. felicia, aut infelicia, qualia posteriora fuere divina putavit antiquitas. Viri autem vita, et doctrina sanctissimi, si aliqua essent, quae divina auguria fas esset dicere, ea signa divina auguria assererent, quaecunque divinam causam habere possunt, qualia sunt, quae de Columba diximus, quae discipulis Domini, quae in multorum Pontificum electione, ac in templorum aedificatione apparuit, nimirum ad futurum bonum: cui etiam felix illud Mediolanensium augurium ascribito. Die uno de tricesimo mensis Maii, anno a salutifero partu 1176. Sisino, Martino, ac Alexandro martyribus sacro tres Columbae candoris nivei, ex horum sanctorum sacello evolasse visae sunt ad castra Mediolanensium, ac tam diu aureae cruci rhedae, qua totus senatorius ordo vehebatur (vulgo carriotum vocant) insedisse, neque equorum fremitu, armorum strepitu, tubarum, ac tympanorum rumoribus ad volatum compelli potuisse, donec fugato hoste, qui Fridericus erat imperator cognomento Barbarossa, victoria potiti, victoriam alto clamore nominarent. Author est Paulus Morigia[49].
USUS
IN VANIS ETHNICORUM
Sacris
SYRI, teste Beroso, Columbis
religiose abstinent. Meminit huius superstitionis Tibullus, inquiens:
Albae Palestino sanctae Columbae viro.
Et Lucianus[50], dum ait: Columbae ex avibus Syris videtur res sanctissimae esse, et ne tangere quidem ipsam fas habenti: quod si quando inviti etiam attingunt, scelerati, et execrabiles illo tum die habentur: ideo compascuae ipsis sunt, et ad domos ipsorum veniunt, et in terra pascuntur in sacra urbe. Unde apud Hessenos Palestinae populos tantam earum copiam factam fuisse Diodorus Siculus[51] tradit, quod Semiramidem Dercetus Syriae Deae filiam ab illis in deserto educatam crederent. Sed Lucianus[52] aliter sentit, nimirum, quod cum expirasset in Columbam conversa putaretur: quod D. Iustinus[53] martyr, et historicus astruere videtur hinc similitudine sumpta multos tyrannos pro Diis cultos asserens: Quod si, inquit, quidam execrandi, et Deo invisi opinionem, quod Dii essent, obtinuere: et Dercetus filia Semiramis, mulier petulans, et caedibus contaminata Dea Syria existimata est, et ipsius Dercetus causa, Columbas quoque, et Semiramidem Syri colunt. Nam quod impossibile est faeminam in Columbam mutatam esse, apud Ctesiam fabula est. Quid mirum est, etc. Alii propter castitatem cultas ab eis Columbas existimant, atque hoc etiam Lucianus[54] alibi retulit. Cur vero Meccae Mahumeti sepulchro illustris urbis incolis religio fit has aves occidere, longe alia ratio est, nam pseudopropheta, ac nefarium illud scelus ei persuaserat sibi cum Spiritu sancto Columbae specie saepius de rebus seriis interloquia intervedere. Assuefecerat enim Columbam, ut ad aurem suam saepius advolaret; atque hinc tanto in ea etiam urbe harum avium copia facta est, ut Ludovicus Barthema quindecim, et viginti etiam millia ibi simul sese conspexisse memoret: quas omnes miseri illius urbis cives sobolem, inquit, illius Columbae existimant,
[416] cum scelesto illo
colloqui videbatur. Volabant, inquit, ubique
per domus, ubi granorum omnis generis erat abundantia, neque erat, qui eas
abigeret. Lugdunensibus Batavorum, sive Hollandorum Columbas Iustus Lypsius[55] etiam sacras esse tradit,
sed causam cur eas colant habere legitimam, quod scilicet eis fidelissimis
nunciis in urbis suae aeternum memoranda, ac annua obsidione usi {fueriut}<fuerint>.
Sed verba Lypsii adscribam. Dousa, inquit, (Ianus poeta celebris, et eques auratus) Columbas
toto vultu renuit. Cum vero
Lernutius conviviis praeses diceret. Quid ita? Fortasse te Columbis non amicum?
Amicissimus sum, inquit
Dousa. Quian igitur Syrus es? Minime ait:
tamen et nobis Batavis hae sacrae. Eae enim nobis obsessis arcanorum apud socios
interpretes, eae litterarum fidae admiratae, eae rebus iam deploratis, et tantum
non funere nostro conclamato solae indices auxilii salutaris. Iam vero Columbas Veneri dicatas esse, ac
sacrificari solitas nemo nescit, qui vel prioribus tantum labris poetarum
scripta gustarit. Ovidius[56]
autem id in primis, ut caeteris fere fabulosior {iunuit} <innuit> inquiens:
Tuta diu volucrum proles tum denique caesa est,
Iuveruntque Deos indicis exta sui.
Ergo saepe suo coniunx abducta marito
Uritur in calidis alba Columba focis.
Et Propertius[57]:
Sed cape torquata genus o regina Columba
Ob meritum ante tuos guttura secta secos.
Et Martialis[58]:
Ne violes teneras praeduro dente Columbas,
Tradita si Gnidia sint tibi sacra Dea.
Lactantius grammaticus causam, cur Veneri immolentur,
in hanc fabulam reiecit: Cum Venus, et Cupido lasciva contentione certarent,
uter plures sibi flores colligeret, et Cupido alis adiutus Venerem superaret.
Peristera Nympha accurrit, et adiuvando Venerem superiorem effecit, indignatus
Cupido nympham in ave sui nominis immutavit, Venus vero ut honore poenam
minueret, Columbam suam in tutelam esse mandavit. Verum quod verisimilius est,
has aves Veneri ideo sacras existimatas fuisse putaverim, quod lasciviarum, ac
cuiusuis amoris Deam aves etiam decerent, quae simul in osculis, ac complexibus
lascivae essent, et in incoepto amore perseverarent, ac continue proli
incumberent. Has etiam in vehendo Deae curru, quem magna arte Vulcanus ei
fabricaverat equorum officio functas fabulati sunt. Meminit in primis Ovidius[59],
ubi Venerem cum Cupidine filio suo loquentem ita fere inducit:
Necte comam myrto, materna iunge Columbas
Qui deceant currus vitricus ipse dabit.
Inque dato curru, populo clamante triumphum,
Stabis et adiunctas arte monebis aves.
Apuleius[60] vero currus illius fabricae
artificium prosequens, a {quatuur} <quatuor> vectum Columbis iisque
candidi ait his verbis: At venus terrenis
remediis inquisitionibus abnuens, caelum petit, iubet construi currum, quero si
Vulcanus subtili fabrica studiose posuerat, et ante thalami rudomentum, nuptiale
munus obtulerat, Lunae tenuantis detrimento conspicuum, et ipsius auri damno
pretiosum: de multis, quae circa cubiculum domina stabulant, procedunt quatuor
candidae Columbae, et hilaribus incessubus picta colla torquentes, iugum gemmeum
subeunt, susceptaque domina laetae subvolant, currum Deae prosequentes, gannitis
constrepenti lasciviunt Passeres, etc. Columbas vero Veneris currum vexisse
alibi etiam Ovidius[61] ait:
Gaudet, gratesque ait illa parenti,
Perque
leves auras iunctis invecta Columbis
Littus
adit etc.
Meminit
item Claudianus[62]
Venus hic invecta Columbis
Tertia
regali iungit connubia nexu.
Quia itaque huic Deae
consecratae erant Columbae, Poetis Cytheriades, Cytheriacae, Dioneae, Cypriae,
Idaliae, Paphiae, et Gnydiae nuncupantur. Dioneae autem a Dione Veneris matre:
reliqua vero nomina, sive epitheta a locis, in quibus haec Dea colebatur,
desumpta sunt, Catullus albulum Columbulum Dioneum dixit Caesaris mollitiem
notans, ita alibi Silius Italicus[63]:
Dilectus Veneri, notasque in amore Dionis.
Statius[64] aves Dioneas vocitat,
inquiens:
Dioneisque avibus circumsona Thybe.
[417] Aeneas vero apud
Virgilium[65] aves maternas, Veneris
nempe filius:
Tum
maximus heros
Maternas agnoscit aves, etc.
Paphias Columba Martialis[66] dixit hoc versu:
Spartanus tibi cedet Olor, Paphiaque Columba.
Idalias volucres Statius[67].
Casion, et Idalias procul ablegasse volucres
Fertur.
Item rursus[68].
Qualiter Idaliae volucres, ubi mollis frangunt
Nubila.
Cythereias Sylius[69]:
Hanc sedem primo Cythereiae condidit ales.
Gnydias Pontanus:
Atque Gnydiae loca lata volucres
Pervolitant.
Item Cyprias:
Vincant murmura Cyprias Columbas.
Praeter Venerem Iovem etiam
delectatum fuisse Columbis innuere videtur Homerus[70]. cum has ambrosiam illi
ministrasse canat his versibus:
[GR]
[GR],
Hac neque volucres praetervolant, neque Columbae
Timidae, quae ambrosiam Iovi patri ferunt.
Athenaeus[71] tamen multis astruit hic Pleiades stellas intelligi, non Columbas aves, idque auctoritate Moerus, vel Myrus Bizantiae in poemate, quod inscribebatur Mnemosyne, quae prima hunc locum ita sit interpretata, quam inventionem Crates Criticus sibi arrogaverit. Sed nos, quia revera Homero de volatu, ut videtur, fermo est, communem interpretationem sequamur. Monet autem ibi Circe Ulissem, ut Planctas marinas petras vitet, adeo navigantibus periculosas, ut ne aves quidem tuto praetervolare possent, imo nec Columbae, quarum celerrimus volatus sit, et quae Iovi patri ambrosiam afferant, quo nomine saltem maior reverentia eis deberetur. Non modo, inquit Eustathius enarrator, poeta ne Columbas quidem supra planctas transire posse canit, propter pernicitatem harum avium in volatu, sed etiam ut impudentiam earum argueret, quae ne iis quidem avibus parcant, quae Iovi ambrosiam adferunt.
Docet idem Eustathius quae illae Peleiades fuerint, et cur Iovi ambrosiam subministrare Homerus finxerit. Refert enim Alexandrum Paphium tradere Homerum Aegyptiis parentibus Dmasagora patre et Aethra matre natum, nutricem habuisse Prophetin quadam filiam Ori Sacerdotis Isidis: ex huius mamillis mel aliquando in os infantis manasse, unde is noctu voces novem diversas aediderit, Hirundinis, Pavonis, Columbae, Cornicis, Perdicis, Porphyrionis, Sturni, Lusciniae, et Merulae, et puerum inventum esse cum novem Columbis colludentem in lecto, et aliquando Sybillam in convivio pueri insania captam carmen effudisse, cuius initium [GR], in quo Dmasagoram etiam [GR], et [GR] appellarit, et templum novem Pegridarum, hoc est, Musarum condere iusserit. Hoc illum fecisse, et puero iam adulto rem omnem aperuisse. Itaque poeta in honorem avium, quibuscum infans collusisset, finxisse eas ipsas Iovi ambrosiam adferre. Athenaeus vero, quem ex Moero Bizantia Pleiades, non Peleiades (ita enim stellas illas per epentesim poetis dici ex Eustathio suo loco dicemus) ambrosiam Iovi ferre dicere scripsimus, id ita non ab re fingia poetis ait: quoniam ab hominibus quoque ortu, occasuque partium anni discrimina, et arationes, messisque tempora (idest, generationis frugum, et perfectionis) significant. Caeterum figmentum Moerus, cuius etiam carmina recitat, huiusmodi est: Cum Iuppiter specu quodam Cretae nutriretur, Peleiades [GR] ambrosiam ei ex Oceano afferebant, nectar vero e saxo quodam hauriens Aquila. Has aves postea Iuppiter, victo patre Saturno, ut gratiam referret, inter sydera collocavit, quae Aquilam vocant, et Pleiades. Quod sane figmentum ab avibus, non autem a stellis ambrosiam Iovi subministratam fuisse ostendit, cum ob beneficium stellas ex Columbis factas a Iove dicat.
[1]
Cap. 25.
[2]
Cap. 46.
[3]
Cap. I.
[4]
Hom. I. in c. I.
Matth.
[5] Cap.
16.
[6]
Lib. 8. c. 8.
[7]
5. hist. c. 13.
[8]
L. 14. c. 3.
[9]
L. 25. c. 10.
[10]
L. 25. c. 9.
[11]
Lib. 27.
[12]
In discept. 2. diei
lib. 4.cap. 55.
[13]
L. 25. c. 9.
[14]
In theriacis.
[15] L.
6. in Saxenicis.
[16]
Eglog. S.
[17]
L. 8. Hist.
plant. c. 40.
[18]
L. 7. Hist. plant.
c. 14.
[19]
L. 18. c. 12.
[20]
L. 2. c. 36.
[21]
2. 563.
[22]
In Histor. princ.
Rom.
[23]
L. 5. c. 31.
[24]
L. 17. c. 8.
[25]
L. 19. c. 10.
[26]
L. 3. Hist.
[27]
In Rudenst.
[28]
Lib. 4. c. 2.
[29]
L. 10. c. 9.
[30]
In Corall.
[31]
L. 19. c. 2.
[32]
L. 5. Christiad.
[33] L.
5. Genia. dier. c. 13.
[34] Aeglog.
9.
[35] Aeneid.
6.
[36] In
Augusto Caesare cap. 94.
[37] Argona.
3.
[38] Lib.
2.
[39] Li.
1. Hist.
Rom.
[40]
L. 4. Sylv.
[41]
In Saturn.
[42] L.
8. Epig.
[43] L.
22. Hierogl.
[44] Lib.
1.
[45] In
Ione.
[46] In
Persicis.
[47] Li.
1. Var. cap. 15.
[48]
In Mactino.
[49]
In Histor. Mediol.
[50] Lib.
de Syria Dea.
[51]
Lib. 3.
[52]
Lib. de Syria Dea.
[53]
In Ora. ??thenag. pro
Christian.
[54]
In Iove Tragaedo.
[55]
L. 2. Satur. Serm. c.
6.
[56]
L. 1. Fast.
[57]
Lib. 4.
[58]
Lib. 14.
[59]
L. 1. amor. eleg. 2.
[60]
In Asi. aur.
[61]
Lib. 14. Metam.
[62]
L. 6. de laudib. stilp.
[63]
Lib. 4.
[64]
L. 6. Theb.
[65]
Lib. 5. Aeneid.
[66]
Lib. 8. Epig.
[67]
Lib. 5. Theb.
[68]
In Achill.
[69]
Lib. 3.
[70]
Odyss. 12.
[71]
Lib. 11.