Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
{HIEROGIYPHICA} <HIEROGLYPHICA>
[418] IN primis vulgatissimum, Columbam pro trepidatione poni. Si quidem quam trepidum animal sit, ex superioribus habes Orus[1] author est Aegyptios hominem notare volentes natura ipsa nequaquam iracundum, hoc est, qui suapte natura bile careat, sed eam ab altero suscipiat, Columbam pinxisse erecto dorso, quasi haec avis ibi bilem habeat, sed nos id negavimus, novumque nobis esse diximus ibi avi bilem esse. Indicabant autem eo modo avis mansuetudinem, quam pariter volentes Graeci exprimere [GR], hoc est, quieta Columba dicere consuevere, et [GR] eodem significatu. Cum vero haec avis sit gregalium omnium mansuetissima, etiam, teste Philone, a Mose purissima iudicata est: atque illud in primis apud Aegyptios, etsi alias, non tam eis, quam aliis quibuscunque nationibus plurima alia Columbae significata essent, miraculi loco habebatur, quod, cum ineffabilis lasciviae, ac procacissimae salacitatis notam ubique fere sibi contraxerit, marito suo tamen fidem perpetuo servet inviolatam, nobisque tam memorandae suae continentiae, summaeque ac incomparabilis pudicitiae specimen edat. Itaque, testante Oro, Sacerdotes illi Columbae nigrae typo mulierem significabant, quae post mariti obitum ad ultimam vitae horam vidua perstaret. Depingebant autem nigram, ut indicarent, spretis etiam secundis nuptiis priorem maritum velut deplorare, quemadmodum viduae facere solent, quibus etiamnum atris vestibus uti moris est, quoniam huiusmodi color firmitatis, et perseverantiae signum est. Alii enim colores quot quot sunt, ex uno in alium transeunt, obscuriorisque corporis admistione densiores fiunt, at ubi ad nigriorem est perventum, ibi tunc consistitur. Quod vero, inquit Pierius Valerianus[2], iidem Sacerdotes Aegyptii pervolucris huius simulacrum illecebras amatorias significarent, duabus utriusque: sexus Columbis se invicem exosculantibus adpictis, id ea de causa factum, quod illae nunquam ad Veneris copulam, nisi prius ad osculationem deveniant. Idem paulo post, sane, inquit, quod unum quodque volatile animal significat. Columbae potius, quam alterius avis pictura veteres denotarunt, quod domesticis alitibus nulla neque longius domo, neque diutius abvolet, tecti tamen lariumque memor, summa fide revertatur, et mansuetissima nobiscum consuetudine diversetur. Unde Hesychius Columbam, neque non Turturem hieroglyphica ponit hominis, qui mente sublimia quaeque facillime penetret, et contemplationi sit egregie deditus. Aliquem vero remedio quodam convaluisse a morbo significare cupientes Aegyptii, quod Deorum aliquis praemonstrasset, tunc quoque hanc alitem ita exprimebant, ut lauri ramulum, in quo medicinam suam, ac per consequens salutem agnoscit, ore gestaret. Iidem impium, ac ingratum hominem indicaturi, eumque qui in eos, qui de se benemeriti sunt, etiam perduellis est, Columbam, testante Oro, aut eius pullum, qui matrem solicitaret, facere consueverunt. Columbis enim, ut supra scripsimus, haec pessima nota inusta est, quod earum mas iam validor factus patrem rostro impetit, et a matris consortio tentat abigere, eiusque coniugii locum occupare.
USUS
IN SACRIFICIIS
Hebraerorum
PLURIES a Deo Columbarum sacrificium institutum fuisse sacrae litterae testantur, at non semper ob eandem causam, {quannis}<quanvis> praecipua sit ad eluendum peccatum. Abrahamo[3] autem primum sacrificare sibi has aves iussit. ut novas terras eum possessurum significaret. Ita enim ex Deo quaerit Abraham. Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sum eam? Respondens Dominus, inquit: Sume mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, Turturem quoque, et Columbam. Qui tollens universae haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit: aves autem non divisit. Descenderunt volucres super cadavera, et abigebat eas Abraham. Quo loco beatus Theodoretus[4] quaerens, quare Deus accepit
[419] sacrificari sibi vaccam, etc. Haec erant, inquit illorum aenigmata, quae familiae erant ob ventura. Siquidem sacrificio peracto subiunxit: Cognoscens cognosces quod semen tuum peregrinari debeat in terra non sua, et addidit. Quarta vero generatione revertentur huc. Propterea ex quadrupedis mundis tria, et unumquodque eorum sacrificari praecepit, ad significandas tres generationes, quae in incolatu permansurae erant. Turtur autem generationem illam denotabat, quae ex Aegypto egressa, velut avolavit, et habitavit in deserto. Huiusmodi enim avis est amans deserti. Columba autem generationem aliam innuebat, quae terram promissam accepit. Mansuetum enim est hoc animal, et domesticum. Quamobrem haec minime divisit, ut liberationem a servitute significantia. Quadrupedes autem partitus est, eo quod indicarent, quam male tractandi erant in Aegypto. Aves autem illae, quae supra portiones divisas volitabant, quas quidem Patriarcha a sacrificiis abigebat, sententiam Aegytiorum significabant, qua omnes caedere decreverant: quam tamen irritam Deus reddidit, volens ea firma, rataque esse, quae Abrahae promiserat. Sicut enim in figura aves illas praedatrices expellebat Abraham: sic Abrahae honor repressit Aegyptios. Haec ille. Beda vero Columbam ab Abraha oblatam significare ait, aliquos inter Iudaeos spirituales futuros. Explicat obiter eundem locum S. Augustinus[5], probans, cur volucres spiritales significent: Non frustra, inquit, dictum est de Abraham, Aves autem non divisit. Abraham in illo sacrificio satis mystico accepit tria animalia, arietem trimum, vaccam trimam, capram trimam, ac Turturem, et Columbam. Divisus est aries, et adversus se invicem partes constitutae. Divisa vacca, sic etiam de ipsius carne factum est, et subiecit scriptura: Aves autem non divisit: deinde dicitur, trimum aries, trima vacca, trima capra: de avium aetate tacetur. Unde rogo vos, nisi quia significantur in avibus quidam spiritales, quorum aetas temporalis propterea tacetur, quia aeterna meditantur, et transgrediuntur, desiderio, et intellectu omnia temporalia? Spiritales viri qui de omnibus iudicant, et a nemine iudicantur, itaque ipsi soli non dividuntur in haereses, et schismata. In ariete intelliguntur praepositi: ducunt enim greges. In vacca plebs intelligitur Iudaeorum, habuit enim iugum legis, sub quo laborabat. In capra intelligitur Ecclesia de gentibus: in quibusdam enim liberis saltibus insultabat, et amaro pascebatur oleastro. Trima sunt dicta animalia, quoniam tertio tempore gratia revelata est. Nam primum fuit ante legem, secundum ex quo lex data est, tertium, quod nunc est, ex quo regnum caelorum praedicatur. Quid ergo dicimus, quod aries non dividatur? Nonne Episcopi fuerunt authores schismatum, et haeresum? Porro autem si plebs ipsa non divideretur, erubuissent fortassis illi in divisionibus suis, et ad compagem remeassent, Dividuntur duces, dividuntur et plebes, ut caecus caecum sequatur, et simul in foveam cadant. Ponuntur adversus se invicem. Aves autem non divisit. Spiritales non habent divisiones, non cogitant schismata. Pax est in eis, custodiunt eam in caeteris, quantum possunt, ubi in aliis deficiunt, in se tenent, etc. Et alibi[6] rursus. Quid ergo, inquit, significent ista, fratres, breviter, quantum Do,minus dederit charitatis auribus vestrae cupimus intimare. Beatus Abraham pater multarum gentium a Domino dictus est: Omnes enim gentes, quae in Christus credunt, et crediturae sunt, filii sunt Abrahae imitando fidem non nascendo per carnem. Nam sicut Iudaei per infidelitatem degeneres facti ex filiis Abrahae filii diaboli, et progenies viperarum sunt in evangelii appellati, ita e contrario omnes gentes, quae in Christum fideliter credunt, Abrahae filii effici meruerunt. Vacca ergo triennis, et aries annorum trium, et capra triennis, et Turtur, vel Columba figuram omnium gentium praetulerunt. Dicta sunt autem trium annorum, quia omnes gentes in trinitatis erant mysterium crediturae. Et quia tota Ecclesia catholica non solum habet spiritales, sed habet etiam et carnales, quanvis nonnulli in Trinitatem se credere dicant, carnales tamen sunt, quia crimina, et peccata vitare dissimulant. Quia ergo cum carnalibus sunt, etiam spiritales, ideo Turtur, et Columba sunt additae. In Turture, et Columba spiritales possunt significari, ut in illis tribus animalibus carnales intelligi. Ergo diligenter attendite, quia illa tria animalia divisisse in duas partes dicitur Abraham, et contra se invicem posuisse Aves, scriptura inquit, non divisit. Quare hoc patres? Quia in Ecclesia catholica carnales dividuntur: spiritales omnino non dividuntur, et sicut dicit scriptura, contra se praeparantur, quare carnales et divisi et contra se positi sunt? Quia omnes luxuriosi, et amatores mundi contra se invicem adversantur: Aves autem, id est, spiritales non dividuntur. Quare spiritales non dividuntur? Quia est illis cor unum, et anima una in Deum. Est in illis unum velle, ac nolle. Illis enim quas supra diximus avibus similes sunt, Turturi scilicet, et Columbae. In Turture castitas, in Columba simplicitas designatur. Omnes enim in Ecclesia catholica Deum timentes,
[420] et casti, simplicesque esse signantur, et cum Psalmista[7] dicere possunt: Quis dabis mihi pennas sicut Columbae, et volabo, et requiescam? Et iterum[8]. Turtur invenit nidum, ubi reponat pullos suos etc. Haec itaque omnia D. Augustinus. Alia praeterea scripturae loca sunt, quae Deo Columbarum, ac Turturum sacrificium gratum fuisse ostendunt, maxime ubi sedulo Moysen admonet, ut id universum Israel doceat. At non semper eodem modo celebrari voluit, sed pro occasionis diversitate, ut iam patebit. Nam cum placari vellet, holocaustum fiebat, vel e pecoribus, vel ex avibus, et si ex his, tum hoc modo institui iubebat. Si autem, inquit Deus ad Mosem, de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, de Turturibus, et pullis Columbae, offert eam Sacerdos ad Altare, et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem Altaris: vesiculam vero gutturis, et plumas proiiciet prope altare ad orientem plagam, in loco, in quo cineres infundi solent, confringetque ascellas eius, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Cum quis peccaverat, peccatique aliquandiu non meminisset veruntamen eius tandem recordaretur, tum Deus agnam, aut capram immolare praecipiebat, sin autem non posset pecus offerre, ut offeret duos Turtures, vel duos pullos Columbarum, unum pro peccato, alterum in holocaustum, daretque eos Sacerdoti: qui primum offerens pro peccato retorquebat caput eius ad pennulas, ita ut collo adhaeret, et non penitus abrumperetur, et aspergebat sanguine eius parietem altaris: quod autem erat reliquum, faciebat destillare ad fundamentum eius. Alterum vero in holocaustum adolebat, rogabatque pro eo Sacerdos, et pro peccato eius, et dimittebatur ei. Voluit item a muliere post menstruam purgatione pro filio, vel filia nata deferri agnum anniculum in holocaustum, et pullum Columbae, sive Turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii, tradique Sacerdoti, qui offerebat illa coram Domino, et orabat pro ea, et sic mundabatur a profluvio sanguinis sui. Cum vero non posset agnum offerre, sumere licebat ei duos Turtures, vel duos pullos Columbarum, unum in holocaustum, alterum pro peccato. Antequam vero ad caetera sacrificia, in quibus hae alites celebrabantur ab Hebraeis, me conferam, placuit huius de menstruatis mulieribus sacrificii mysteria praevertere. Qui sit itaque mysticus huius divinae legis sensus egregie sic Rodulphus Flaviacensis[9] ordinis S. Benedicti, vir incomparabilis doctrinae, eruditorumque sui temporis omnium sine controversia princeps exponit. Dies purgationis mulieris, inquit, huius tunc explentur, cum praesentis vitae cursus consummatur. Haec est enim quadragesima illa, in qua sanctum non tangere iubetur, et a sanctuarii foribus eliminatur. Nam et illa quae foeminam peperit, etiamsi post mortem carnis secundam prius quam purgetur, sustineat quadragesimam, eiusdem tamen purgationis, quae mortem sequitur, modus ante mortem quodammodo completus est: quia pondus sequentis animadversionis ex merito pendet praecedentis actionis. Neque enim post obitum tempus erit: bene operandi, sed quod egeris, recipiendi. Sciendum est, ait B. Gregorius, quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur: Purgatio igitur etiam sequens ante mortem quodammodo expletur, dum mensura illius ex praecedentis actionis merito terminatur. Expletis itaque diebus purgationis, die scilicet ultimo iam instante, mulier ista, quae aut masculum, aut foeminam peperit, quae in via Domini, aut viriliter, aut remissius egit, iubetur offerre agnum anniculum in holocaustum. In agno intelligitur innocentia, in spacio temporis, quod annum scilicet explesse iubetur, eiusdem innocentiae consummatio designatur. Porro holocaustum totum incendebatur. Iubetur itaque mulier ista completis diebus purgationis suae agnum anniculum offerre in holocaustum: ut unusquisque qui purgare mores suos, actusque sanctificare aggreditur, magnopere contendat, ut saltem in vitae extremitate ad iustitiae ipsius perfectionem, {pentingat} <pertingat ?>, sicut scriptum[10]: Iustorum semita, quasi lux splendens praecedit, et crescit usque ad perfectum diem. Sed quoniam nec ipsa perfectio humana irreprehensibilis usquequaque fieri potest, cum agni oblatione iungendus est Columbae pullus, sive Turtur pro peccato. Hae namque aves gemere, non cantare solent. Nullum ergo ex nobis quamlibet perfectum sine gemitu exire oportet: etsi enim non sunt praesentia peccata, quae {plaugat} <plangat>, sed sunt praeterita: praesentia si non sunt magna, sunt tamen nonnulla: nam et beatus Apostolus[11] pro iis etiam, quae non intelligebat, timebat: Nihil, inquit, mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem me iudicat, Dominus est. Et Psalmista[12]: Si iniquitates observaveris Domine, quis sustinebit? Si enim absque misericordia operum nostrorum discussio fiat, nullus erit, qui sustinere queat. Quis namque gloriabitur, castum se habere cor? Vel quis dicere poterit, purus sum a peccato? Mulier ergo ista cum agno suo pullum Columbinum, aut Turturem offerat, ut unusquisque quanvis Sanctus, quanvis perfectus, magis studeat in
[421] illa hora tremenda, ea
in quibus ut homo erravit, cum cordis contritione recolere, quam merita sua
stulta praesumptione iactare. Haec autem omnia ad hostium tabernaculi deferri
praecipiuntur, quia videlicet iam tempus imminet, ut anima, quae perfectionis
culmen attigit, post longi peregrinationem exilii domum caelestis ingrediatur
tabernaculi. Et tradet,inquit, sacerdoti, qui offeret illa
coram Domino, et rogabit pro ea, et sic mandabitur a profluvio sanguinis sui. Docemur
per praepositorum nostrorum orationem, seu per summum omnium pontificem Christum,
si illi defuerint: quicquid boni agimus, vel certe ipsam peccatorum confessionem
fieri posse acceptabilem, et paulo post. Simile quid in his, quae pro peccato
offeruntur, iam exposuimus. Agnum quippe manus illius non invenit, quia ad
extrema veniens, dum vitam suam recolit, veram se custodisse innocentiam non
agnoscit. Offerat ergo duos Turtures, vel duos pullos Columbae, ut duplicem
gemitum assumat, sive quia malum egit, quod iam non potest digna satisfactione
abluere: vel quia bonum, quod proposuerat, non vacat explere. Inde est, quod de
duobus Turturibus, seu pullis Columbinis dicitur, unum pro peccato, et alium pro
holocausto. Turtur
quippe, seu pullus Columbae pro peccato offertur, cum gravi cordis contritione
criminum reatus defletur. In holocaustum vero alter cedit, cum mens, quae a
bonis operibus vacasse se plangit, eorum desiderio, si tempus detur, et spacium,
tota se accendit. Hactenus ille. Ad eundem plane sensum Beda[13]
ad subsequentia D. Lucae verba: Et ut
darent hostiam secundum etc. Moraliter autem, inquit, sive fortia quis
opera, seu creaverit infirma, quae masculi, ac faeminae vocabulo distinguuntur,
ut haec legitimae Domino valeant consecrari, ovem necesse est innocentiae, et
Turturem pariter, sive Columbam compunctionis offerat. Quia enim volucres hae
pro cantu gemitus habent, non immerito lacrymas humilium designant, quibus
plurimum in ipsis etiam bonis operibus indigemus. Quia etsi bona esse, quae
agimus noverimus, qua tamen distinctione a Domino examinanda, qua a nobis
perseverantia sint consummanda, nescimus. Qui vero divitias virtutum non habendo,
de quibus ad Corynthios Apostolus ait: Quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et omni
scientia, agnum vitae innocuae in actuum suorum grege non invenerit, duos
saltem Turtures, aut duos Columbae pullos offerat, hoc est, ad lachrymarum
flagitanda suspiria confugiat. Et bene
duos, unum pro peccato, et alterum in holocaustum. Holocaustum namque totum
incensum dicitur, quia duo sunt nimirum genera compunctionis. Deum namque sitiens anima prius timore compungitur, post amore. Prius enim sese in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro
his perpeti supplicia aeterna pertimescit. At vero cum longa moeroris anxietate
fuerit formido consumpta, quaedam iam de praesumptione veniae securitas nascitur,
et in amore caelestium gaudiorum inflammatur. Contemplatur etenim mens, qui sint
illi angelorum chori, quae ipsa societas bonorum spirituum, quae maiestas
aeternae visionis Dei, et amplius plangit, quia a bonis perennibus deest, quam
fiebat prius, cum mala aeterna metuebat. Qui ergo prius flendo non duceretur ad
supplicium, Turturem pro peccato offerebat, de altero facit holocaustum, cum
postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. Columbam pro peccato
offert, qui laborat in gemitu suo, lavat per singulas noctes lectum suum, hoc
est, per singulas pulsantis culpae tenebras opera sua bona, in quibus
requiescere debeat, lacrymis abluere non cessat. Columbarum pullos in
holocaustum ferunt, qui patriae caelestis absentiam flentes aiunt: super
flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur sui Sion. Sunt
qui binos illos Columbae pullos, qui in templo pro pueris offerebantur, duo
etiam Spiritus sancti opera significari velint, incarnationem videlicet, et
effusionem charitatis, et unus indicet sponsum ecclesiae, qui est Christus,
alter ecclesiam, sponsam eius. Eadem lex a Beata Virgine observata est, ut
testatur D. Lucas, Et postquam, inquiens,
impleti sunt dies purgationis eius
secundum legem Moysis, tulerunt eum in Hierusalem, ut sitterent eum Domino, et
ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par Turturum, aut
duos pullos Columbarum. Verum lex Domini, ut diximus, erat, ut qui divites
essent, agnum offerent. Cur ergo Dominus Iesus Christus omnium ditissimus, ut
pote Rex regnum par Turturum, et duos pullos Columbarum offerri pro se passus
est. Respondens Beda[14], Dominus ergo Iesus Christus, inquit, cum dives esset, pauper factus pro
nobis, pauperem pro se hostiam voluit dari, ut videlicet una sua paupertate nos
et hic divites in fide, et illic faceret haeredes regni, quod Deus diligentibus
se repromisit. Quae fere his ita veribus reddidit Baptista Mantuanus[15]:
Regia post partum Virgo, quae limina nunquam
Liquerat, et brevibus tectis abscondita, nondum
Venerat ad Solymas arces, altamque Sionem.
[422] Pervigil ante diem petiit
cum prole, viroque,
Et cum pauperibus donis Salmonia templa.
Munus erat veteris gentis de more, pudicae
Turturis, aut Paphiae duo pignora parva Columbae.
Ista sacerdoti solymae paupercula matres
Munera pro natis deferre in templa solebant,
Luce quater decima, minor hoc tamen hostia, maior
Agnus erat, lex ipsa novi post tempora partus
Ante maritales thalamos intrare negabat.
Quamvis vero Deus hanc legem, uti diximus, ad abluendum peccatum instituerit, haud tamen idcirco concludendum est B. Virginem Deo hostiam hanc pro peccato obtulisse, sed, ut D. Bernardi[16] verbis utar, haec omnia non ex necessitate, at ex humilitate implevisse. Abstinuisse ab introitu templi quadraginta diebus, non quia necesse habeat purgari, quae sine omni delectatione, salvo virginitatis sigillo, de Spiritu sancto concepit. Obtulisse hostiam non pro peccato, sed pro humilitate, ut nimirum ostenderet etiam in hoc filium Dei Iesum Christum non solvere venisse legem, sed adimplere. Alibi[17] etiam ubi castitatem, et viduitatem commendat, Turturem, ait castitatis merito dignam fuisse dari hostiam pro virgineo partu, et licet alias quidem per Columbam Spiritus sanctus soleat designari: tamen quia libidinosa avis est, non decuisse offerri eam in sacrificium Domini, nisi ea sane aetate, qua nesciret libidinem. At Turturis non designari aetatem, quoniam castitas in quacunque aetate agnoscitur. D. Ambrosius[18] pudicitiam referri ad Turturem ait, facta prius eiusdem hostiae mentione, gratiam vero ad Columbam. Alibi[19] quoque: Qua de causa, inquit, cum dies quadraginta complerentur ex Mariae Virginis partu, tulerunt Dominum nostrum in Hierusalem, ut offerent Domino secundum legem, et ut darent hostiam par Turturum, aut duos pullos Columbarum, eo quod in Columbis spiritalis gratia sit, in Turture incorruptae generationis natura, vel immaculati corporis castimonia. Merito ergo ad sacrificium iubentur post arietem Turtur, et Columba sumi, ut verbo adhaerere intelligas incorruptam castimoniam, et spiritalem gratiam. Quamvis vero sanctissimi isti castitatis indicium ad solam Turturem referant, Adamantius[20] tamen Origenes ad utramque illam extendit: Non sine causa, inquiens in sacrificio assumitur par Turturum, aut duo pulli Columbarum. Nam idem valent, et nunquam dictum est separatim, par tantummodo Columbarum, sed par Turturum, et duos pullos Columbarum. Columba Spiritus sanctus est. Spiritus autem sanctus, quando de magnis, et occultioribus sacramentis, et quae multi capere non possunt, loquitur, in Turturis appellatione signatur, id est, in eius avis, quae semper in montibus, et in arborum verticibus versatur. In {vallibns} <vallibus> autem, et his, quae ad homines usque perveniunt, Columba assumitur. Denique Salvator, quia hominem est dignatus assumere, et venit ad terras, multique tunc circa Iordanem peccatores erant, idcirco Spiritus sanctus non in Turturem vertitur. Inter nos propter hominum multitudinem avis mansuetior conversatur, Turtur autem non videtur. Et exponens illud Canticorum[21]: Oculi tui Columbae. Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo, oculos non habet Columbae, etc. Philo[22] vero disertissimus Iudaeorum Mosen ad avium naturam latissime respexisse innuit, et non ad mores, dum ait: Volucrium cum sint innumerae species, duas tantum legit Moses legifer, quoniam Columba inter natura mansuetas, et gregatim volitantes est mitissima. Turtur vero inter solitarias cicuratu facillima. Et rursus, ubi eius mysterium explicat: Praeterea Turturem, et Columbam, divinam, et humanam sapientiam ambas quidem volucres, et in altum extolli exercitatas, differentes tamen a se invicem, quatenus differt genus a specie, aut exemplar ab imagine. Amat enim divina sapientia solitudinem, propter solum Deum, cuius ipsa est possessio, et Turtur figura vocatur. Altera vero mansueta, cicur, et gregatim volitans civitates hominum libenter incolit, gaudens consuetudine mortalium, et ideo repraesentata per Columbae similitudinem. Ita pariter Beda[23]: Hoc sane, inquit, inter Columbae significantiam distat, quod Columba, quae gregatim conversari, volare, et gemere consuevit, activae vitae frequentiam demonstrat: de qua dicitur. Multitudinis autem credentium erat cor, et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erat cor, et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis communis omnia. Turtur vero, qui singularitate gaudet, adeo ut si coniugem casu perdiderit, solus ex inde permaneat, speculativae vitae culmina denunciat, quia et paucorum est ista virtus, et his sigillatim attributa, etc. Eodem modo Hesychius perfectionem, et maiorem
[423] volatilium oblationem esse docens: Volatilia enim, inquit, homines sunt contemplationi vacantes, terrenis omnino non se miscentes negociis, etc. Et paulo post. Contemplationi ergo vacans, et in superiorum considerationem perfectus homo, si conversionem, sive vitam suam oblationem offeret, de Turturibus, aut de Columbi offerat munus suum, id est, in scientia, et mansuetudine spiritali, etc. Non frustra autem Turturum, et Columbam: Turtur siquidem, quia cognitionem habet, ita ut eius exemplo Iudaeorum exprobaretur populus. Hieremias[24] probat: ait enim: Turtur, et Hirundo, et Ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Columba autem munda, et simplex, adnunciatrixque praesentiae S. Spiritus est, quales oportet esse eos, qui circa contemplandas scripturas habent studium. Propter quod et Apostolos simplices vult esse Dominus, ut Columbam etc. Sed et ad meditandum vacare debent, unde Ezechias ait: Meditabor, ut Columba, etc. Alphonsus Tostatus[25] duas praecipuas causas esse docet, cur eiuscemodi, et non alias aves Deus sibi offerri voluerit, primo quia cum in sacrificiis devotionem omnium populorum tam divitum, quam pauperum excitare vellet, non debuit, inquit, constituere oblationem in rebus magni valori, nam eo modo pauperes excluderentur, et Deum non colerent: secundo, quia sacrificia, quae fiebant in testamento veteri, erant tanquam signa eorum, quae futura erant in novo, et potissimum Christi in cruce immolandi: cuius Columba, utpote sine felle, mansuetudinem, Turtur, quia semper gemit, gemitum in cruce significat. Ex Neotericis Franciscus Ribera Societatis Iesu, vir sane doctissimus Turtures putat posci ad holocaustum, et pullos Columbarum non autem pullos Turturum, et Columbas, quoniam in Turturibus plures fiant, et aptiores ad cibos iudicantur grandiores, quam pulli. Contra in Columbis meliores, ac suaviores sunt pulli. Quod ita, inquit, praecipiendum fuit, ut rudis, ac carnalis populus ubique doceretur, meliora Deo esse offerenda. Ex his itaque satis constare arbitror ex omnibus avibus Columbas duntaxat, et Turtures aptas fuisse sacrificiis, praeterquam tamen in leprosorum purificatione, in qua institui poterat sacrificium de qualibet avium mundarum, seorsum vero passerum specie. In quo sacrificio, si offerens erat pauper, eiusmodi fiebant ceremoniae: pro delicto assumebat ad oblationem agnum, ut rogaret pro eo sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo sacrificium, et olei sextarium, duosque Turtures, et duos pullos Columbarum, quorum unus erat pro peccato, et alter in holocaustum, offerebatque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium {tibernaculi} <tabernaculi> testimonii coram Domino: qui suscipiens agnum pro delicto, et sextarium olei, levabat simul, immolatoque agno, de sanguine eius ponebat super extremum auriculae dextrae illius, qui mundabatur, et super pollices manus eius, ac pedis dextri: olei vero partem mittebat in manum suam sinistram, in quo tingens digitum dextrae manus aspergebat septies coram Domino: tangebatque extremum dextrae auriculae illius, qui mundabatur, et pollices manus, ac pedis dextri in loco sanguinis, qui effusus est pro delicto: reliquam autem partem olei, quae erat in sinistra manu, mittebat supra caput parificati, ut placaret pro eo Dominum, et Turturem sive pullum Columbae offerebat, unum pro delicto, et alterum in holocaustum pro libamentis suis. Atque hoc erat sacrificium leprosi pauperis. Habebant etiam Hebraei legem pro immoderato seminis in viris, sanguinis in mulieribus profluvio, pro cuius purgatione duos Turtures tantummodo. aut duos pullos Columbarum, unum scilicet pro peccato, alterum in holocaustum offerebant. Ut vero nemo nesciat, quantum referat haec quae de sacrificiis istis dicuntur, mystice exponere, itaque breviter, aut paulo altius quaedam adferam, eorum mysterium perquam apte explicantia. Triplex autem erat hostia, vitulus nimirum, agnus, Turtur, aut pullus Columbinus. Vitulus optima omnium victimarum erat, quae in holocaustum offerri poterant, et Deo gratissima. Qui enim vitulum habere non poterat, agnum, aut hoedum offerebat, sicut et haec qui non habebat, offerebat Turturem, aut pullum Columbae. Vitulus ergo, ut exponunt Catholicae Ecclesiae Doctores, Christi caro est, in ara crucis pro humano genere oblata. Homo qui vitulum offert, ipse Christus est, quia, ut ait Apostolus[26] tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis: quae victima omnium praestantissima, et Deo gratissima fuit. Masculus vero est vitulus, ut ait Origenes[27], quia peccatum, quod est faemineae fragilitatis, ignorat. Solus ergo ille masculus, solus sine macula est, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius. Secundum dignitate holocaustum erat ex pecoribus, quod offerebant, qui vitulum non habebant. Hoc ergo holocaustum sanctorum martyrum est, qui Christum imitantes semetipsos obtulerunt. Hoc holocaustum agni erat, aut hoedi, masculi, et immaculati. Agnus martyr
[424] est propter innocentiam, et mansuetudinem, qua inimicis minime
resistit, sicut ait Hieremias[28]: Et ego quasi agnus mansuetus, qui
portatur ad victimam. Masculus propter fortitudinem, immaculatus propter
sanctitatem. Idem in hoedo intelligitur, quia natura filius irae erat, et ad
vitia proclivis, ut virtutes, quibus anima ornatur, et vitia, quibus caruerit,
non naturae bonitati, sed gratiae Dei tribuat. Natura enim non agnus erat, sed
hoedus. Tertium holocaustum erat eorum, qui cum sanguinem pro Christo fundere
non possunt, quia deest tyrannus, qui fundat, ultro se ipsos per assiduam carnis
macerationem, et volutatis (?) suae abnegationem, quasi vivas hostias Deo
mactant, totosque, se illi dedunt: de his D. Paulus[29] ait: Obsecro itaque vos fratres
per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam,
Deo placentem, rationale obsequium vestrum, etc. Hoc holocaustum de avibus
erat: magnum enim est homines versantes inter caeteros, qui in terra sunt, et
terrena sapiunt, et corpori indulgent, et voluptates amant, et suo more vivere
volunt, terram relinquere, et quasi volucres gravia corpora pennis charitatis
Dei, et sanctarum orationum in altum tollere, et volucres caeli appellari. Nec
de omnibus avibus holocaustum fiebat, sed de Columbis, et Turturibus. Columba
velocis, ac diuturnioris volatus est, ideoque David[30], omnes huius saeculi curas effugere cupiens, et ab illis quam longissime
recedere: Quis, inquit, dabit
mihi pennas sicut Columbae, et volabo, et requiescam? Foecunda etiam avis
est, et mansueta. Turtur castitatem amat, solitudinem appetit: atque utraque
avis assidue gemit, sicut est apud poetam[31].
Nec tamen interea raucae tua
cura Palumbes
Nec gemere aerea cessabit Turtur ab ulmo.
Sic iusti volant celeriter, nec labore defatigantur, et foecunditatem bonorum operum habent, mansueti sunt, felle carent, vicem iniuriis referre nesciunt, castitatis studiosi sunt, solicitudinem ad orationem, et ad vacandum Deo quaerunt, pro cantu gemitum aedunt, quia dum alii laetantur voluptatibus, ipsi poenitentiae gemitibus sua, atque aliorum peccata deflent; de quibus dictum esse docet D. Hieronymus[32] illud: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Pulli Columbarum, et Turtures grandiores, qui meliores, ac suaviores putantur, hoc indicant, eos, qui in hoc hominum genere praestantiores sunt, eligi a Deo in holocaustum, id est illos esse, qui vere holocaustum offerunt Domino, cui totos se tradunt, omnia relinquentes, ut nudi nudum Christum sequantur.
MYSTICORUM
ALIORUM
Sacrae Scripturae explicatio
SUNT praeter istae sacrificiorum mysteria, multa praeterea alia sacrarum literarum loca de Columbia, quae pariter sua habent mysteria: in quibus explanandis ego, qui philosophum, non mysten ago, ne falcem in messem alienam inferre videar, nil allaturus sum aliud, quam quae a sanctis patribus, ac Sanctae Romanae Ecclesiae doctoribus conscripta sunt. Primus itaque locus[33] est de Noe, qui quadragesimo universalis diluvii die, emisso Corvo, ut videret, num cessasset aqua, atque non reverso emisit Columbam, quae non inventa requie pedibus suis rediit ad ipsum in arcam; quae, cum eam rursus post septem dies emisisset, rediit ad ipsum sub vesperam olivae ramulum secum ore adferens. D. Io. Chrysostomus[34] non absque ratione, neque temere adiunctum esse ait, ad vesperam, sed ut discamus, quod tota die fuerit pasta, et invento sibi convenienti cibo ad vesperam redierit, portans secum folium, vel ramulum olivae. Animal, inquit, mite est, et nostra familiaritate gaudens, et idcirco rediit, et sicco olivae folio multum solatii iusto attulit. Sed dixerit fortasse aliquis. Et ubi invenit folium olivae? Totum hoc factum est dispensatione divina, et quod Columba invenit, et quod ore receptum ad iustum attulit. Alioquin et arbor semper virens est, et verisimile est, quod cum aquae redierint, arbor haec habuerit adhuc foliorum comam. Mysticum eorundem sensum facundus pariter S. Ambrosius[35], qui de Noe, et arca integrum conscripsit librum, eleganter ita prosequitur. Noe illud, inquit, vacuum (mysterio scilicet) quod postea Columba dimittitur. Malitiam enim simplicitas, et culpam virtus resolvit. Malitia igitur amat diluvium, consortium iustae mentis refugit, et quasi desolata, et sine aliqua statione
[425] remanet, nullam habens cum virtute communionem. Virtus autem redit, amans iustorum consortia, et largiendae familiarior utilitati, quae conferat salutaria, et cavenda ea, quae sunt nocitura, commoneat. Sicut Columba dimissa, cum videret cessasse aquam, reversa est, tanquam plena iustitiae, ut ei, a quo missa erat, nunciaret, quid adhuc cavere deberet, atque expectando fructu meliore postea potiretur. Quod autem Columba non inveniens requiem suam non regreditur ad eum, manifestum indicium dedit per huiusmodi aves, quantum intersit inter malitiam, et virtutem exprimi. Siquidem Corvus ante dimissus, cum aliquanto videretur amplius exundare diluvium, visus est locum invenisse residendi. Et certe non est huiusmodi Corvus, ut aliae aves, quae in aquis conversationem habere consueverunt. Cum ergo Corvus, ubi remaneret, invenisse videatur: Columba autem non invenerit, evidens ratio est, altiore interpretatione signari, quia malitia inquietis passionibus, et cupiditatibus, quibus corrumpitur anima, se miscere consuevit, et quasi cognatis, et domesticis delectatur, ibique commorationem suam locat: virtus autem prima statim specie visionis offensa, regredi festinavit ad mentem animamque iusti, quod illic diversorium sibi tutissimum sit locatum: eo quod alibi tanquam Columba, ita huiusmodi virtus stationem tutissimam invenire non possit. Tarde enim inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum portum solet invenire simplicitas. Itaque sicut iustitia veluti visendi gratia progressa paulisper ad mentem optimam redire festinat, nec longius discedit a iusto: ita etiam iustus, et studiosus virtutis, ubi virtutem appropinquare cognoverit, gremium suae mentis expandit. Quid enim sibi vult, quod vir studiosus virtutis Noe extendens manum suam suscepit eam, et introduxit ad se? Quod etsi secundum literam planum videtur: non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negociorum, gerendorumque praerogativam quandam videtur committere. Ea ergo virtus expendit naturas, ut si qua earum sibi videtur committere profectum, ei possit adiungere. Communis enim quaedam est bonitas sapientiae, et liberalis, et largae utilitatis: ita ut quas morigeras sui cernet, associet: ubi autem proposito suo viderit aliquorum recalcitrare naturam, velut ad hospitium familiare sibi revolat, et recurrit: quam sapiens, et industrius tanquam manu quadam mentis festinat excipere, omne cor aperiens suum, quo etiam eam absentem tenebat. Nunquam enim potest sapiens exors esse propriae virtutis. Quid praeterea sibi velit, quod tenuit septem diebus aliis Columbam, et iterum emisit eam, nisi ut advertas, quod bonum sapientis, optimumque propositum semper sibi etiam alios adiungere studet, errantes emendare, corrigere vagantes? Si quem in principio resilire conspexit, tamen commutandi eius, et corrigendi non desperet profectum. Sicut enim bonus medicus, etsi tempus medicinae non sit, tamen visitationis speculam ante praemittit, deinde non negligit iustae expectationis excubias, et paulisper passionibus cedens, operitur facultatem medendi, quae cum fuerit oblata, suum non intermittit officium, ita ergo et sapiens verbis, ac disputationibus, tanquam medicus medicamentis contrarias curare desiderat passiones: et quia in omnibus remedio divini favoris utendum est, ideo septem expectavit dies, quibus mundus omnis describitur absolutus, et operatori requies ministrata, ut ex illo authore omnium sumeretur disciplina operationis humanae. Cur modo vero Columba dicatur ad vesperam reversa cum ramo olivae in ore: et unde cognoverit Noe aquas defecisse: et cur Columba tertio post dies septem emissa non rediret, fusius etiam exponit hoc pacto: Non ociose, inquit, posuit et vesperam, et regressam, et habentem folium oleae et ramum in ore suo, ut non fugitantem virtutem arbitreris profectus futuri, si quos possit acquirere, neque rursus tanquam sine lumine eam fuisse cognoscas, et quibusdam tenebris occultatam, sed diurno candore fulgentem expectasse ad occasum diei, et sic ad eum regressam, apud quem etiam vesperi tenebras habere non posset. Folium quoque quod secum detulit, etsi breve illud folium detulisse videretur, spem eorum, quos sui poeniteret erroris, etsi non magnam, aliquam tamen significavit. Folium enim sine virgulto esse non potuit. Ergo quasi germinantis corruptionis, licet non magnum aliquod, tamen vexit insigne, et folium oleae, in qua arbore oliva generatur, ex qua oleum conficitur, quo materiale hoc lumen fovetur, et tenebrarum fugatur obscuritas. Quid autem magis, quam lumen familiare virtuti est? Folium ergo, et ramulus insigne est corruptionis. Corrupio autem quasi radicem sui poenitentiam habet, quae poenitentia non potest in turbidis sed in iis, qui spiritalem iam sermonem acceperint, germinare. In ore quoque non frustra ramulus oleae videtur esse delatus, eo quod virtus, et sapientia in sermone sui habeat claritatem,
[426] et ipsa specie lumen eius effulgeat, maxime cum pacifica loquitur: quoniam hunc quoque pacem petentes praeferre solebant. Tulit ramulum eo quod simplicitas puritate, et sinceritate semina quaedam auribus nostris infundit, et bonae doctrinam virtutis, aut gerendae poenitentiae, et sequendae conversationis cupiditatem iniicit peccatori. Unde et praeterea cognoverit Sanctus Noe, quia defecerit aqua a terra, sicut scriptum est, considerandum videtur. Primo omnium secundum literam, quia potuit intelligere, utrum siccum, aut humidum folium esset allatum. Deinde quia non est huiusmodi Columba, ut possit fructus latentes sub aqua eruere. Sed utrum illud folium ante diluvium fuerit exortum, an tempore diluvii contuendum est tibi. Si ante diluvium vir iustus ganisus est fructum de veteri semine aliquem reservatum, et inde collegit misericordiae insigne divinae, quod iam diluvium removisset, quae fructum demonstraret, cui non potuissent nocere diluvia. Si diluvii tempore natum est folium, advertit utique iustus nova semina misericordiae fructificasse caelestis, ut radices arborum viverent, et quasi resumpta anima foetus germinarent vetustos, atque in {asluetos} <assuetos> partus redirent, quorum indicium praemissa folia demonstrarent. Sed hoc alta potius interpretatione collegit, quia Dominus Deus noster, quamvis acerbis iniquitatis nostrae offensus sit erroribus, tamen antiquae nobis prosapiae, patriaeque virtutis semen aliquod vel exiguum reservaret, ne penitus operis, et creaturae suae omne circa humanum genus amputaretur insigne. Tertio dimittitur Columba post septem dies, atque eadem non regreditur. Unde consideremus ne id quod supra diximus, inveniatur esse contrarium. Si verbo quidem Columba, opere autem virtus non revertitur ad iustum, ergo destitutus est iustus, et defraudatus munere suo? Nequaquam. Nunquam enim vir huiusmodi a virtute disiungitur, nec cum ex ore emittit iustitiam, disputationemque alterius virtutis inducit, virtute se exuit, et imitanda aliis aequitate despoliat, sed vice solis alios illuminat, cum radios suae lucis emittit. Ignis nempe calefacit lux dici, cum totum mundum illuminat claritate? Habet inostensum cursum suum illibatamque naturam, sic et ista et Columbae specie virtus, cum adhuc ferveret diluvium, secundum avem tamen in terris, secundum virtutem in hominum passionibus: revertitur ad iustum, quia in iniquorum pectoribus virtus, ut posset haerere, non potuerat invenire. Et ideo in illo secundo diversorio sui regrediens haeret, atque requiescit. At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi, comperteque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, iam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tanquam sapientiae poculum hauritura plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt: sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Iudaeorum, et cum aqua caelestis doctrinae exundet, potusque exuberet, non putant esse potandum. Evangelium legitur, virtus exit de sermone caelesti, tractat sacerdos in ecclesia. Sed ne forte intra arcam solus positus non possit audiri, interdum net egressus ecclesiam, ubi Iudaeus occurrerit, monet, exemplum adfert caelestium scripturarum. Claudunt aures, ne vel invitos fons abluat, et verbi dominici humor aspergat. Si qui vero crediderint, currunt ad fontem, doctrinam expetunt, insinuari sibi evangelium concupiscunt, nec satiantur assiduitate potandi. Ita fonte sapientiae certatim repleri desiderant, quem ante fugere gestiebant. Quem fontem? Audi dicentem[36]: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Rursus alibi[37] trinam Columbae emissionem, et binam reversionem hoc modo exponit: Tres, inquit, emissiones tria tempora significant. Primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. In hoc vero loco Noe Deum, arca autem caelestem Dei habitationem designat. Noe primo Columbam ex arca emisit, quia Deus omnipotens sanctis viris, qui ante legem fuerunt, gratiam Spiritus sancti dedit, et qui legem non habebant divina praecepta, quae postea data sunt, per donum Spiritus sancti impleverunt. Sed Columba non invenit, ubi pes eius requiesceret, quia non solum caeterae gentes, sed et ipsi Iudaei in Aegypto positi in tantum culturam Dei reliquerunt, ut eo tempore, quo Moses natus est, pene nullus inveniretur, in quo Spiritus sanctus habitare dignaretur. Et quodammodo gratia Spiritus sancti ad eum rediit, a quo missa est, cum homines iniquos deseruit. Secundo emisit Noe Columbam ex arca, quia Deus gratia Spiritus sancti hominibus legem puro corde servantibus dedit. Vespere autem, qua Columba ad Noe rediit, tempus, quo Christus natus est, designat. De hoc tempore Dominus dicit in Evangelio[38]: Lex, et Prophetae usque ad Ioannem: quia postquam evangelium coepit praedicari, circumcisio, et multae observationes legales nihil profuerunt. Quandiu legis observatio Deo placuit, tandiu homines legem servantes Spiritus
[427] sancti gratia comitavit. Et sicut Columba ad vesperam ad Noe rediit,
ita et Spiritus sancti gratia Iudaeos infideles deserens, quodammodo ad eum, a
quo fuerat missa, reversa est. Per ramum vero olivae legem
possumus intelligere, vel accipere: per folia autem virentia, eos qui per legem
salvi facti sunt. Columba igitur ramum olivae cum virentibus foliis in ore suo
detulit, cum Spiritus sancti gratia eos, quos per legem salvaverat, quodammodo
obtulit. Tertio Noe Columbam ex arca emisit, quando fidem evangelii servantibus
gratiam Spiritus sancti dedit. Quae non est reversa ultro ad eum, quia fides
evangelii tamdiu cum electis manebit, usque dum veniente Domino ad iudicium,
electi, qui in hoc mundo invenientur, rapientur coram Domino in aera, et sic
semper cum Domino erunt. Ad eundem fere sensum D. Crysostomus[39]:
Dimissa est autem in figuram Dei a Noe et Columba, ut videret, si cessasset
diluvium, quae cum nondum inveniret requiem pedibus, post tempus iterum dimissa
est, et rediit siccum ramum olivae in ore ferens, et post dies septem dimissa,
inventaque sibi requie, confidens, cessasset diluvium, nidificavit. Columba
figura est adventus Spiritus sancti, quae ante legem invisens creaturam, non
invenit, quomodo super ea requiesceret, sicut neque Iesus, ubi inclinaret caput
suum, ita impietas omnia occuparat. Deinde post tempus quoddam iterum Columba
dimissa est, rediit ferens ramulum olivae in ore: forte signans in lege, ac in
ore prophetarum parvum quendam fructum misericordiae Spiritum sanctum ferre. At
post septem dies omnis cultus sabbatorum legis emisit Deus Noe Columbam spiritus
filii sui, et inventa requie apud fideles; et in eis habitavit, et delicate
deambulavit, nidificavit, et mansionem apud nos fecit. Columba enim animal est, quod prae omnibus volatilibus caeli homines amat,
et contubernale est, et mansuetum, innocensque et foecundum, et domesticum, quod
quiescit, versatur, et habitat in domibus nostris. Sicut et Spiritus sanctus
dicit de nobis: quia habitabo, et
conversabor cum eis. Atque
idcirco in specie Columbae in Iordanem de Caelo descendit. Specta autem hoc admirabile animal: ferae enim, et nigrae cohabitare, et
conversari non amant, sed immaculatae, et fulgidae, ut et hoc manifeste, et
signanter describant in seipsis, in nobis habitationem immaculati, purissimique
Spiritus sancti. S. vero Cyrillus[40] ad eundem modum commentans, Mittuntur, inquit, quippe a Christo viri
sanctissimi, qui mundum eosque qui eum incolunt, ferme explorarent, qui redeunt,
quasi pacem loquentes. Hoc enim
ramus ille oleae, quem Columba in ore suo portabat, ut puto, significat. Argumentum enim pacis hanc plantam esse accepimus. Igitur qui in fide
purgati sunt, Deum magnopere diligunt, et veluti quadam evangelicae
institutionis mansuetudine eruditi, Deo mirifice placent. Quod autem ex ipsis
quoque defecturi essent, hinc latissime patet. Nam tertia
Columba, et ultima emittitur, quae ad Noe revertatur, haudquaquam curavit. Sed
cum aquae cessassent, sedit, inquit, arca
super montes Ararat, quod descensus testimonium interpretari possumus. Nam
qui in Christum crediderint, sublimes quidem ob evangelicae disciplinae
celsitudinem sunt, et tanquam in altissimis montibus sedentes, unigenitum Dei
filium, qui e caelo descenderit, ubique orbis terrarum alta efferunt
praedicatione. Beda[41]
quoque Columbam, quae olivae ramum attulit, Christum significare dixit, qui
pacem mundo attulit, ut ipsa est pax nostra. Pacis nunciam etiam esse ex
Prudentio[42] habemus canente:
Nuncia diluvii decrescentis ad arcem
Ore Columba refert ramum viridantis olivae.
Corvus enim ingluvie per foeda cadavera raptus
Haeserat, illa datae revehit nova gaudia pacis.
Quaerens quidam, cur emissa secundo Columba reversa est cum ramo olivae: Nonne cognoscens pater ille sapientissimus, inquit, saevientem adhuc iustitiae divinae severitatem per reversionem Corvi, emisit Columba pacis, et clementiae nunciam, ut exploraret, an esset adhuc terris restituta pax? Sed quia pax nondum erat reddita, sed currebat tempus medium inter bellum, et pacem, hinc dicitur, quod non inveniebat locum, ubi requiesceret planta pedis eius, et ideo reversa est in arcam. Propterea Noe arcanorum peritissimus, expectatis adhuc septem diebus, numero quidem remissionis, et placationis, iterum emisit ipsam Columbam. Quae cognoscens remissum, et placatum esse furorem divinum in signum redditae pacis, tulit ramum olivae virentibus foliis. Quo facto, expectavit nihilominus pater ille prudentissimus adhuc septem alios dies, ut alio subsequente septenarii curriculo plenius subsequeretur. et firmaretur pax. D. vero Cyprianus emissam a Noe Columbam lapsorum imaginem prae se ferre commentatur. Et Pierius Valerianus[43] Columbam hanc, nempe quae ad Noe oleae virentis ramum attulit, fuscam poni a prophetis ait, esseque indicium perhiberi mentis, quae a perperam factis iam abstineat, seque quieti det, hoc est tranquillitati,
[428] quae non nisi in depurgato a vitiis animo locum habet. Sub vesperam autem hanc reverti, deficiente quippe luce, quod tantundem sit, ac si momentaneae, ac brevi temporis curriculo duraturae felicitatis diceremus. Sub vesperam, inquit, advolat, ne occupetur a nocte, quippe ne intercipiatur a morte, priusquam infectum eluerit scelus, atque ita perpetui carceris supplicio afficiatur. Iudocus Clichtoveus[44] per hanc eandem Columbam beatissimam virginem Mariam interpretatur elegantissime hoc modo scribens: Secundum gaudium habuit virgo sanctissima hodierno die in oblatione, qua genuflexo filium offerebat Deo patri pro totius mundi pace, et pacatione. Quod significatum est in Genesi per Columbam reversam in arcam ad Noe ad vesperam, quae portavit ramum olivae virentibus foliis: intellexitque Noe, quod Deus pacem dedisset in terra, et quod cessassent aquae. Ista Columba est beata Virgo, felle amaritudinis carens, quae hodie ramum olivae, scilicet Christum pacificum, et pacem populi virentem gratia, et virtute obtulit Deo patri. Insuper intellexit beata Virgo, quod haec oblatio in templo esset quaedam repraesentatio oblationis futurae, qua seipsum esset oblaturus in cruce pro mundi redemptione, ubi etiam ipsa mater praesens esset futura, et in huius mysterii contemplatione gaudebat. Secundus sacrae paginae locus est apud divinum Psalten[45]: Si dormiatis inter medios cleros, pennae Columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri. Ubi Gilb. Genebrardus[46] notandam monet Hebraicam ecclipsin: quasi propheta dicat, si versemini in praesentissimis, et certissimis periculis, ut quando de captivorum vita, libertate, fortunis, victores sortem mittunt, tum in illa rerum disparatione eritis tutissimi, serenissimi, laetissimi, vultu et colore tam pulchro, sereno, ac vegeto, quam Columba, cuius pennae sunt veluti deargentatae instar argenti pellucentis, et dorsum, vel cauda dorsi splendet, ac rutilat fulvi, sine pallentis auri, Tam praesens nobis erit numen, ut illic sitis in tuto, et animi securitate, neque quicquam perdatis de vultus specie, et habitu. Columbae similitudinem apposuit, quod in hac ave pennarum elegantia, et morum forma excellant, quin et capta nitet, eodem est colore, specie, statu. Non omittam tamen alios ita vertere, si tam sordidi, et atri sitis, quam ii, qui iacent inter nigras ollas, eritis posthac tam candidi, quam alae Columbae argenteae, et instar auri fulgentes: deposito scilicet moerore posthac laeti eritis, et fortunati. Iacobus Vitriacensis[47] S. R. E. Cardinalis ex his hunc mysticum sensum elicit, argentatae Columbae sanctos assimilans: Hi sunt, inquit, velut pennae Columbae deargentatae inter medios cleros dormientes, quia duplicem gratiam, scilicet actionis, et contemplationis a Deo sunt sortiti. Ipsi enim pennati per volatum contemplationis, Columbini per studium simplicitatis, deargentati per puritatem locutionis inter medios cleros dormiunt, dum a mundana cupiditate oculos claudunt. Columba igitur deargentata, id est, anima sancta et pura, duas habet alas, activam scilicet, et contemplativam. Ala autem activa septem, quae docentur in evangelio, scilicet paupertas spiritualis, luctus, at alia, quae sequuntur. Unde etiam Iacobus septem annis servivit pro Lia, et totidem pro Rachele. Hae pennae debent esse deargentatae, ut ad imitationem Christi informentur, cuius humanitas argento comparatur. Vel argentatae dicuntur, dum operibus activae, et contemplativae utimur secundum scripturas divinas. Columba item in sacris literis pro sponsa, vel coniuge charissima accipitur: quod in Columbaceo genere praecipue coniugii lex firmissima, et minus inter coniuges amor spectetur. Sic autem regum sapientissimus[48]:Columba mea, formosa mea: et paulo post: Columba mea una, perfecta mea. Et rursus[49]: Aperi mihi soror mea, amica mea, Columba mea, integra mea. Et alibi[50]: Ecce tu pulchra es amica mea, oculi tui Columbarum. Et infra rursus[51] enarrans sponsa pulchritudinem sponsi sui eius oculos comparat oculis Columbarum. Sed vim, et sententiam talem habet ista similitudo: nimirum significantur oculi simplices, sine fuco, et dolo: Nam Christus Dominus excellentiam simplicitatis praecipue tribuit Columbis, cum dixit[52]: Estote simplices sicut Columbae. An potius oculi Columbini significant oculos minime vagos, et lascivos, sed pudicos, et castos? Nam et Adamantius Origenes [53] haec exponens verba: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo, oculos non habet Columbae. Si quis autem oculos Columbae non habet, domum fratris sui ingreditur infelix, non servans illud, quod in proverbiis[54] est praeceptum: Domum fratris tui ne intres infelix. Qui autem habet oculos Columbae videt recta, et misericordiam promeretur: videns quippe recta misericordiam consequetur. Porro quis videt recta, nisi qui casto conspectu, et puris intuetur oculis? Noli igitur mihi de his tantum carnis oculis intelligere, quae dicta sunt, licet et de his intellexisse, sed ingrediens ad interiora et ante oculos mente perquirens, qui et a Dei[55] mandato illuminantur, (mandatum quippe Dei
[429] illuminans oculos) illud enitere, labora, contende, ut sancte intelligas universa, quae dicta sunt, et simili spiritui, qui in specie descendit Columbae, audias, quia oculi tui Columbae sunt. Si intelligis Evangelium, ut se vult intelligi Evangelium, et praedicari, vides Iesum omnem languorem, et infirmitatem, non solum eo tempore, quo carnaliter facta sunt, fuisse medicatum, sed hodieque medicantem, et non tantum tunc ad homines descendisse, sed hodieque descendere. Ecce enim, inquit[56], ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Oculi tui Columbae sunt. Sunt qui per illa verba[57], Una est Columba mea, perfecta mea, B. Virginem Mariam intelligant, ut perquam etiam eleganter ostendit Rupertus[58] Abbas monasterii Tuitiensis ord. Benedicti, vir et vitae sanctimonia, et sacrarum literarum peritia praeclarus, exponens haec verba: Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui Columbarum: Ecce, inquit, tu pulchra es, et iterum dico, ecce tu pulchra es, pulchra decore Virgineo, pulchra unigenito filio. Taliter geminata nullius unquam fuit, nullius unquam erit pulchritudo. Adhuc addo istud pulcherrimum: Oculi tui Columbarum. Quinam sunt oculi Columbarum, nisi dona septem gratiarum, id est septem spirituum super Christum requiescentium? Septem namque oculi, qui iuxta Zachariam prophetam in uno lapide sunt, septem sunt spiritus Dei, qui iuxta Esaiam prophetam super florem Iesse requiescunt: Isti oculi mei (Christi verba sunt, quem loquentem facit) sunt oculi tui, oculi Columbarum, oculi omnium gratiarum. Omnium quippe gratiarum, vel spirituum tu effecta es particeps, ex quo me castis visceribus suscepisti, super quem requiescit, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et rursus[59] in haec verba (oculi tui Columbarum absque eo, quod intrinsecus latet) commentans: Oculi Columbarum, inquit, et oculi Corvorum hoc differunt: quo dulcedo simpliciter diligentium. et multiplex amaritudo invidentium. Simplicitas Columbarum septem habet insignia virtutum naturalium: haec namque avicula primum sine felle est, deinde nihil vivum comedit, pullos alienos nutrit, grana semper candidiora colligit, in petris nidificat, gemitum pro cantu habet, libenter iuxta fluenta residet, ut venientem Accipitrem ex umbra praecognitum effugiat perniciter. Tu maxime, o misericordiae mater, sine felle es: nihil enim unquam habuisti invidiae, nihil odii, quod familare est rapacibus Corvis. Nihil vivum Columba comedit, et tu longe ab illis es, de quibus scriptum est, Qui devorant plebem meam, sicut escam panis. Pullos alienos Columba nutrit, et nos qui eramus alieni secundum carnem a genere tuo, ecce vivimus tuis meritis. Grana candidiora Columba colligit, et tu conferens in corde tuo testimonia de scripturis, creditum tibi conservabas secretum Dei. Columba in petris nidificat: et tu in soltudinem fidei permanens, evasisti serpentis antiqui venena. Columba gemitum pro cantu habet, et tibi gemere dulce fuit, eo quod praecunctis mortalibus mente vulnera esset. Columba iuxta fluenta residet: tibi autem vel tuo pectori omne fluentum scripturarum quam contiguum est? Nunquam adventus spiritalis Accipitris tibi esse improvisus, aut te consequi, imo nec tibi appropinquare potuit. Igitur oculi tui Columbarum, et haec vera pulchritudo est, absque eo quod intrinsecus latet, quod solus in te Deus videt: nobis autem quia inexpertum, idcirco ineffabile, imo et incogitabile est etc. Divus vero Hieronymus[60] per speciosam istam sponsam intelligi vult Christum, vel eius Ecclesiam. Grandis, inquit, in hoc profectus eius ostenditur, ut quae prius tantum speciosa in mulieribus dicta est, nunc ut proxima speciosa dicatur, ex ipso sine dubio sponso splendorem decoris accipiens, ut semel ab ipsa sumpta pulchritudine, etiam si accidat ei paululum sponsi absentiam pati, nihil minus pulchra permaneat. Quod autem oculi eius comparantur Columbis, ob hoc profecto contingit, quia divinas scripturas non iam secundum literam, sed secundum spiritum intelligat, et aspiciat in eis spiritualia mysteria. Columba enim indicium est spiritus sancti. Spirituali ergo sensu intelligere legem, et prophetas, hoc est oculos Columbae habere. Et hic quidem Columbae oculi eius appellantur. In psalmis[61] vero huiusmodi anima pennas sibi dari Columbae desiderat, ut volare possit in intellectum spiritalium mysteriorum, et requiescere in medio sortium, atque intelligere sortium rationem, et cognoscere divini iudicii causas, non solum pennae Columbae, quibus in spiritualibus intellectibus volet, promittuntur ei, sed deargentatae pennae, id est, verbi, et rationis ornamento decoratae. Scapulae quoque eius in specie auri fieri dicuntur, ubi constantia fidei, et dogmatum stabilitas indicatur perfectorum. Ergo si caput esse Christus dicitur, nihil puto absurdum videri, si et oculi eorum, qui secundum interiorem hominem spiritualiter intelligunt, et spiritualiter diiudicant, spiritus sancti esse dicantur. Et ob hoc fortassis in lege, sicut agnus positus est, per cuius hostiam populus purificaretur in Pascha: ita et
[1]
In Hierogly.
[2]
Lib. 22. Hierog.
[3]
Genes. 15.
[4]
Quest. 65. in Genes.
[5]
In enarrat.in Psal.
103.
[6]
De tem. in domen. quia
ser. 2.
[7]
Psal. 54.
[8]
Psal. 83.
[9]
Lib. 8. in Levit.
[10]
Proverb. 4.
[11]
In Corynth. 4.
[12]
Psal. {123}
<129>.
[13]
Lib. 2. in evang. Lucae
2.
[14]
L. 1. in evang. Luc.
c. 4.
[15]
L. 4. Parth.
[16]
Serm. in die
purific.
[17]
Serm. 59 super Cant.
[18]
L. 5. Hex. cap. 19.
[19]
L. 2. de Abraham c. 8.
[20]
Homil. in Cast.
[21]
Cant. 1.
[22]
In lib. de victimis.
[23]
Lib. 1. in evang. Luc.
c. 2
[24] Cap.
8.
[25] In
comm. in capite 1. Levit.
[26]
Ephes. 1.
[27]
Hom. 1. in Levit.
[28]
Cap. 11.
[29]
Rom. 12.
[30]
Psal. 54.
[31]
Verg. eglo. 1.
[32]
Matt. 5. et Hier. in
eadem verba.
[33]
Gen. 8. c. 8.
[34]
Homil. 26. in c. 8.
Gen.
[35]
L. de Noe cap. 18.
[36]
Tom. 7.
[37]
Comm. in 6. cap. Apoc.
[38]
Matt. 11.
[39]
Homil. de Spir. santi.
[40]
L. 3. in Ge.
[41]
In Gen. 8.
[42]
In Dittaech.
[43]
L. 22. Hie.
[44]
In fest. 3. purif. Mariae.
[45]
Psal. 77.
[46]
In comm.
[47]
D. 7. post. oct. Pent.
[48]
Cant. 2.
[49]
Cap. 5.
[50]
Cap. 1.
[51]
Cap. 5.
[52]
Matt. 10.
[53]
Homil. 3.
[54]
Prover. 27.
[55]
Psal. 18-
[56]
Matth. 28.
[57]
Cant. 6.
[58]
Comm. in Cant, C.
1.
[59]
Comm. l. 3. in c.
3. cant.
[60]
Homil. 3.
in cant.
[61]
Psalm. 54. et Psalm.
67.