Ulyssis Aldrovandi
Ornithologiae tomus alter - 1600 - Liber decimusquintus
Qui est de avibus quae simul se pulverant et lavant

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

1 - de Columbis in genere - H

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

[430] Columbae positae sunt, quibus purificatur homo, ingressus hunc mundum. Sed et de eo nunc dicere, et hostiarum qualitates discutere, longior videtur excessus, et proposito operi minime conveniens. Potest adhuc profundiore fortassis sacramento, quod dixit: Ecce es speciosa proxima mea, intelligi de praesenti saeculo dictum: quia speciosa quidem sit et hic ecclesia, cum proxima est Christo, et cum imitatur Christum. Quod vero iteravit, et dixit. Ecce es speciosa. potest ad futurum saeculum pertinere: ubi iam non solum imitatione, sed ipsa sui perfectione formosa est, et speciosa, et ibi dicat esse oculos eius Columbas, ut duorum oculorum Columbae duae intelligantur esse filius Dei, et Spiritus sanctus. Et ne mireris, si Columba simul dicatur, cum uterque similiter advocatus dicatur, sicut Ioannes Evangelista[1] declarat, spiritum quidem sanctum dicens paracletum, quod est advocatus. Et de Iesu Christo nihilominus in Epistola sua dicit, quia ipse sit advocatus apud patrem pro peccatis nostris. Sed apud Zachariam Prophetam duae olivae ad dextram, et ad sinistram candelabri positae, unigenitum nihilominus, et Spiritum sanctum designare dicuntur. Insuper Divus Gregorius[2] eadem sapientissimi regis verba enarrans, per eandem sponsam ecclesiam intelligit hoc pacto scribens: Pulchram narrat, et pulchram replicat, quia alia est pulchritudo morum, in qua nunc cernitur, et alia pulchritudo praemiorum, in qua tunc per conditoris sui speciem, videlicet omnes dilecti, qui ad cuncta simpliciter incedunt, eius oculi columbarum vocantur, qui magna luce irradiant, quia et signorum miraculis coruscant. Sed quantum est omne hoc miraculum, quod videri potest, illud de internis miraculum est mirabilius, quod videri non potest. De quo illuc aperte subditur: Absque eo quod intrinsecus latet. Magna quippe est gloria aperti operis, sed longe incomparabilis occultae remunerationis. Item D. Augustinus, per Columbam quoque, inquit, unitas ecclesiae significatur, de qua dictum est[3], Una est Columba mea, una est matri suae. Unde debuit humilitas nisi per avem simplicem, et gementem, non per avem superbam et exultantem, sicut Corvus significari? Abbas quoque Ioachim, teste Thelosphoro[4] ad haec D. Cyrilli verba, Columba suo volatu volatum Aquilae, vel Accipitris non formidat: Haec est, inquit, Romana Ecclesia, quae si cursu celeri in suis adversantibus et pressuris inique illatis fideliter, et devote ad Christum Dominum recurreret, raptoris insultum minime formidaret. Thomas [5] vero Bozius Eugubinus congregationis oratorii praesbyter ob hanc causam ecclesiae in canticis nomen Columbae ascribi ait, quod hic sit mos Columbis, ut ante coniunctionem mutuo sese osculentur. Ore namque nos Eucharistiam percipimus, ex illa perceptione connectimur in unum cum Christo, et inter nos corpus. Et antiquitus communicaturi per osculum sanctum labia labiis iungebant, ut alterius in alterum spiritus ipse corporeus intime infunderetur. Hinc olim multis in locis Eucharistia servabatur super altari intra auream, vel argenteam Columbam, ut est in gestis S. Basilii, quae nomine Amphilochii scripta circumferuntur, et in libello supplici, quem quintae synodo adversus haeresiarcham Severum clerus et monachi Antiocheni obtulerunt. Tertius locus scripturae[6] est: Et quasi Columbae meditantes gememus: quae verba explicans D. Hieronymus[7], subaudiendum monet, absque sensu, et intelligentia scripturarum, tanquam verba meditantes, quae decantant memoriter. Sed quomodo , inquit, Columbae, de quibus scriptum est[8]: Ephraim quasi Columba non habens sensum. Et quomodo in Evangelio[9] contra serpentium malitiam, simplicitas ponitur Columbarum: sic in praesenti loco simplicitas absque prudentia, quae vicina stultitiae est, in sola verborum meditatione monstratur. Quartus locus est apud Hierem. Proph.[10] quem Nabuchod. Columbam vocare, quod haec avis Babylonis insigne olim erat ante dixi. Ad quem locum commentans idem D. Hieronymus[11], Non mirabitur, inquit, Columbam Domini intelligi Nabuchodonosor, qui supra eum vocari servum Domini legerit: pro quo septuaginta transtulerunt gladium magnum. Licet Columbam et in persona Hierusalem possimus accipere: quod irascatur et tristis sit se leonis sui perdisse custodiam, et terram suam venisse in desolationem. Quintus locus est Ezechielis[12]: Eruntque in montibus quasi Columbae convallium omnes trepidi, etc. Theodotio transtulit: sicut Columbae meditantes omnino tacuerunt. In quorum verborum explicatione noli quoque ab eodem D. Hieronymo recedere, qui sub metaphora, inquit, Columbarum meditantium significat unumquenque de populo suum fiere peccatum, et intelligere, atque sentire, cur ista patiatur. Tropologice vero sic accipiendum, Columbae quandiu in vallibus sunt, trepidant, et singula reformidant, quarum imitari[13] praecipitur innocentiam. Et de quibus in Psalmo[14] dictum est: Si dormiatis inter medios cleros, etc. In cuius specie descendit[15] Spiritus sanctus, et mansit super Dominum Salvatorem. Pulchreque iuxta Theodotionem vocabimus Columbam meditantem eum, qui in lege Domini die, ac noctem meditatur, et de quo scriptum est[16]: Os iusti meditabitur sapientiam. Sextus locus est Osea[17]:

[431] Factus est Ephraim quasi Columba seducta, non habens cor. Rupertus Abbas[18] ad hunc locum commentans, in eo, inquit, quod non absolute ait: Factus est quasi Columba, sed addidit seducta, bonam Columbae significationem praesenti loco penitus exterminat. Amplius autem cum apponit adhuc, non habens cor, seductionem eiusdem, et vacuitatem omnis boni miro exprimit modo. Siquidem adversus id, quod de Columba pro bona similitudine dici, vel scribi solet, non habens fel, hic dicitur, non habens cor. Quanta putas distantia est inter non habentem cor? Quanta, inquam, differentia Columba habens fel, et non habens cor a Columba non habente fel, et habente cor seiuncta est? Magna profecto, et omnino contraria. Sic plane et tanta dissimilitudine seiunctus est carnalis Israel a spirituali, qualis tunc erat ille Ephraim, qui seductus est, ut recedere a domo David, et nunc est iste Iudas, qui negavit Christum filium Dei. Columba esse debuit manendo in simplicitate, atque unitate paternae fidei, sed et tunc, et nunc seducente diabolo recessit in felle amaritudinis, in inopia cordis. Haec ille. Et D. Hieronymus[19] eadem prophetae verba declarans, significare illa innuit, Ephraim non dolere, quod ipsius populus non seduceretur in partes, et perderetur: quoniam aves omnes dolent, si ab eis eripiantur pulli, et pro viribus eos tuentur, sola Columba non dolet ablatos pullos, neque requirit. Sed verba eius ascribamus. Praecepit, inquit, Dominus in Evangelio[20], ut simus simplices sicut Columbae, et astuti quasi serpentes, ut imitantes simplicitatem Columbarum, et serpentia astutiam, nec aliis nocere possimus, nec ab aliis patiamur insidias, sed simplicitate, et prudentia exhibeamus hominem temperatum, quia prudentia absque bonitate malitia est, et simplicitas absque ratione stultitia nominatur. Et pulchre Columba seducta, sive insipiens appellatur, quia est Columba, et sapiens, quae dicit in Psalmis[21]. Quis dabit mihi pennas sicut Columba etc. Cuius pennae deargentatae sunt etc. Ephraim autem Columba insipiens, et non habens cor in tantum brutae mentis ostenditur, ut Aegyptum invocans ad Assyrios perrexerit. Quaeritur cur Ephraim non aliis avibus, sed Columbae comparatus sit. Aves caeterae pullos suos, etiam cum periculo vitae suae protegere festinant, et cum ad nidum suum, Accipitrem, colubrem, Corvum, sive Cornicem accedere viderint, huc, illucque volitant, et immittunt se morsu, et unguibus lacerant, et dolorem parentis querula voce testantur: sola Columba ablatos pullos non dolet, et ideo recte comparatur Ephraim, quod vastatum per partes populum non sentiat, sed negligens sit salutis. Magistros contrariorum dogmatum, qui Christum reliquere sapientiam, et de ecclesia sunt egressi, recte insipientem, et excordem Columba possumus dicere, qui terrena desiderantes, Assyriis traditi sunt. Septimus locum habetur apud eumdem prophetam[22]: Et avolabant quasi aves ex Aegypto, quasi Columba de terra Assiriorum. Haec Columba, teste eodem D. Hieronymo, hominem signat, qui fugit haereticos. Aegyptus, inquit Rupertus[23] Abbas, sive terra Assyriorum, mundus iste est omnibus errantibus, et principem huius mundi sectantibus, qui intelligitur per Assur. Pulchre namque quasi avis avolare dicuntur, qui terrenas cupiditates relinquendo caelestem gratiam sequuntur, et sic evadunt, ut vestigia culpae nulla in eis inveniat in secutor diabolus, sicut avolatus avium nulla vestigia supersunt, dum liberis per aera pennis feruntur. Nec vero contentus dixisse nomine generali, et volabunt quasi avis, sed continuo specialiter exprimit eius avis similitudinem, cui competenter assimilatur gratia caelestis, dicendo: Et quasi Columba de terra Assyriorum. Columba namque maxime pro eo, qui in hac specie Spiritus sancti gratiam significat, cuius itaque sacramentis vivificati, avolavimus ex Aegypto, et de terra Assyriorum, id est, de ignorantiae tenebris, et de terrenarum affectibus cupiditatum, etc. Octavus locus legitur apud Naum[24] prophetam: Et ancillae eius mirabuntur, gementes ut Columbae, murmurantes in cordibus suis. Rupertus[25] hunc locum sic explicat: Quod protinus, inquit, subiungit, gementes ut Columbae, murmurantes in cordibus suis tam de milite, quam de ancilla, id est, tam de nobilibus, quam ignobilibus debet intelligi. Quid autem gementes, unde murmurantes? Non utique quod captivi abducti sunt, vel quod minentur ante currum triumphatoris huiusmodi, sed inde gementes, quod ab isto domino sibi incogniti, liberi, et Ninive, hoc est, mundi huius, servi fuerunt, et super hoc murmurantes in cordibus suis, id est, scriptores reprehendentes in conscientiis suis. Murmurare namque interdum in bono accipitur. Itaque et hic cum dicitur: gementes sunt Columbae, murmurantes in cordibus suis, sic recte intelligitur, ac si diceret, conquerentes, ac dolentes de peccatis praeteritis, et semetipsos repraehendentes in conscientiis suis. Nam licet gratia victoris, et triumphatoris ducentis eos, non ignorent se esse salvatos, non tamen obliviscuntur, quales fuerint, et super hoc dolere, et conqueri non desinunt

[432] in cordibus suis. Pro huiusmodi recte dicuntur gementes, non utcunque, sed gementes, ut Columbae. Columba namque gemitum pro cantu habet, et istis ita gemere valde dulce est, ita ut quando canunt quippiam in laudem captivatoris sui etc. Nonus locus est Sophoniae[26]: Vae provocatrix, et redempta civitas Columba: non audivi vocem, et non suscepit disciplinam. Ubi D. Hieronymus commentans: Multi putant, inquit, propter consequentiam dici adversus Niniven, de qua supra[27]. Et ponet Assyrium, et ponet Ninivem in solitudinem. Sed nunquam scriptura Niniven Columbam vocaret, licet in Hieremia[28] a facie gladii Columbae de Nabuchodonosor dictum putent. Sed sciendum, quod alii e contrario asserant, pro Columba ibi posse intelligi [GR], id est, Graeciam, ut sit sensus, a facie gladii Iona, id est, a facie gladii Graeciae. Iona enim tam Columbam, quam Graeciam significat. Unde et usque hodie Graeci Iones, mare appellatur Ionium, et apud Hebraeos permanet eorum vetus vocabulum. Omnis itaque contra Hierusalem sermo est: Vae civitas quondam Columba, semper peccans, et captivitatibus tradita, et sursum redempta a Domino. Vae civitas provocatrix, quod significantius Hebraice dicitur [HE], id est, [GR], quod possumus dicere Deum amarum faciens, id est, tuo vitio dulcem Dominum, atque clementem vertens in amaritudinem, ut qui misereri vult, punire cogatur, etc. Et Rupertus[29], Super quam, inquit, coepit intentio iudicii dicendo, et extendam manum meam super Iudam, et super omnes habitatores Hierusalem, super eandem civitatem, et consummatur dicendo: Vae provocatrix, et redempta civitas. Quae enim alia civitas a Deo provocatrix, quam passim, et fere ubique sancta scriptura Dominum provocasse arguit? Ipsa provocatrix, ipsa redempta, et tanto damnabilior provocatrix, quanto pluribus redempta beneficiis. Provocationes eius magna cum admiratione hic denarrantur, cum in primis Columba ipsa nominatur, et deinde leonum saevitiam, luporum ferocitatem vel habuisse, vel habere declamatur. Columba, inquit, non audivit vocem, et non suscepit disciplinam, hoc dicere est, mansueta quondam civitas, vel gens rebellis facta est, incorrigibilis perseverat. Quid enim mansuetius Abraham, Isaac, Iacob, caeteris patribus, Moyse, et David, caeterisque sanctis, et prophetis, vel iustis hominibus. Si illos, et universam illius gentis, vel civitatis electionem consideres, recte nimirum civitas Columba dicta est. E contra, si illos attendas, qui prophetas, et iustos homines occiderunt, qui Dominum dereliquerunt, et Baal, caeteraque portenta coluerunt, et alia sacrilegia commiserunt, veraciter dicas, quia non audivit vocem, et non suscepit disciplinam, in Domino non est confisa, etc. Decimus locus de Columba in sacris literis est de Spiritu sancto, quem omnium Evangelistarum testimonio huius avis speciem in Salvatoris nostri baptismo apparuisse scripsimus, et Prudentius[30] innuit:
            Apertis poli perillustribus iugis
            Discipulus videt a patre venientem,
            Manentemque spiritum in perpuro verbo,
            Profectum ut Columbam indicibili modo
            Populisque ostendit occurrentem Domino.

Quaerens quidam recentior, cur Columba tanti habita sit, ut aliquando Spiritum sanctum designaverit? An quia, inquit, pacem, et remissionem, effectum quippe Spiritus sancti nunciavit? An quia est animal simplicissimum, carens omni fraude, et dolo? Iuxta illud Salvatoris[31]: Estote simplices ut Columbae. Hinc et in Canticis[32] dicitur: Oculi tui Columbarum. An quia recte volat, sicut Spiritus sanctus, qui ad nos demissus praebet, ut eodem tramite convolemus ad superos? Hinc propheta[33] canit. Quis mihi dabit pennas ut Columbae, et volabo? An quia haec sola inter aves habet pennatos pedes, in hoc significans Spiritum sanctum, qui tanquam interpres patris, et filii volat ad nos affectu, et amore, per pedes denotato? Sicut de Mercurio dicitur, quem interpretem dicunt esse Deorum. Est enim Spiritus sanctus velut interpres docens, et illuminans, et prophetas, et amicos Dei constituens, ut sapiens ait. Adamantius Origenes[34] causam reddens, cur Spiritus sanctus Columbae, non autem Turturis specie apparuit, Columba, inquit, Spiritus sanctus est. Spiritus autem sanctus, quando de magnis, et occultioribus sacramentis, et quae multi capere non possunt, loquitur, in Turturis appellatione signatur, id est, in eius avis, quae semper in montium iugis, et in arborum verticibus commoratur. In vallibus autem, et his, quae ad homines usque perveniunt, Columba assumitur. Denique Salvator, quia hominem dignatus est assumere, et venit ad terras, multique tunc circa Iordanem peccatores erant, idcirco Spiritus sanctus non in Turturem vertitur. Inter nos propter hominum multitudinem, avis mansuetior conversatur: Turtur autem non videatur. Et Suidas [GR] exponit alae Columbae, dona Spiritus sancti. Eius autem alae, inquit, argento sunt inductae, tergum vero auro est ornatum. Nam

[433] simpliciora, et candidiora simplicioribus, altiora perfectionibus conveniunt. Item D. Cyprianus ideo in Columba venisse Spiritum sanctus scribit, quoniam simplex sit animal, et laetum, non felle amarum, non morsibus saevum, non unguium laceratione violentum, cuius ingenium est hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse, cum generant simul filios educare, communi conversatione vitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, circa omnia demum humanitatis omnem implere legem. Divus vero Chrysostomus[35] Columbam tunc ideo apparuisse tradit, ut extenti quodammodo digiti vice, Dei filium Ioanni monstraret, atque ut etiam disceres, quoniam super te quoque, cum sacro fonte dilueris, Sanctus spiritus veniat: iam vero non visibili specie, qua utique non egemus, cum nobis pro cunctis sola fides sufficiat. Nam signa, inquit, non credentibus, sed incredulis dantur. Quaerit deinde cur in specie venit Columbae? Mansuetum, respondet, hoc animal, et mundum est. Quia igitur ipse spiritus mansuetudinis est spiritus propterea in eius specie apparuit. Simul etiam veteris videtur nos admonere historiae. Nam cum universum aliquando orbem naufragium commune mersisset, et omne prorsus hominum genus periclitaretur, istud interim certe animal apparuit, finemque illius tempestatis ostendit, atque ore ramum portans olivae, pacem mundo redditam nunciavit. Quae omnia erant futurorum signa. Tunc enim multo erat hominum vita deterior, multoque maiori digna supplicio. Ne igitur ipse desperes, illius te historiae confirmat admonitu. Nam tum quoque desperatis iam omnino rebus, liberatio facta est, atque correctio: sed tunc utique per poenam, modo vero per gratiam, atque ineffabilem indulgentiam redemptoris. Propterea et Columba cernitur, nequaquam olivae ramum ferens, sed omnium malorum liberatorem nobis evidenter ostendens, spemque suggerens prosperorum. Non enim ex arca unum educit hominem; sed postquam apparuit, universum prorsus orbem attollit in caelum, quae certe pro oleae ramo, omni generi hominum adoptionem detulit filiorum. Considerans igitur tanti amplitudinem muneris, nequaquam illius inferiorem existimes dignitatem, qui se in huiusmodi specie demonstravit. Audio quippe dicentes aliquos, quantum inter hominem Columbamque discrimen est, tantam Christi, et Spiritus sancti esse distantiam: quia ille quidem in nostra utique natura, hic vero in specie sit visus Columbae. Quid igitur ad talia responderi potest? Nisi quod filius quidem Dei naturam hominis profecto susceperit, Spiritus vero sanctus non assumpserit naturam Columbae. Idcirco Evangelista non in natura, sed in specie Columbae dixit: nec unquam omnino postea, sed tunc certe solum in hac {visusest} <visus est> figura, etc. Et rursus exponens haec verba Divi Matthaei[36], Et vidit Spiritum descendentem sicut Columbam, et venientem super se. In quo, inquit, mysterio natus est Christus, in hoc mysterium, et Spiritum sanctum accepit. Etenim filio Dei baptismum recipiente, et spiritu descendente, unus in forma stabat humana, alter in specie descendebat Columbae, tertius nec in forma stabat humana, nec in specie descendebat Columbae, sed in voce tantum audiebatur, de sursum descendente. Et in haec verba: sicut Columbam, Ideo, inquit, Spiritus sanctus speciem Columbae suscepit, quoniam prae omnibus animalibus haec cultrix est charitatis. Omnes enim species iustitiae, quas habent servi Dei in veritate, possunt habere et servi diaboli in simulatione. Habet enim diabolus et mansuetos, et humiles, habet castos, et elemosinarios, et ieiunos, et omnem speciem boni, quam creavit Deus ad salutem hominum, ipsam speciem et diabolus introduxit ad seductionem, et inter bonum verum, et bonum simulatum confusio fiat, ut simplices homines, qui boni veri, et boni simulati differentiam intelligere caute non possunt, dum quaerunt bonos Dei viros, incurrant in seductores diaboli. Solam autem charitatem Sancti {spirtus} <Spiritus> non potest immundus spiritus imitari. Omnis ergo species iustitiae de impostoribus invenitur, sola autem gratia verae charitatis non invenitur, nisi in solis servis Dei. Ideo ergo hanc privatam speciem charitatis sibi soli servavit Spiritus sanctus, ut per nullius iustitiam, et testimonium sic cognoscatur, ubi est Spiritus sanctus, quemadmodum per gratiam charitatis. Divus autem Hieronymus[37] D. Matthaeum commentans, triplicem ob causam Salvatorem ait a Ioanne baptismum accepisse. Primum ut quia homo natus omnem iustitiam, et humilitatem legis impleret, secundo ut baptismate suo Ioannis baptisma comprobaret. Tertio ut Iordanis aquas, per descensionem Columbae Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum. Et paulo post ad haec verba: Et ecce aperti sunt Caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut Columbam et venientem super se etc. Mysterium, inquit, Trinitatis in baptismate demonstratur. Dominus baptizatur, Spiritus descendit in specie Columbae; patris vox testimonium filio perhibentis auditur. Aperiuntur autem Caeli non reseratione (?) elementorum, sed spiritualibus oculis, quibus et Ezechiel in principio voluminis sui opertos eos esse

[434] commemorat. Sedit quoque Columba super caput Iesu: ne quis putaret vocem patri ad Io.[38] factam, non ad Dominum. Et D. Augustinus, quod didicit, inquit, Ioannes per Columbam, discamus et nos. Non enim Columba Ioannem docuit, et Ecclesiam non docuit, cui Ecclesiae dictum est: Una est Columba mea. Columba doceat Columbam, noverit Columba quid Ioannes didicerit per Columbam. Spiritus sanctus in specie Columbae descendit. Hoc autem quod dicebat Io. per Columba, quare in Columba didicit? Oportebat enim, ut disceret, ne hoc forte oportebat, nisi ut per Columbam disceret. Quid dicam de Columba fratres mei? Aut quando mihi sufficit facultas, vel cor, vel lingua, dicere quomodo volo, et forte non digne volo quomodo dicendum est, nec sic tamen possum dicere quomodo volo, quanto minus quomodo dicendum est? Ergo a meliore hoc audire vellem, non vobis dicere. Discit Ioannes eum, quem noverat, sed in eo discit, in quo eum non noverat, in quo noverat, non discit. Et quid noverat? Potestatem dominici baptismi in nullum hominem a Domino transituram: sed ministerium plane transiturum, potestatem a domino in neminem ministrorum, ministerium et in bonos et in malos. Non exhoreat Columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Quid tibi faciat minister, ubi bonus est Dominus? Quid te impedit malitiosus praeco, ubi benevolus est iudex? Ioannes didicit per Columbam hoc: Quid est quod didicit? Ipse repetat: Ipse mihi dixit,inquit, super quem videris Spiritum descendentem sicut Columbam, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spirito sancto. Non ergo te decipiat, o Columba, seductores, qui dicunt. Nos baptizamus. Columba agnosce, quid docuit Columba, Hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. Per Columbam dicitur, quia hic est, et tu eius potestate putas te baptizari, cuius ministerio baptizaris? Si tu hoc putas, nondum esse in corpore Columbae, non mirandum, quia simplicitatem non habes. Simplicitas enim maxime per Columbam denotatur. Quare per simplicitatem Columbae dicit Io. Quia hic est qui baptizat in Spiritu sancto, nisi quia Columbae non erant, qui ecclesiam dissipaverunt? Accipitres erant, Milvi erant. Non laniat Columba, et vides illos invidiam nobis facere, quasi de persecutionibus, quasi passi sunt. Corporales quidem passi quasi persecutiones, cum essent flagella Domini, etc. Et post rursus idem S. Augustinus[39] exponens, quomodo Columba super Dominum descendit: Gemitus, inquit, Columbae est, gemunt enim Columbae in amore. Audite, quid dicat Apostolus, Nolite mirari, quia in Columbae specie voluit demonstrari Spiritus sanctus. Quid enim oremus, sicut oportet, (inquit) nescimus, sed ipse spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Non in semetipso gemit, sed in nobis gemit, quia gemere nos facit, insinuans nobis, quia peregrinamur, et docens nos in patriam suspirare. Praeterea Columba sine felle saevit. De arca missus est Corvus, et non est reversus. Et si arca figurabat Ecclesiam, videtis utique quia necesse est, ut in isto diluvio saeculi utrumque genus contineat Ecclesia, et Corvum, id est eos, qui quae sua sunt, quaerunt, et Columbam, id est, eos, qui ea, quae Christi sunt, quaerunt. Propterea ergo cum mitteret Spiritum sanctum, duobus modis eum ostendit visibiliter. Per Columbam super Dominum baptizatum, et per ignem super discipulos congregatos. Ibi simplicitas, hic fervor ostenditur. Ergo ne spiritu sanctificati dolum habeant, In Columbam demonstratum est, ne simplicitas frigida remaneat, in igne demonstratum est. Sic sic oportebat demonstrari Spiritum sanctum venientem super Dominum, ut intelligat unusquisque, si habeat Spiritum sanctum, simplicem se esse debere, sicut Columba, habere cum fratribus veram pacem, quam significant oscula Columbarum. Columba de fructibus terrae vivit, innocens eius victus est, quod vere mirandum est in Columba. Sunt Passeres brevissimi, qui vel muscas occidunt, nihil horum Columba. Non enim de morte pascitur. Qui laniaverunt Ecclesiam, de mortibus pascuntur. Per Columba quoque unitas Ecclesiae significatur, de qua, dictum est, Una est Columba mea, una est matri suae. Unde debuit humilitas, nisi per avem simplicem, et gementem, et non per avem superbam, et exultantem sicut Corvus significari? Et infra: Si Columba est simplex, innocens, sine felle, pacata in osculis, non saeva in unguibus, quaero utrum ad huius Columbae Spiritus sanctus in specie Columbae, et maneret super eum, cum in adventu Columbae, hoc cognosceret Ioannes, proprium quandam potestatem in Domino ad baptizandum, quia per propriam hanc potestatem pax Ecclesiae firmata est. Et infra: Columbam unam videns supra caput Christi, linguas vides in toto orbe terrarum. Idem Spiritus per Columbam, idem et per linguas. Si per Columbam idem spiritus, et per linguas idem Spiritus sanctus per totum orbem datus est, a quo te praescidisti, ut clames cum Corvo. non ut gemas cum Columba. Et infra, Missa est, inquit, Columba, et primo non invenit requiem pedibus suis, rediit in arcam. Plena enim erant aquis omnia, et maluit redire, quam rebaptizari. Corvus autem ille emissus est, antequam siccaretur aqua, rebaptizatus redire noluit, mortuus est in his aquis. Avertat Ceus Corvi illius mortem. Nam quare non est reversus, nisi quia aquis interceptus est? At vero Columba non inveniens requiem{pecibus} <pedibus> suis, cum ei undique

[435] clamaret aqua, Veni, Veni, hic tingere, quomodo clamant isti haeretici Veni, Veni, hic habes, non inveniens illa requiem pedibus suis, reversa est ad arcam. Emisit illam Noe iterum, sicut vos mittit arca, id est, Ecclesia, ut loquamini illis. Et quid fecit postea Columba? Quia erant ligna foris baptizata, reportavit ad arcam ramum de oliva. Ramus ille et folia, et fructum habebat. Non sint in te sola verba, non sint in te sola folia, sit fructus, et redis ad arcam, non per te ipsum, Columba te revocat. Olivae fructus charitatem significat. Quomodo enim oleum nullo humore premitur, sed diruptis omnibus exilit, et supereminet: sic et charitas, quia non potest premi in ima, necesse est, ut ad superna emineat. Et rursus alibi[40], ubi manifestam Trinitatis ostensionem factam esse in hoc Domini baptismo demonstrat. Cum ergo, inquit, baptizatus esset, aperti sunt Caeli, et descendit super eum Spiritus sanctus in specie Columbae. Deinde vox desuper consecuta est, Hic est filius meus, in quo bene sensi. Habemus ergo distinctam quodammodo Trinitatem: in voce patrem, in homine filium, in Columba Spiritum sanctum. Hoc quidem commemorare opus erat. Nam videre facillimum est. Evidenter enim; nec ullo dubitationis scrupulo commendatur haec Trinitas, cum ipse Dominus Christus in forma Cervi veniens ad Ioannem, utique filius est. Non enim dici potest, quod pater sit, aut dici potest, quod Spiritus sanctus, Veni, inquit, Iesus utique filius Dei. De Columba quis dubitet? Aut quis dicat, Quid est Columba? Cum ipsum Evangelium testetur apertissime; Descendit super eum Spiritus sanctus in specie Columbae. De voce autem illa similiter nulla dubitatio, quod patris sit, cum dicit; Tu es filius meus. Habemus ergo distinctam Trinitatem, etc. Et rursus[41] alibi ad eundem sensum: Ut autem Ioannis testatio, inquit, etiam caelesti testimonio confirmetur, vidit Spiritum sanctum corporali specie, quasi Columbam descendentem, et manentem super Iesum. Audivit et Patrem dicente, Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui bene. Advertite dilectissimi fratres, quanta nobis in baptismate Domini nostri Iesu Christi patefacta sit gratia, quam subtili sacramento Trinitas se homini revelavit. Pater enim auditur in voce, filius manifestatur in homine, Spiritus sanctus dignoscitur in Columba etc. Et D. Ambrosius[42] Columbam illam, quam Noe iustus ex arca misit, iustius Columbae speciem fuisse ait, quae super Dominum descendit, ut typus agnosceretur sacramenti. Et fortasse, inquit. dicas, Cum illa vera Columba fuerit, quae emissa est, hic quasi Columba descenderit: quomodo illic speciem esse dicimus, hic veritatem, cum secundum Graecos in specie Columbae spiritum descendisse sit scriptum. Sed quid tam verum quam divinitas, quae manet semper? Creaturae autem non potest veritas esse, sed species, quae facile solvitur, atque mutatur. Simul quia eorum, qui baptizantur, non in specie esse debeat, sed vera simplicitas. Unde et Dominus ait. Estote astuti sicut serpentes, et simplices sicut Columbae. Merito ergo sicut Columba descendit, ut admoneret non simplicitatem Columbae Quid est Columba? Cum ipsum Evangelium testetur apertissime; Descendit super eum Spiritus sanctus in specie Columbae. De voce autem illa similiter nulla dubitatio, quod patris sit, cum dicit; Tu es filius meus. Habemus ergo distinctam Trinitatem, etc. Et rursus[43] alibi ad eundem sensum: Ut autem Ioannis testatio, inquit, etiam caelesti testimonio confirmetur, vidit Spiritum sanctum corporali specie, quasi Columbam descendentem, et manentem super Iesum. Audivit et Patrem dicente, Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui bene. Advertite dilectissimi fratres, quanta nobis in baptismate Domini nostri Iesu Christi patefacta sit gratia, quam subtili sacramento Trinitas se homini revelavit. Pater enim auditur in voce, filius manifestatur in homine, Spiritus sanctus dignoscitur in Columba etc. Et D. Ambrosius[44] Columbam illam, quam Noe iustus ex arca misit, iustius Columbae speciem fuisse ait, quae super Dominum descendit, ut typus agnosceretur sacramenti. Et fortasse, inquit. dicas, Cum illa vera Columba fuerit, quae emissa est, hic quasi Columba descenderit: quomodo illic speciem esse dicimus, hic veritatem, cum secundum Graecos in specie Columbae spiritum descendisse sit scriptum. Sed quid tam verum quam divinitas, quae manet semper? Creaturae autem non potest veritas esse, sed species, quae facile solvitur, atque mutatur. Simul quia eorum, qui baptizantur, non in specie esse debeat, sed vera simplicitas. Unde et Dominus ait. Estote astuti sicut serpentes, et simplices sicut Columbae. Merito ergo sicut Columba descendit, ut admoneret non simplicitatem Columbae habere debere. Speciem autem pro veritate accipiendam legimus et de Christo: Et specie inventus ut homo. Et paulo ante dixerat de eodem baptismatis mysterio loquens: Volens Deus reparare, quod deerat, diluvium fecit, et iustum Noe in arcam iussit ascendere. Qui iam decedente diluvio Corvum dimisit prius, qui non revertit: dimisit Columbam, quae cum ramo oleae legitur revertisse. Vides aquam? Vides lignum? Columbam aspicis, et dubitas de mysterio? Aqua est ergo, qua caro mergitur, ut omne abluatur peccatum. Sepelitur illic omne vitium. Lignum est, in quo suffixus est Dominus Iesus, cum pateretur pro nobis. Columba est, in cuius specie descendit Spiritus sanctus, sicuti didicisti in novo testamento, qui tibi pacem animae, tranquillitatemque mentis inspirat. Corvus est figura peccati, quod exit, et non revertitur, si in te quoque iusti custodia, et forma servetur. Et rursus[45] explicans illud: Super quem viderit Spiritum descendentem de caelo, sicut Columbam. Sicut Ioannes vidisse se dicit, ita scripsit et Marcus. Lucas autem addidit, quod corporali specie descendit Spiritus sanctus, sicut Columba, ne incarnationem illam putes fuisse, sed speciem. Ideo autem speciem praetendit, ut per speciem crederet, qui spiritum non videbat etc. Sed hac de re nos supra fusius egimus. Idem rursus alibi[46] ad eadem verba commentas, Nunc, inquit, consideremus mysterium Trinitatis. Unum Deum dicimus, sed patrem confitemur, et filium confitemur. Nam cum scriptum sit: Diliges Dominum Deum tuum, et ipsi soli servies. Negavit filius esse se solum, dicens: Sed non sum solus, pater enim mecum est. Nec nunc solus est: Pater enim se adesse testatur. Adest et Spiritus sanctus. Nunquam enim potest a se Trinitas separari. denique apertum est Caelum et descendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut Columba. Quomodo autem haeretici dicunt, quia solus in caelo est, qui non est solus in t(u?)(e?)rris? Advertamus mysterium. Quare sicut Columba. Simplicitatem enim lavacri requirit gratia, ut simus simplices sicut Columbae.

[436] Pacem lavacri requirit gratia, quam in typo olivae Columba quondam ad illam arcam, quae sola fuit diluvii immunis, advexit. Docuit me cuius typus Columba illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est in specie Columbae. Docuit in illo ramo, in illa arca typum fuisse pacis Ecclesiae, quod inter ipsa mundi diluvia Spiritus sanctus ad Ecclesiam suam pacem afferat fructuosam. Docuit etiam David, qui prophetico spiritu cernens baptismatis sacramentum ait: Quis dabit mihi pennas sicut Columbae? Ad eundem pariter sensum doctissimus Tertullianus[47], tunc ille sanctissimus spiritus, inquit, superemundata, et benedicta corpora libans a patre descendit, super baptismi aquas tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit Columbae figura delapsus in Dominum, ut natura Spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis, et innocentiae; quod etiam corporaliter ipso felle careat Columba. Ideoque Estote (inquit) simplices sicut Columbae. Ne hoc quidem sine argumento praecedentis figurae. Quemadmodum enim post aquas diluvii, quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum, ut ita dixerim, mundi pacem caelestis irae praeco Columba terris adnunciavit dimissa ex arca, et cum olea reversa; quod signum apud omnes etiam nationes praetenditur. Eadem dispositione spiritalis effectus, id est, carni nostrae emergendi de lavacro post vetera delicta Columba sancti Spiritus advolans, pacem Dei adferens, emissa de caelis, ubi ecclesia est arca figurata. Et ex recentioribus Theologis Cornelius Iansenius[48] Episcopus Gandavensis: In Columbae specie, inquit, apparuit Spiritus sanctus, primum quidem ad designandum in Christo Columbinam non solum innocentiam, mundiciam, et simplicitatem, sed summam etiam erga suos mansuetudinem, solicitudinem, et curam. Mansuetissimum enim animal est Columba, utpote felle carens; flagrantissimae quoque erga pullos suos affectionis, quos omnibus rebus post habitis summo studio fovet. Ita et Christus tanta mansuetudine praeditus, ut unice a se discere nos velit, quod mitis sit, et humilis corde, in omni vita ardentissimum erga nos amorem exhibens, ut et mortem pro nobis obierit. Deinde et ideo factum est, ut veritas figurae responderet. Quoniam enim in diluvio hoc animal apparuit, ramum ferens olivae, et communem orbis terrarum tranquillitatem annuncians, ideo et nunc etiam Columbam apparere conveniebat, quae liberationem, et liberatorem nobis in salutari baptismatis diluvio demonstraret, et gratiam patris per Christum orbi oblatam annunciaret. Ipse enim Christus ille erat, de quo Esaias: Spiritus Domini super me eo quod unxerit me etc. ut praedicarem annum placabilem Domino. Utrobique autem ad annunciandum orbis tranquillitatem,Columba assumpta est, propter illius animalis mansuetudinem, et charitatem: quae animalis proprietates simul cum aliis, quoniam optime exprimunt nobis proprietates Spiritus sancti, ob id etiam tertio conveniebat ipsum in huius animalis specie apparere. Idem legere est apud Iacobum[49] de Vitriaco cardinalem, qui ita scribit: In specie autem Columbae super Christum Spiritus sanctus descendit, ut ipsius ostenderet simplicitatem, et manifestaret eius mansuetudinem, et innocentiam. In specie vero ignis descendit super Apostolos, ut peccatorum in eis rubiginem consumeret, et ipsos calefaceret ad fervorem, et illuminaret ad cognitionem. His autem omnibus non indiget Christus. Unde non in specie ignis, sed in specie Columbae super eum Spiritus sanctus se ostendere voluit, ut per eam instrueretur homines de baptizandi potestate, et per Columbae proprietates varia charisma tum dona in Christo esse monstrarentur. Columba enim felle caret. Et Christus omni malitiae, et felle peccati caruit. Nullum rostro, vel unguibus laedit. Et Christus per omnia innocens fuit. Nec minimas aviculas invadit, quia Christus nulli unquam iniuriam fecit, sed omnibus benevolus fuit. Puro grano, et non cadaveribus pascitur. Et Christus iustis, et non peccatoribus delectatur. Alienos pullos nutrit. In quo Christi charitas designatur, qui non quae sua sunt, sed quae patris erant, quaesivit, et gentes alienas vocavit ad se. Gemitum habet pro cantu. Et Christus pro nobis legitur flevisse, nunquam autem in hac miseria legitur risisse. Gregatim volant Columbae. Et Christus sibi multos congregavit, pacem, et concordiam, quantum in ipso fuit, cum omnibus habuit. Iuxta aquam sedent, ut praevisa umbra Accipitrem declinent. Et Christus tanquam lignum, quod plantatum secus decursus aquarum, id est, secus fluenta gratiarum, ita a diabolo sibi cavit, quod princeps huius mundi in ipso non habuit quidquam, nec aliquid quod suum esset, in ipso reperire potuit, etc. Et rursus[50], Et Spiritus sanctus, inquit, plura gratiarum dona in se continet, et comprehendit. Unde ad eius mansuetudinem ostendendam in specie Columbae, Spiritus sanctus super Christum apparuit: super Apostolos autem in specie ignis. In Christo enim mansuetudinem ostendit, in Apostolis peccatorum rubiginem consumpsit, etc. Super Christum etiam in Columba spiritus apparuit, quia homo pro hominibus factus mitem se hominibus praebuit. Quis enim iustitiam iudicis ferret, si priusquam nos per mansuetudinem corrigeret, culpas nostras per zelum rectitudinis examinare voluisset? Noluit prius peccatores ferire, sed colligere. In Columba igitur supra illum apparere voluit Spiritus sanctus, qui non veniebat, ut peccata per zelum

[437] iam percuteret, sed adhuc per mansuetudinem toleraret, etc. Et mox, In igne autem, et Columba, {potiusquam} <potius quam> in alia specie Spiritus sanctus monstratur, quia simplices facit, et ardentes. Simplices puritate, ardentes aemulatione. Non enim placet Deo simplicitas sine zelo, vel zelus sine simplicitate. Unde de B. Iob dicitur, quod erat simplex, et rectus. Cor enim, quod Spiritu sancto tangitur, et mansuetudinis lenitate fit tranquillum, et zelo rectitudinis, et iustitiae accensum. Sancti enim prudentes sunt sicut serpentes, et simplices sicut Columbae. Unde Apostolus dicit: Nolite pueri effici sensibus: Ecce prudentia serpentis. Sed malitia parvuli estote: Ecce simplicitas Columbae. Habet autem spiritualis Columba septem oculos, qui sunt septem dona Spiritus sancti, de quibus in Canticis: Oculi tui Columbarum. Hi autem oculi per septem proprietates, quae materiali Columbae conveniunt, designantur. Columba enim gemitum habet pro cantu, ecce spiritus timoris: felle caret, et pullos alienos nutrit, ecce spiritus pietatis: super aquas residet, ut percipiat umbram Accipitris, ecce spiritus scientiae. Gregatim volat: Ecce spiritus fortitudinis. Scriptum est enim:[51] Vae soli, quoniam si ceciderit, non habebit sublevantem. Meliora grana eligit, et cadaveribus non pascitur, ecce spiritus consilii. Non requiescit in palude, sed in altum ponit nidum suum, nidificans in summo ore foraminis, sicut Ieremias[52] ait: ecce spiritus intellectus: puro grano vescitur, et per spiritum sapientiae delectatur homo in grano puro, quod cadens in terram multum attulit fructum. Non solum autem in specie Columbae apparuit Spiritus sanctus in baptismo, et in specie ignis in die pentecostes, sed et in specie flatus datus est etc. Septem autem hasce Columbae proprietatum etiam Thomas de Vio[53] meminit, et septem Spiritus sancti dona significare scribit: Et Rupertus[54] Abbas de eisdem, quomodo per singulas illarum singulae virtutes, vel gratiae significentur, et quibus modis easdem Columbae virtutes spiritualiter in suis actibus Christus habeat, hoc pacto demonstrat. Igitur totus, inquit, super illum requievit septiformis gratiae spiritus, secundum signum, quod ipsum manifestaretur, id est, secundum Columbae integrum corpus. Quapropter nec illud praetereundum, quia volucris huiusce, scilicet Columbae natura fungitur septem suis virtutibus quadam similitudine congruentibus septem huius Spiritus sancti gratiis, quas diximus. Primo, sed et enim super ivos aquarum, ut Accipitrem (conspecta eius umbra) velociter effugiat. Secundo nihil vivum comedit. Tertio pullos alienos nutrit. Quarto in foraminibus petrae nidificat. Quinto grana candidiora colligit. Sexto felle caret. Septimo gemitum pro cantu habet. Deinde in eo, quod iuxta fluenta residens Accipitrem praecavet, sapientiae: in eo, quod pullos alienos educat consilii: in eo, quod in foraminibus petrae nidificat, fortitudinis: in eo, quod grana candidiora colligit, scientiae: in eo quod felle caret, pietatis: in eo, quod gemitum pro cantu habet, timoris quaedam imago est. Sed enim iste Spiritus sanctus, imo is, in quo est Spiritus sanctus, maxime hic totius plenitudinis eius possessor Dominus noster iuxta plenissima sedit fluenta scripturam, cunctas antiqui hostis praevidens, et potenter praecavens tentationes, quod sapientiae est. Nihil vivum comedit, id est, neminem unquam iustum condemnavit, aut certe neminem male vivum, id est, concupiscentiis, et vitiis militantem sibimet per acceptionem personarum concorporavit, quod intellectus est. Alienos pullos nutrit, id est, in vulneribus passionis suae spem suorum collocat. Unde diabolus rapere non possit, quod fortitudinis est. Grana candidiora, id est, lucidiores, de acervo scripturarum, in omni sermone suo sententias congerit, quod scientiae est. Felle caruit, id est, mala pro bonis, vel maledictum pro maledicto non reddidit, quin etiam pro interfectoribus suis exoravit, dicendo[55], Pater dimitte illis, nesciunt enim quid faciunt, quod pietatis est, gemitum pro cantu habuit, id est, gemitus inenarrabilibus, ut ait, Apostolus[56], cum clamore valido, et multis lachrymis pro nobis exorans, obediens fuit usque ad mortem, quod timoris est. Federicus Nausea[57] Episcopus Viennensis in ipsa quinquagesima post pascha die Christifideles scribit ut plurimum ad horam diei tertiam vel circiter in templo proinde processionaliter, et unanimiter convenire, et in eo loco, ubi nuper ceremonialis habita est ascensio Domini, coram, et super ipsis aliquot in locis demitti imaginem Columbinam, cumque ea statim ignem, et aquam cum sonitu nonnunquam bombardico, vel alterius rei crepitu, canentibus interim Christi fidelibus ipsis responsorium, cuius initium est: Apparuerunt Apostolis etc. Et verba quae Christus dicit post resurrectionem ad discipulos: Accipite Spiritum sanctum, quorum etc. Hunc vero actum, et ritum ceremonialem omnino credi repraesentare, quicquid vere gestum traditur in ipsa Spiritus sancti missione, quam quinquagesima die post pascha factam Lucas attestatur. Denique impium quoddam Mahumeti sceleratissimi, ac nequam hominis scelus inserere placuit, non incongruum alias huic loco. Aiunt autem Columbam ipsum adeo circurem aluisse, ut cibum ex aure eius sumere

[438] perdidicerit, quod nefarius ille ideo factitabat, ut sibi cum Spiritu sancto in Columbae specie secretos in aure sermones esse, qui ad religionis suae amplificationem pertinerent, ignaro vulgo falso persuadens facilius in casses suos seduceret. Penultimus sacrae paginae de Columba est locus iste: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut Columbae. Sunt autem verba Salvatoris nostri ad discipulos. Quaeri hic iure merito queat, cur simplices iubeat esse Apostolos, sicut Columbae: cum alioqui simplicitas tam pro ignorantia, quam rusticitate accipi soleat, et simplices vulgo inscii, et imperiti vocentur, quales sane discipulos suos Salvator esse non voluerit: dixerat enim, ut essent prudentes, ut serpentes: praeterea, si in ea significatione simplicitatem accepisset, Columbas non nominasset, nam ita innueret has asinum, et inter aves Struthionem, qui pullos suos enutrire ignorat, ut ait D. Iob[58], quoniam Deus eum privavit sapientia. Columbae vero aliis brutis imperitiores non sunt, quia nihil omittunt, quod ad solicitam sui conservationem pertinet: quare de eiuscemodi simplicitate intelligere non potuit. Verum aliter simplicitas etiam accipitur, nimirum sine dolo, nam simplex dicitur sine plica, id est, non ambulans duplici corde, ita ut aliud ostendat foris, quam intus mente reclusum gerat, de quo dicebat Persius:
            Astutam vapido servat sub pectore vulpem.

Simplices autem sunt, qui quamvis sint prudentes, non dissimulant tamen, nec decipiunt, sed quod mente gerunt, hoc verbo, et gestu exprimunt, quales sane debebant esse Apostoli, nam Columbae dolum nesciunt. Quare eiuscemodi simplicitas mentis, animique quendam candorem sonat, in quo sensu hunc eundem Salvatoris locum transtulit Io Baptista Fiera[59], dum canit:
            Vos modo non vincant mentis candore Columbae,
            Quas odium nullum, nec felleus inquinat ardor.
           
Non astu superet serpens, quem fallere durum est.

Quoniam itaque prudentes, id est, habentes astutiam solent plerunque ea abuti (tunc autem, teste Aristotele[60], astutia, non prudentia appellatur) Apostolos simplices iussit esse, ut sunt Columbae, quod sane necessarium fuit addere, sed aliis etiam inferunt, Columbarum simplicitate, quae nemini nocere noverunt, prudentiam eorum temperare debebat. Atque hoc modo verba Salvatoris nostri intelligenda sunt, ut antea etiam ostendi, et subsequentes doctissimorum virorum expositiones etiam docent. Io. Tzetzes[61] hoc sensu a Domino prolata ait, servate capita vestra, quemadmodum serpens, qui insidiis petitus, vapulansque ad mortem,omni modo caput suum abscondit: sic vos a tyrannis, et impiis cruciati caput servate mihi, fidem vestram, et ne Deum negetis usque ad ipsam mortem. Simplices autem sitis, sicut Columbae, ac prudentes pariter, sicut Columbae Noe, quae diluvii tempore dimissa ad arcam reversa est. Omnis sane Columba, si nata fuerit domi non recedit inde, nisi fuerit spuria, et non genita ibi, sed aliunde adducta. Poterit praeterea aliquis Rethonce hoc dictum illustrando servanda iubere capit, hoc est, authores, et dominos nostros, nec illos decipere, aut fallere dolis sacrilegis. Et D. Hieronymus ad eadem verba, Ut per prudentiam, inquit, devitent insidias, per simplicitatem non faciant malum. Serpentis astutia ponitur in exemplum, quia toto corpore occultat caput, et illud, in quo vita est, protegit, ita et nos toto periculo corporis caput nostrum, qui Christus est, custodiamus. Simplicitas Columbarum ex Spiritus sancti specie demonstratur: Unde dicit Apostolus[62]: Malitia parvuli estote. Estote, inquit D. Io. Chrysostomus[63], ergo prudentes, sicut serpentes ad intelligendas fraudes. Estote simplices, sicut Columbae, ad ignoscendas iniurias. Nolo vos esse semper sicut Columbas, ne propter simplicitatem nimiam per seductionem laqueum incurratis. Nolo vos esse semper sicut serpentes, ne ex corde contra aliquem venena fundatis, sed secundum tempus, et personas mutetis et mores. Estote serpentes, ne comprehendamini. Si enim comprehensi fueritis, estote Columbae, ut ne mordeatis. Quandiu enim homo gentilis est, serpens in illo est, quoniam indignatio illius, secundum similitudinem est illius serpentis, qui in paradiso hominem a Deo separavit, cum vero convertitur ad fidem, recedente serpente, ingreditur in illum spiritus, qui in specie Columbae descendit de caelo, et sit Columba. Ergo contra infideles estote serpentes, quia serpens serpenti non nocet: cum fidelibus autem estote Columbae, Columbis charitatis oscula porrigatis. Et ut breviter dicam, estote prudentes sicut serpentes, ut malum intelligatis, et caveatis. Et estote simplices sicut Columbae, ut non faciatis ullum malum. Quia intelligere malum, laudabile est, facere autem vituperabile. Nec qui intelligit malum, ipse facit malum, sed qui facit malum. Et in sequentia verba Domini: Attendite vobis ab hominibus, tradent enim vos

[439] in conciliis. Quoniam, inquit, superius dixit: Estote prudentes, sicut serpentes, et simplices sicut Columbae: nunc ad utrumque causam ostendit, et quare vult esse prudentes sicut serpentes, et simplices sicut Columbae. Prudentes quidem sicut serpentes, ut attendant sibi ab hominibus, qui tradent eos in conciliis. Proprium enim est serpentis ab hominibus sibi caute prospicere. Unde Apostolus[64] admonet: In sapientia ambulate, quoniam tempus malignum est. Quare autem vult eos esse simplices? Ut non adversus proditores suos malitiae memores sint, sed diligant inimicos suos, et benefaciant persequentibus se, secundum Dei Christi praeceptum: quia non tantum laedimur ab inimicis iniquis, quando nocemur ab ipsis: sed etiam proficimus, cum per malitiam eorum constantia bonitatis nostrae a suo proposito victa non recesserit. Quoniam proprium est Columbae usque ad mortem in simplicitate manere. Unde et detolerantia Iob[65] dictum est: Et adhuc pervenerat in simplicitate. Elegans pariter, ac docta epistola super hac materia extat S. Isidori Pelusiotae[66] ad Martinum praesbyterum: Prudentia, inquit, simplicitate temperata, divinam quandam rem, hoc est, numeris omnibus absolutam virtutem parit. At si altera ab altera seiungatur, illa in perversitatem incidit, haec in stultitiam definit. Etenim illa ad malum aliquod patrandum apta est: haec fraudi, et deceptioni patet. Ac propterea divinum oraculum per unam imaginem hoc minime declaravit (neque enim in iis animantibus, quae ratione carent, prudentia cum simplicitate coniuncta est: verum alia improbitatem, alia simplicitatem consectantur) verum his verbis est usus. Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut Columbae. Hoc autem non eo spectat, ut serpentis venenum percutiendi libidinem imitemur (viperantur enim Iudaei, ut serpentes, et genimina viperarum) nec rursus ut versutiam, ac fraudem (neque enim istud exemplum iuxta omnem rationem accipitur, sed ex aliqua duntaxat parte, alio qui exemplum non esset, sed res omnino eadem) verum ut veterem hominem, hoc est, vitium, tanquam serpentis pellem, exuamus, atque fidem quidem, ut ille caput, custodiamus; corporis autem exiguam curam geramus: caetera vero missa faciamus, atque his Columbae simplicitatem admisceamus: non ut ipsius stoliditatem exprimamus (traditur enim Ephraim ut stulta Columba, non habens cor) verum ut ipsius simplicitatem ab omni improbitate remotam imitemur. Haec ille. Ultimus de Columba in Evangelio locus est: Et cathedras vendentium Columbas evertit. Ad haec D. Hieronymus commentans, qui, inquit, vendunt gratiam spiritus sancti, et omnia faciunt, ut subiectos populos devorent, de quibus dicitur. Qui devorant plebem meam, populum meum sicut escam panis. Et Origenes, sunt et alii, inquit, in templo vendentes Christi Columbas, et tradentes simplices sicut Columbas, et dicentes: Quis dabit mihi pennas, sicut Columbae, et volabo, et requiescam, tradentes eas principibus, quibus non oportebat. Et arbitror convenire verbum de venditoribus Columbarum, eis, quibus tradunt Ecclesias, avaris, et tyrannicis, et indisciplinatis, et irreligiosis Episcopis, aut praesbyteris. Propter quod et cathedras tantummodo appellavit Evangelista eversas esse a Iesu. Et utinam audirent haec cum decenti admonitione scripturae, qui gloriantur de cathedris Moysi, in quibus sedent, et vendunt omnes Ecclesias Columbarum, et tradunt eas talibus praepositis, ad quos recte dicatur a Domino per Hieremiam[67] prophetam: Principes populi mei me non cognoverunt. Filii enim sunt insipientes, et non intelligentes. Sapientes sunt ad male faciendum, bene autem facere nesciunt. Et apud Michaeam[68] similiter: Principes populi mei expellentur de domo epulationis suae. Si autem audirent, nunquam venderent Christi Columbas, sed constituerunt principes eorum parentes Columbis, et providentes saluti earum, et non despicientes, nec occidentes pingues Columbas. Unusquisque ergo sedentium super cathedram Ecclesiasticam, et amantium primas cathedras in synagogis, videant ne forte sic sedeant in eis, ut veniens Dominus eas avertat, quasi dignas eversione. Super hac sententia elegantissima legitur epistola S. Isidori Pelusiotae[69] ad Lucium Pelusii Archidiaconum, hominem avarum, et titulo tenus tantum Deo addictum. Si venerandis altaris diaconi, Episcopi oculi sunt, profecto cum tu Dei permissa ipsis praesis, totus oculus esse debes, quemadmodum animalia illa plurimis oculis praedita (quoniam etiam propinquitatis ad Deum ratione, ea imitaris, non vita, ut audio, sed sola muneris sacri functione) ac non improbis studiis, atque consiliis, et honorandum illum chorum ac sodalitium. et Episcopum tibi temere, ac sine iudicio morem gerentem obscurare, divinumque sacrarium per avaritiam contaminare, dum opes tibi ipsi per nummariam manuum impositionem aggeris. Dominus enim eos, qui Columbas vendebant flagris a templis expulit. Quamobrem ne tu quoque eodem modo submovearis, desine opes ita augere, ac materiam futuro igni parare. D. vero Ambrosius, cathedras vendentium Columbas, inquit, cur everterit, secundam scripturam non intelligo. Neque

[440] enim vero nundinatores avium vendicare sibi poterant honorati alicuius in nundinis solii dignitatem. Nam quae praerogativa est in Columbis? Admonet tamen dominici forma baptismatis, quando descendit spiritus sanctus in Columbae typo, eiectorum de templo eiusmodi mercatorum, in {Ecclasia} <Ecclesia> Dei consortium eos habere non posse, qui sancti spiritus gratiam nundinentur. Gratis, inquit[70], accepistis, gratis date. Denique Simoni, qui sanctificandi munus pretio in se putavit posse conferri, respondit Petrus: Pecunia, inquit, tua sit in interitum, quoniam gratiam Dei putas te pecunia consequi posse: non est tibi pars, neque sors in hac fide. Venditores quoque ovium, et boum eos puto, qui de labore alieno vel simplicite, foedi auctionares quasdam nundinas aucupantur: aut quia oves eiiciuntur, et boves, Columbae iubentur auferri, populus videtur Iudaeus excludi. Ephraim enim sicut Columba, quod eorum Dominus, et successiones oderit, et labores, etc. Item alibi[71], Templum suum , ait, Christus ingreditur, et flagellum prehendit, et eiicit de templo nummularios. Non patitur enim in suo templo pecuniae esse vernaculos: non patitur in suo templo esse eos, qui vendant cathedras. Quid sunt cathedrae, nisi honores? Quid sunt Columbae, nisi simplices mentes, vel animae fidem candidam, et puram sequentes? Ego ergo inducam in templum, quem Christus excludit? Iubentur enim exire, qui dignitates vendit, et honores. Iubetur enim exire, qui vendere vult simplices mentes fidelium. Item Larentius Surius[72] eleganter in quadam D. Gregorii Papae epistola demonstrat sacerdotes non esse, qui pretio fieri conantur: quia grave facinus sit Dei donum vel pretio comparare, vel vendere, Evangelica, inquit, authoritas testis est. Templum enim Dominus, et redemptor noster ingressus cathedras vendentium {Culumbas} <Columbas> evertit. Quid aliud est Columbas vendere, nisi pretium de manus impositione percipere, et santum spiritum, quem omnipotens Deus hominibus tribuit venundare? Quorum sacerdotium ante Dei oculos, cathedrarum utique patenter eversione signatum est etc. Atque hactenus exposita sint sacrae paginae loca omnia de hac ave. Caeterum Columba cum sit avis, uti dictum est, simplex, benevola, multisque ac bonis proprietatibus insignita, mistice nobis etiam signat quemlibet virum iustum, simplicem, ac timentem Deum, qui super caeteros homines, mitis, benignus, ac humilis esse dicitur, tanquam Columba. Ipsa enim avis non tantum munda dicitur victu, sed insuper fructu foecunda, et gemebunda cantu. Quibus pariter et vir iustus ornatus esse debet, ut sit vita, et conversatione mundus, ac foecundus operibus bonis, et gemebundus pariter, dum tanquam incolam hunc mundum se inhabitare recolit. Et sicut Columba non comedit de cadaveribus, sicut Corvus, sed grana pura, et munda sibi eligit, in signum cuius emissa ex arca, et non inveniens situm mundum, et siccum, ubi pes eius quiesceret, revertebatur in arcam, ne super huiusmodi immunditia descendens inficeretur. Sic viri perfecti non debent quiescere suis affectibus, qui hoc in loco per pedes Columbae figurantur, nisi in bonis operationibus, et in societatibus honestis, ac sanctis, et a cadaveribus putridis, ac foetidis, id est, a vitiis, et a caducis deliciis, quae animam maculant, se studiose cohibere debent. Quibus carnales homines, ut Corvi delectantur. D. Basilius[73] sanctos quoque Columbas dici scripsit propter innocentiam. Et D. Chrysostomus Iob virum iustum Columbam vocat in medio Accipitrum, ovem in medio luporum, stellam in medio nubium, Lilium in medio spinarum, et iustitiae germen in oppido iniquitatis. Porro Columbam secus fluenta residere, ut Accipitre viso fugiat, significat, sanctos secus divinae scripturae fluenta residere, ut diaboli incursum evadant, vel sanctos eligere sanas sententias, et non haereticas. Quod Columba meliora grana eligit, significat etiam sanctos bona doctrina, et exemplo pascere eos. qui diaboli fuerunt imitatores. Quod ipsa nutriat pullos alienos, significat etiam, sanctos carere ira irrevocabili, et refugium suum, et spem in vulneribus Christi Domini ponere, et gemitum, et non cantum de peccatis suis edere, quod ipsa careat felle. Thomas Bozius Eugubinus elegantissime catholicos Columbas vocat, probans illud Esaiae[74]. Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi Columbae ad fenestras suas? Horum Synceram, et immaculatam religionem remotissimis orbis insulis notam futuram: Haec ubi, inquit, percunctatus est Christum, qui conversus ad Ecclesiam respondeat, inducit: Me enim, subiicit, insulae expectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe, argentum, et aurum eorum, cum eis nomini Domini tui, et sancto Israel, qui glorificavit te. Hucusque oraculum Esaiae, in quo advertendum, quod ait: Qui sunt isti, qui ut nubes volant. Signat enim velificationem celerrimam, quam venti vehementes moderentur: et quod adiicit. Quasi Columbae ad fenestras suas: ostendit eorum, qui volant, et navigant partus. Columbae namque sicut foecundissimae, sic in fenestris foraminum, cubiliumque suorum pullos habere solent, eodem modo, qui properant ad Indias, sive

[441] occiduas, sive Eoas, ut Christi doctrinam disseminent, filios sibi innumeros, ac Christo longe se dare plures, quam prisci gignunt. Et quemadmodum Columbae, ubi alas explicant, in praeceps videntur, sic qui Antipodas petunt, cum sint illi subter pedum nostrorum vestigia, inspicientibus infera loca, in praeceps se dare videntur, veluti aerem secantes. Quod subdit: Adducam filios tuos de longe, innuit eorum, quos Ecclesia Christi suscipit, ad nostram religionem adventum. Atque ut aliquam insignem notam proponat, meminit de argento, et auro, quod plurimum ab Indiis advehitur ad nostras oras. Quod si velis Esaiam prophetam vocabulo illo Columbae voluisse quodammodo alludere, ad quae frequens est allusio Hebraeis, ad Christophorum Columbum, qui nobis iter primus ad oras illas aperuit, et hoc dici potest. Haec ille.

MORALIA

ARS quaedam est aucupandi, inquit D. Basilius Magnus[75], Columbas videlicet talis. Ubi unam ceperunt, qui capiendis illis student, cicurem illam reddunt, et ad humanum convictum assuefaciunt. Deinde unguento alas illius perungunt: sinuntque coniugi agrestibus: illa vero per unguenti fragrantiam, agrestem illum, et liberi pastus gregem ad possessionem transfert eius, cuius ipsa est domestica. Bene olentes namque sequuntur et reliquae, atque ita in potestatem Columbarii veniunt. Quamobrem autem literarum istarum istud exordium esse volui? Quoniam Dionysium filium, aliquando Diomedem, nactus, divino unguento animae illius alas perunxi, et ad honestatis tuae gravitatem misi, ut et te ipsam illi iungeres, et ad nidum acciperes, quem ipse apud nos compegit etc. Quemadmodum etiam Columbae Accipitrem cognoscentes, qui in aere genus earum diripere solet, ei sese eripiunt terram petendo, ita etiam illum, qui eas in terra invadere solet, illudunt, aethera petendo: ita pariter qui nimia sui confidentia tentantur, timere debent, et ad humilitatis asylum perfugere: ut contra qui de salute sua dissidunt, ac veluti oppressi iacent, caput extollere, et ad charitatis misericordiaeque divinae spem confugere, credereque non tanti fieri pudorem lapsus humani apud Deum, quanti emendatio prioris vitae, humanumque esse labi, angelorum vitia commissa corrigere. Haeretici praeterea, ut exponit glossa[76] ordinaria, qui ab Ecclesia recedunt, excordi Columbae comparantur, qui terrena desiderantes Assyriis traduntur, et cum profecti fuerint de Ecclesia, extendet Deus super eos rete, et testimoniis scripturarum, et artifici sermone sapientiae contextum, ut elevantes se contra Domini sapientiam ad humilia detrahat, cominando de poena, ut sic correcti non pereant in aeternum.

ALLEGORIA

SUNT qui per geminas illas Columbas, quas Venus Aeneae apud Maronem duces ad inveniendum aureum illum ramum caelo dimisit, duas mystice animae alas Platonice designari putent, hoc est, contemplativam, moralemque. Esse autem volucres Veneris, quia oportet illas esse ab ardenti amore, neque iniuria matrem invocare, quoniam tantam difficultatem, nisi rapiat amor, facile homines fugiant. Columbas vero non semel, aut uno impetu, sed paulatim volando, ad locum ubi aureus ille ramus erat, ducere: quia hominis non sit omnia momento videre, sed ratiocinando gradatim a cognitis ad incognita: sed vide quid sequatur.
            Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni
            Tollunt se celeres, liquidumque per aera lapsa
            Sedibus optatis gemina super arbore sidunt.
Nam quae ad tantarum rerum cognitionem duces se praebent, eas rerum terrenarum contagionem (id enim est Averni teter odor) celerrimo volatu fugere oportet. Aureus autem ramus sapientiam nobis indicat, sine qua non est speculatio eligendarum, agendarumque rerum iudex. Neque mireris aurum sapientiae symbolum apud hunc poetam obtinere, cum plerique idem scriptores fecerint.
Unde illud sapientiae vigor, atque fulgor. Nullum

1 - de Columbis in genere - H

 


[1] Cap. 14. 15. 16.

[2] L. 1. moral.

[3] Cant. 6.

[4] Cap. 1.

[5] to. 2. de fig. Eccl. lib. 14. de coniunti. Corp. Eccl. et Christi.

[6] Esaia 59.

[7] Com. l. 16.

[8] Osea 7.

[9] Matt. 10.

[10] Cap. 25.

[11] L. 3. Com. in Hier.

[12] Cap. 7.

[13] Matt. 10.

[14] Psal. 67.

[15] Matth. 3.

[16] Psal. 36.

[17] Osea 7.

[18] L. 3. comm. in Osea. c. 7.

[19] In comm.

[20] Matt. 10.

[21] Ps. 54. 67.

[22] Oseae 11.

[23] L. comm. in Os.

[24] Cap. 2.

[25] L. 2. comm. in Naum c. 2.

[26] Cap. 3.

[27] Cap. 2.

[28] Cap. 25.

[29] In Comment.

[30] In Prospero.

[31] Matt. 10.

[32] Cant. 1.

[33] Psal. 54.

[34] Homil. 2. in Cantic.

[35] Homil. 13. in 3. Matt.

[36] Homil. 4. in idem caput Matth.

[37] Comm. l. 1.

[38] Expos. in Evang. Io. tract. 2. dec. 1.

[39] Tract. Sex.

[40] Serm. . in Evang. sec. Ioan.

[41] Serm. 51. de temp. dom. intra oct. Epiph.

[42] L. de imit. cap. 4.

[43] Serm. 51. de temp. dom. intra oct. Epiph.

[44] L. de imit. cap. 4.

[45] L. 3. de Sp. sancto c. 1.

[46] Comm. in Luc. Evang. cap. 3.

[47] L. de bapt.

[48] In comm. in concor. evang.

[49] In oct. Ep.

[50] In die sanct. post. Pent.

[51] Eccl. 4.

[52] Cap. 48.

[53] In Summ. D. Thoma.

[54] L. 1. de ope. Sp. san. c. 22.

[55] Luc. 23.

[56] Hebr. 5.

[57] L. 6. catec. cat. c. 37.

[58] Cap. 39.

[59] L. 3. de Deo homine.

[60] Ethic. c. 16.

[61] Chil. 9. c. 163.

[62] 1. Cor.

[63] Homil. 24. in Matt. 10.

[64] Colos. 4.

[65] Cap. 2.

[66] Epist. 175.

[67] Cap. 4.

[68] Cap. 2.

[69] Epist. 29.

[70] Mat. 10.

[71] Canc. de basel. non trad. haret.

[72] In vita D. Grego. Papa.

[73] Hom. in Psal. 28.

[74] Cap. 60.

[75] Epist. 171.

[76] In Os. cap. 6.